장음표시 사용
391쪽
38o M ET A PHYSIC Λ PRIMA PROPOSITIO Creatura potest esse causa occasionalis ipsius creationis. Probatur : nam Deus potuit ordinarent ad talem situm, talem di spositionem, ipse crearet substantiam : sic partium organicarum suppellex in foetu humano occasio est cur producat animam rationalem stetui humano substantialiter uniendam. SEc UNDA PROPOSITIO.
Propositio constat auctoritate Patrum , 'qui probaverunt omnes adversus Arianos Verbum esse Deum , ex co quod creaverit, qui voluerunt actionem creandi axguere potentiam infinitam. Respondent adversinii Patres revetii audiendos esse, cum agitur de articulis fidei, aut de morum principiis, non autem cum
dilutatur de rebus Philosophicis; deinde ipsos quidem probasse divinitatem filii, ex
eo quod omnia creaverit, non autem ex eoquc d aliqua produxerit; se vero fateri viris tutem creandi omnia non posse competere ulli creaturae.' Cir. l. a. conti Iub Attaa. sinu. I. coda Arion
392쪽
M ET A pMYsic L. 33 cI . Patres in quantionibus merὸ philosephicis contemnendi non sunt : ex illi
plures in scientiis naturalibus floruere. 2 . Haec quaestio non est mere philosophiς , tum quia agitur de attributo , quod soli Deo tribuimus cum Patribus, tum quia
ex hoc fonte Patres argumentum petunt
contra Arianos ad adstruendam filii divinitatem ; quod quidem adeo efficax visum est aliquibus, ut fassi fuerint Verbum esse Deum, si creaverit. 3 . Vana est responso qui dicunt Patres probasse divinitatem filii ex eo quod omnia
creaverit, non autem ex eo quod aliqua produxerit; nam praeterquam quod asserunt non magis Angelos posse creare naturam,
imo muscam, quam seipsos, inde sequeretur argumentum Patrum nullum esse, nam sic Ariani satisfecissent: atqui quae creata sunt, non probantur esse infinita; ergo non pro batur Verbum esse Deum. Denique : quomodo Patres aliquam viris tutem creandi tribuissent creaturae, ipsi qui
negarunt humanitati Christi potestatem
edendi miracula quae ex sola motuum comis municatione dependebant 3 Probatur ratione : potentia infinita non potest competere creaturae r atqui potentia creandi infinita est; nam eo fortior est potentia , quo minor est dispositio in subjecto paῖiente: V. b. major est potentia auificis.
393쪽
α METAPHYsICA quo minor est dispositio in materia ex qui
conficit opus ejusdem valoris cum eo quoaconficeret alter artifex utens materia meislius disposita : sed in creatione nulla est omnino dispositio in subjecto patiente, Cum nullum sit subjectum, sed creatione producatur; igitur potentia creans debet esse, qua major dari non potest: sed potentia, qua major dari non potest, est infinita;
Respondent adversarii potentiam achia vam non esse infinitam, sed superiorem tantum, si sit ejusdem ordinis cum subjecto
Creando. At io. Subjectum creandum, cum nondum sit nullius ordinis; ergo non est ejus dem ordinis cum potentia. Σ'. Transeat quod sit ejusdem ordinis, stat semper demonstratio : potentia tanto fortior est, quanto minor est dispositio in subjecto patiente, nulla vero est in subjecto creando; ergo major dari nequit potentia: potentiis vero , qua major dari non potest, infinita est. Probatur iterum : creatio actio est virtutis infinitae; nam actio quae superat distantiam infinitam est virtutis infinitae: atqui creatio superat d stantiam infinitam ; nam superat distantiam quae est inter nihil tum sui, tum
subiecti, & aliquid tum sui, tum subjecti r
atqui haec distantia infinita est, major enim dari non potest; ergo, M.
394쪽
M ET A PHYsICA. 383 Respondent hanc distantiam esse inter aliquid tum sui, tum subjecti, finitum,& nihil sui,& subjecti finitum; proindeque non esse infinitam. Vana responsio. I'. Quod nihil est , est nihil infinito modo , neque potest dari in tensius nihilum ; ergo male distinguunt intexnihilum finitum, & nihilum infinitum.
