장음표시 사용
371쪽
3 66' M E T A p H Y s I C A. duxit utrumque , & conservat ; jam veth vi motus producti corpus de se iners dicitur
agenS ; ergo natura Corporum determinata est ad agendum a decreto. Urgebis : ergo corpora nihil producunt; ergo aquae maris non producunt pisces , terra non produxit herbam virentem , facientem semen iuxt1 genus suum : repugnat Scripturae consequenS. Distinguo antecedens: corpora in se praecise , & independenter a motu nihil producunt 3 concedo : spectata populariter, &ut mota, nego : sic ignis in se praecise , dc sine motu , ratione suae materiae , nihil producit : sed sumptus populariter , id est, Cum motu , aliqi id producit : porro re- Pugnat Scripturae corpora populariter sumpta , id est, cum motu nihil producere : sed Don repugnat eadem in se praecise nihil producere , quia materia nullius est actionis Capax : hinc , cum Deus dixit , producat
terra herbam , &c. materia terrie nihil pro duxit, nihil materia aquarum , aeris, &C. sed Deus produxit tunc certam quantitatem motus in materia terrae communicandam
secundum leges ab ipso positas, qua producerentur plantae, certam quantitatem in
372쪽
Futuritio actus liberi boni est primatiba decreto. Probatur : nam primario est a decreto, si consensus noster non possit intelligi futurus sine praeeunte decreto e verum consequens; nam ubi est ordo, & subordinatio, secundum intelligi non potest, quin prius intelligatur primum t V. g. proprietas intelligi non potest antecedenter ad essentiam, radius ad solem, effectum ad causam : atqui ordo est & subordinatio inter decretum consensum , hic est liberum secundum ;& per participationem : illud est liberum primum, & per essentiam; ergo decretum
infert consensum , consensus autem noster non infert decretum.
De futuritione actus liberi boni supernaturalis tractent Theologi. objectionum Solutio. Objicies iq. Illud est inimicum libertati,
quo polito, creatura non potest non agere: atqui posito decreto, puta ad amorem, Creatura non potest non amare; ergo, &c. Distinguo majorem : quo posito, Creatura non potest non agere in sensu diviso, concedo : in sensu composito, nego : pariter , distinguo minorem, dc nego conse queritiam.
373쪽
36x META PHYSI A. Itaque , posito aliquo ad amorem, potentia non amandi manere potest in duplici sensu ; vel in senis componio, vel in sensu divise : tunc , posito aliquo ad amorem, manet potentia non amandi in sensu divise, quando cum eo quod ponitur, ita manet
Potentia non amandi, ut cum eo nunquam conjungatur non amor.
Tunc aliquo posito ad amorem , manet potentia non amandi in sensu composito , quando cum eo quod ponitur , ta manet
Potentia non amandi, ut cum eo conjungatur aliquando non amor : porro cum decreto ad amorem potest quidem manere Potentia non amandi, sed cum eodem decreto non potest manere non amor.
Quaenam est, inquies, haec potentia non amandi in sensu diviso 3 ad libertatem proinsectb non videtur suiscere. Non sapiam ultra sobrietatem : ignoro, fateor, quae sit concordia inter decretum& praetentem usum liberi arbitrii : sed numquid quod est apertum negari debet , quia ex eo sequitur aliquid obscurum quod capi non potest j Ingeniosissimi, quotquot sunt, hanc
Ce concordiam Capere non potuerunt, non
tantum inter Paganos Epicurus, qui casum , Zeno, qui fatum admittebant , non tantum Cicero, qui, ut homines saceret liberos , fecit sacrilegos , negando scientiam
divinam : sed praecipua fidei lumina; Paulus,
374쪽
ME TAPHYs Ic A. 3631ecurrens semper ad altitudinem Dientiaedi sapientiae divinae; Augustinus , & qui
eum secuti sunt Patres. Itaque ex una parte doceo liberum arbitrium, quod constat ex intimo conscientiae sensu ; ex altera doceo decretum antecedenude essicax, quod tam auctoritate scriptura-zum quam ratione demonstratur ; utriuiaque concordiam expono , non cum iis iunioribus qui novas vias excogitarunt, sed Cum Patribus, quos traditionis testes voluit Ecclesia in iis controversiis sedere iudices: dicam cum Augustino Deum habere magis in potestate sua voluntates nostras, quam ipsi nos habemus ε, movet quippe Omnia modo omnibus proportionato; profundat, si ita loqui fas est, entis differentias, necessitatem & cuntingentiam; Vult ergo ea agere libere quae libera sunt, quia attingit omnia a fine usque ad finem sortiter & suaviter. Neque est quod opponant adversarii potentiam hanc nunquam actum esse habituram. Nam & ipsi debent admittere potentiam quae ad libertatem sussiciat , nec tamen sit actum habitura : Petrus amet Deum ; liberi amat , quia meretur : si libere; ergo po
test non amare ; neque tamen eveniet ut, dum amat, non amet.