29. Farentur virtutem creandi omnia esse infinitam : porro tanta est intensive virtus creandi aliqua, quanta est creandi omnia; licet non sit sorsan tanta extensive. Denique , si creatura crearet vel paleam , Crearet infinita, cum non sint in Orbe universo plures partes quam sint in palea :quare tanta intensive requiritur potentia ut producatur granum millii, quanta rein quiritur ut producatur Orbis universus ZDe Conservatione.
Contingentia futuritionem habent a d ereto; si sint res, habent a creatione, quod 1int : permanent autem in existentia sua ,& durant : quaeritur a quo illud habeant. Quidam voluere creaturas quasdam esse incorruptibiles, quae semel factae in esse
suo permanent, quin Deus eas conservet.
Alii volunt omnes a Deo ita pendere,
ut, si non conservaret, annihilarentur : sea Ξnter' eos disputatur de natura conservatio
rus et quid ego semiam sequentibu1 Patri.
395쪽
3 MET A PHYs Ic A PRIMA PROPOSITIO Creatura non potest in esse suo pe
manere , nisi Deus eam conservet. Probatur I . auctoritate S. Augustini,
qui id aperte statuit lib. 4. super Gen. 'Probatur Σ'. Ratione: tam enim dependet a Deo existentia producta , quam existentia Producenda, nec plus habet virtutis creatura , ut seipsam in esse suo conservet, 'quam ut se e nihilo extrahat; est enim essentialiter ens ab alio, tam in suo conservari quam in suo esse; ergo, &c. Objectionum Solutio. Objicies iv. Sunt quaedam creaturae in corruptibiles ; ergo illae permanere postunt, quin a Deo conserventur. Distinguo antecedens: incorruptibiles ab intrinseco, quales sunt omnes substantiae, Concedo : ab extrinseco, quasi Deus non possit eas annihilare, nego, quia i solus babet immortalitatem.
Objicies.1'. Agentia quaedam suis Communicant effectibus vim subsistendi, saltemper aliquod tempus, sine conservatione : sic Architectus domui communicat vim illam ;ergo a fortiori poterit Deus communicare
396쪽
META PHYSICA. 38Ι Nego consequentiam : nam , quod possit Architectus vim illam communicare luis effectibus , illud non est argumentum potentiae, sed potius infirmitatis. Σ'. Distinguo antecedens : sine conse vatione procuranda per illas creaturas, 1 quibus effectus non pendent essentialiter, concedo : 1 quibus pendent essentialiter, , nego : porro, cum nullus sit effectus qui non pendeat a Deo essentialiter, certe nullus est qui non egeat ab ipso conservari; nullus
est qui possit subsistere, nisi velit.
SEc UNDA PROPOSITIO Conservatio non est perpetua creatura productio.
Probatur : repugnat enim creaturam perpetuo creari; nam creatio requirit ut enstranseat a non esse ad esse : implicat autem Creaturam perpetuo transire non esse aa esse; nam quod transit a non esse ad esse, prius debet non esse quam sit ; alioquin transiret, & non transiret: transiret ex hyia potes ; non transiret autem , quia jam exitateret; ergo repugnat creaturam perpetuo creari.
Conservatio, respondet Magister Barbay. differt a prima productione, quod prima 9. a. de Cons
397쪽
386 ME TAPHYSICA. productio denotet rem prius non fuisse, conservatio rem prius productam fuisset optime; ergo conservatio non est prpductio creaturae , quia frustra creatum jam existens producitur: fides Catholica doceat Verbum aeternum perpetuo generari, credo : Theologia id explicet, qu a est intellectionis terminus, quae intellectio perpetud manet eadem, optimὸ : at continuata creatio, fateor, a me non intelligitur : quippe generatio Verbi non postulat ut aliquando Verbum non extiterit, proindeque nihil impedit quominus permaneat ; creatio Vero essentialiter postulat ut id quod creatur non extiterit; proindeque non video quomodo iterum possit eise , nisi creatum
desinat. Dices : creatura, ut conservetur, magis
pendet a Deo quam lumen I sole : atqui
lumen conservatur continuata productione luminis ; ergo creatura continuata' sui pro- duetione.
Dissicultas hujusce argumenti venit ab istis vocibus, sol producit lumen; sed evanescit, si dicamus solem esse materiar subiatilissimae congeriem in centro, cujuS Partes circulariter agitatae percutiant materiam aliam subtilem circumstantem vel Sus Circumferentiam : lumen nihil aliud esse quam motum excitatum in materia circumstante,
proindeque non esse idem lumen, quia non
398쪽
M ET A PHYSICA. 3 rest idem modus: itaque concedo majorem,& nego minorem.
Cleatio est perpetuus divinae voluntatis influxus, quo Deus vult creaturam 1 se factam tamdiu permanere. probatur : nimirum Deus ab aeterno non modδ decrevit productionem creaturae plici tali parte suae aeternitatis, sed etiam decrevit permanentiam hujusce creaturae pro tempore determinato; adeoque accedente tali
parte, & producit, & conservat, id est, vult illius creaturae existentiam per illud
tempus determinatum. Dices : ad creationem non susscit ut Deus velit rem creari : sed praeterea requiritur actio omnipotentiae, qua creet; ergo ad conservationem non sufficit quod Deus velit rem permanere : sed praeterea requiri tur actio omnipotentiae, qua eam conservet. Nego consequentiam : disparitas est quia in creatione res transit et, statu minime positivo ad statum positivum, proindeque re quiritur actio omnipotentiae, quae illud efficiat : at in conservatione res statum se uari
possidet, nec ulla fieri debet mutatio; ideoque sufficit ut eumdem statum Deus velit.
399쪽
METAPHYs Ic A. De Concursu. Deus concurrit cum creaturis quibus. cumque, quia actio cujusibet creaturae pendet essentialiter a Deo, ejusque dependentia postulat ut fieri non possit, nisi
agente Deo nobiscum. Ita concurrit cum substantiis necessariis quoad operari, ut ipse solus sit causa efficiens omnium illarum operationum, nam omnes illae operationes sunt I motu : porro solus Deus est causa motus, quantitatis motus , & determinationis, ut videbitur in Physica, unde proprie omnia corpora,
mineralia, metalla , plantae, ipsae belluae
At nos creaturae liberae agimus proprie, sed Deus nobiscum. Itaque concursus divinus respectu nostri est perpetuus divinae voluntatis influxus , quo Deus vult creaturam agere in tempore quae ipse ab aeterno decrevit. Quaeritur autem quomodo faciat Deus
ut quae decrevit ab aeterno nos agamus. Durandus voluit Deum concurrere nobiscum mediate, quia produxit in nobis virtutem operandi; sed negavit ipsum concurrere immediate, id est, negavit Deum agere nobiscum in iis quae naturaliter fiunt, sed permisit duntaxat ut ageremus.
Thomistae rigidiores volunt Deum qua-
400쪽
M ET APA Ys Ic Ac 389litate quadam physica, veluti manu serrea
Alii molliores requirunt quidem praeviam Dei actionem , sed quae non sit in iis va hujusce qualitatis, actionem, quae non tam pellit quam excitat, non tam movet quam persuadet.
Alii denique in actionibus naturalibus postulant duntaxat concursum simultaneum. Ut praesens argumentum intelligatur, prius expono voces aliquas sine quarum notitia capi non potest. Determinare est aliquid ad plura indifferens adstringere ad unum; ergo determinatio supponit indifferentiam vel activam , vel pasuvam. Quadruplex est indifferentia: ad speciem, ad exercitium , ad intensionem, de ad individuum. Indifferentia ad speciem est ea qua res est indifferens ad formalitates specie diverissas, aut ad effectus specie diversos : V. g. indifferentia cerae, ad hoc ut sit vel rotunda , vel quadrata : indifferentia in nobis ad amandum, vel odio habendum. Indisserentia ad exercitium est ea qua res est indifferens ad recipiendam sormam, vel non; ad producendum effectum, vel non : v. g. indifferentia cerae, ad hoc ut sit rotunda, vel non ; hominis ad amandum, vel non.