Instabis: posito decreto ad amorem, p sentia non renandi ligata est & impedita .
375쪽
nego : nam decretum , non modo amo arem decernit, verum etiam modum quo
amor poni debet: porro poni debet libere; ergo decernit amorem esse libere ponendum. Hanc doctrinam tradit S.Thomas, quamvis non esse essectus divina voluntatis non possissimul stare cum divina voluntate , tamen potentia efectus deficiendi fimul stat cum disiana voluntate ; non enim sunt ista incom
possibilia : Deus vult istum salvari, ct iste potest damnari; sed ista sunt incompossibista,
Deus vult illum saloari, ct iste damnatur. Urgebis : posito decreto antecedenti ad
amorem , non possumus odium ponere. Nego propositionem : non possumus quidem in sensu com posito, sed possumus insensu diviso; quia potentia ponendi odii
manere potest cum decreto ad amorem , manet quippe cum ipso amore. Objicies 1 v. Illud est inimicum libertati, cui non possumus resistere: atqui non possumus resistere decreto antecedenti; ergo, &C. Contensonus suadet majorem posse Degari ; licit enim non possimus resistere decreto, decretum tamen non est inimicum libertati, si haec tria dicat; Petrum lecturum , posse fieri ut non legat, eventurum nunquam ut non legat: atqui verum conis sequens; ergo & antecedens.
376쪽
M ET A PHYs Ie Ar 363 Haec solutio optima : ne tamen recedamus a vulgari responsione, nego minorem: quia, licet non resistamus divinar voluntati, Possumus tamen resistere ; non tollit Deus potentiam sbi resistendi, sed facit in nobis invictam voluntatem non resistendi: Deus, inquit Auctor de Vocatione Gentium, 'ad Obedierutum sibi velle sic donat, ut tamen a perseveraturis ipsam mutabilitatem, qua possunt nolle , non auferat.
Objicies 3'. Illud est inimicum libertati, quo posito , non habemus dominium in
actus nostros : atqui, &c. ergo, &c. Nego minorem : nimirum postum decretum non impedit quominus cum superioritate media assumamus.
Probatur minor : quoties duo sunt infallibiliter connexa , it1 ut unum se habeat ut antecedens, aliud ut consequens , qui nihil potest in antecedens , nihil potest 1n Consequens : atqui decretum & actus nostri sunt duo infallibiliter connexa ; decretum se habet ut antecedens, actus nostri ut con sequens , & nihil possumus in decretum ;ergo nihil possiimus in actus nostros. i'. Nego nihil posse nos in decretum, quia possumus ipsi resistere, licet nunquam
a'. Distinguo majorem : qui nihil po-
377쪽
366 METAPHYsICA.test in antecedens, nihil potest in consequens, si antecedens attingat consequen&immediate , & sine nobis , concedo : nobis mediantibus, nego : porro decretum de actus nostri sunt duo infallibiliter connexa decretum se habet ut aliquid antecedens Laetus nostri, ut aliquid consequens : at de- Cretum non attingit actus nostros sine nobis; quippe Deus facit nos volentes , praeparat oluntates nostras , eripiens cor lapideum dc dans cor carneum, operatur in nobis velle ; & intima virtute , ad motum , dc ad actionem ita nos impellit, ut , quamvis causarum efficientium virtutem non impediat, praeveniat tamen, dum ejus ocincultissima vis, ut habet Catechismus Tria eminus, attingit omnia dc pertingit Objicies '. Illud est inimicum libertati, quo posto, causa secunda non est sui de-rerminati va , sed est ab alio determinabulis : atqui, &c. ergo, &c Distinguo majorem : non est sui deteris minativa ut causa secunda libera, Concedo rut causa prima libera , nego : pariter dita Iinguo minorem, & nego consequentiam. Itaque causa libera duplex , prima secunda. Prima dicitur primum movens in liberis primum agens, liberum per essentiam Secunda est secundum movens , securi
dum agens , liberum per participationem
378쪽
M ET A PHYs Ic A. 36 Quaeres I'. Quomodδ creatura libera, posito decreto, sit sui determinativa. Creatura libera debet esse per ptionis capax , ideoque se perior re quavis Creata s& independens a rebus creatis , quae non sunt nisi media : porro ex illa superioritatet sequitur facultas eligendi; quanquam , uxeligat, praerequiritur decretum sine quo ni hil futurum est : nam esse non potest liberum secundum antecedenter ad primum, ut rivus esse' non potest antecedenter ad
Quaeres iterum , quo sensu creatura libera non sit determinabilis ab alio. Experientia patet unum hominem deteris minari ab alio , v. g. exemplis, precibus, Scexhortationibus; haec vero determinatio non tollit liberum arbitrium ς si non sit in falliabiliter movens; si vero moveret infallibiliter, quia Petrus est agens extrinsecum respectu Pauli, quia non habet in potestate sua voluntatem Pauli, quia non habet potestatem in actiones Pauli tolleret saltem usum libertatis: at Deus, dum movet nos infallibiliter, non tollit hunc usum : primo , intimior nobis intimo nostro spectari potest, ut princip um
intrinsecum actionum nostrarum. Secundo, dum movet nos , agit in nobis praeparando voluntates nostras, flectendo , & pii maemolliendo corda nostra : non tantum
379쪽
attingit substantiam actus, sed etiam mi dum quo fieri debet. Objistes denique: Saltem, sublato decreis
Io , non erit in nobis potentia ad agendum. Nego propositionem : nam , sublato dein Ereto antecedenti, est in nobis potentia ad agendum, si antecedenter ad decretum .mnia sint possibilia ; si haec potentia si essentialis, & essentiae sint immutabiles: atqui,
Instabis : sine eo non est potentia ad agendum , quod est necessarium ad actionem : atqui decretum , &C. ergo , &c. Distinguo majorem : quod est necessa rium ad actionem , id est, ut creatura possit agere, concedo : id est, ut Creatura agat , nego : porro decretum est quidem necessarium ut simus acturi , & ut agamus , sed non est necessarium ut possimus agere; quae quidem responsio non est insulsa, ut Probare conatur Montaltius in secunda Pr vinciali ; rem ut bene observat Content
Mus, antecedenter ad decretum omnia Pol-
sibilia sunt; ex quo Augustinus, posse habere charitatem naturae est hominum; habere charitatem gratiae est fidelium; ergo, haec potentia est antecedenter ad decretum. γ
380쪽
TERTIA PROPOSITIO. Futuritio actus mali sormaliter sumpti est a Deo permittente , actus vero materialiter sumpti est a Deo decernente. Prima pars est contra Calvinum, qui v lebat Deum producere ipsam malitiam. Probatur : peccatum formaliter sum tum nihil est : ipsius non datur causa efficiens , sed deficiens, ut patet ex moralibus ergo decretum non est causa ipsius malitiae
futurae. Secunda pars probatur e peccatum matearialiter sumptum est ipsa actio quae mala est : atqui suturitio actionis quae positiva est, est decreto; quippe nihil positivum& contingens futurum est , quod non sit a
Objectionum Solutio. obiicies tu. Malitia non potest inteIIigilatura nisi consequenter ad decretum et ergo, &C. Distinguo antecedens et ad decretum per missuum , concedo : ad decretum efficiens instar causae , nego ; nimirum duplex
est decretum, efficiens, & permissivum et permissivum illud est quo Deus permittit causas secundas deficere in suis operationiabus , tuncque non est causa desectus, Quia