장음표시 사용
411쪽
ηoo METAPHYsICA Universo, si non essent mala : Deus, inquie Augustinus, ' ordinationes factitorum tanquam pulcberrimum carmen quibusdam antiarberis honestat, ct Universi pulchritudo con
surgit ex ordinata bonorum oe malorum comis
mixtione ; sicut, inquit S. Thomas , flentii interpositio dulciorem emit cantilenam, se umbra ipsa tabellas exornant, sine quibus omnis pictura , quantumvis lucidissimis colo
ribus expressa, foret imperfecta. Quotvlex sit Deus.
Pagani plures admisere Deos cujuscumque generis, cujustumque sexus, mares Sc
a'. Voluere homines quosdam heroas esse Deos, puta Saturnum, Iovem: deinde Inventores Artium vitae humanae inservienistium : AEsculapium, Mercurium, Cererem , Apollinem; imo in iis tenebris versati sunt, ut altaria vitiis consecraverint, quo liberius iis indulgerent: Ebrietati sub invocationae Bacchi; Luxuriae sub invocatione Veneris Avaritiae sub invocatione Pluti; Ambitioni sub invocatione Fortunae, &C. Σφ. Pecudes ipsas Deos voluere: quidam vaccam, alii crocodilum. 3'. Solem alii, alii. Lunam adorabant A' Lib. I. de civ. Dei, c. Id,
412쪽
METAPHYs IcA orimo legitur quosdam magis insulsos ipsum Ventris crepitum Deum salutasse. Dies deficeret , si Deorum Dearumque familias, quas delusa Gentilitas induxit, & etiamnu
Haeretici quidam , quos Manichaeos vo cant, putantur existimasse dari duos Deos; unum boni principium , alium qui foret mali origo : quas omnes opiniones ut execrandas detestetur qui vult sapere. Sunt enim cupiditatis & ignorantiae pro les opera tenebrarum; sit itaqueCoNc LUSIO. Unus est Deus. Probatur: nam, si essent duo Dii, Satur nus, v. g. & Iupiter, vel unus posset agere
sine alio, vel, si non po Iet agere Iupiter sine Saturno, ergo infirmus Iupiter & impotens ; si vero posset agere sine Saturno , ergo Saturnus inutilis, & vicissim : atqui repugnat Deus infirmus, vel Deus inutilis;
Deus enim est ens omnipotentissimum, dc necessarium; ergo Deus unus est. Posset quis arguere rationem hanc miliistare contra Trinitatem personarum, sic ins. tituendo argumentum : si essent tres personae , vel una posset agere sine duabus,
vel non; si non posset agere sine duabus , ergo infirma, proindeque non Deus 3 si
413쪽
M a T A p H P S I o A. posset agere sine duabus ; ergo duae inutiles, proindeque non Deus , & consequenter una est persona. At maxima est disparitas : revera unamrsona divina agere non potest sine du
bus ; sed illud non oritur desectu potentiae, sicut Oriretur in pluribus Diis : oritur illud in tribus personis divinis; quia , cum stuna ilibus personis natura, una est earum
potentia; proindeque non desectu potentiae, sed participatione ejusdem potentiae fit ut una persona divina non possit agere ad ex ta sine duabus : at in pluribus Diis distincta foret natura, distin sta soret poten tia ; proindeque si nnus Deus non posset agere sine alio , hoc orirerur ex desecta POzentiae, quae aliam potentiam requireret
adjuvantem & assistentem sibi. Et vero illi Dii plures, vel specie disseris xent , vel numero distinguerentur: sed neutrum dici potest ; nam si specie d iserunt, est ergo aliqua perfectio in uno quae non est in alio , & vicissim , proindeque non sunt persectissimi & consequenter non sunt Dii : non potest etiam dici quod numerδdistinguantur; nam ex hypothesi amborum
erit multiplex numero natura , multiplex intellectus, multiplex numero Voluntas: sed ex eo multa sequuntur incommoda ;nam , licet concipiatur quomodo illi Dii idem semper. velint in iis quae necessario
414쪽
META PHYSICA. 6. ,olunt, non Concipitur quomodδ consenistiant in iis quae liberὰ emciunt, & modis diversis fieri possunt ; hinc poterunt elle dissidia, altercationes & bella inrer Deos, quod & ipsi Poetae Paganorum Theologi fassi sunt , cum Deorum Dearumque lites
Denique si sint Dii plures , quidni snt infiniti ; nulla quippe potior ratio est curgdmittantur duo, tres, centum, mille,
vel alius quilibet numerus quam infinitus :quid autem isto commento absurdius fingi potest γDe Angelis.
Hoc nomen Angelus venit a Graeco α' τιλ ω
latine nuntio , quia Angeli sunt nuntii Dei, M veluti ministri ; ideoque in scripturis vocantur administratorii spiritus , quia , uadocet Theologia, Lepius destinantur a Deci in ministerium & salutem hominum.
suid sit Angelus. Angelus definitur a Theologis substantia.
spiritalis , contingens & completa. Dicitur substantia , quia est ens per se, subsistens, & in eo differt ab accidentibus. Dicitur spiritalis, quia non habet plures partes entitativas, id est, quae substantiae
Dicitur contingens, quia est a Deo proin
415쪽
ψοέ META pHYs Ie Arducente ipsam ex nihilo su1, & ex nihilo subjecti.
Denique dicitur substantia completa , quia non unitur substantialiter corpori, atque in eo differt ab anima rationali, quae unitur substantialiter corpori nostro, ut cum ipso essiciat totum, quod est homo , id est, totum , quod constat ex corpore & spiritu. Angelos non habere corpus probent Theologi , quibus incumbit satisfacere objectionibus quae petuntur ex Scripturi & Patribus. His it positis, facilε intelligitur quid sint Angeli , quodnam attributum sit genus quodnam sit differentia. An fit Angelus. Definiuntur Angeli ; ergo saltem sunt
possibiles , nam attributa ex quibus conia tant , ita concipiuntur, ut unum non des
Verum cum in idea Angeli non includatur existentia, quippe qui sit ens contingens, ex illa id ea colligi non potest quod existat Angelus ; proindeque existentia Angelorum non probatur ex sola idea, nec etiam petitur ex sola relatione sensuum nostrorum , quia Angeli materiales non sunt; at nititur relatione divina, seu autoritate Scripturatum & traditionis. Iam vero nos non agimus ex motivo
416쪽
M E T A P Π Y s I C A sfidei in rebus philosophicis: quaerimus ergo quomodo pomi detegi philosophice exis . tentia Angelorum; & , cum existentia non sit in idea ex antedictis, quaerimus uir impossit detegi, vel ex parte causas emcientis Angelorum, vel ex parte effectuum , qui ipsorum existentiam arguant: his positis, sit PRIMA PROPOSITIO. Existentia Angeli non potest certo colligi cx parte causae quae ipsum produxit. Probatur : quia, cum Deus sit liberrimus in operibus suis , cum libere haec vel illa decreverit , & nemo fuerit ejus consiliarius, cum nemo intraverit in ejus potentias, cum ille sit cujus viae non sunt investigabiles , lucem habitans inaccessibilem , sane non possumus certo colligere quod revera Angelos Produxerit , vel non produxerit : illorum ergo existentia ratione non constat a priori; restat ergo dissicultas de demonstratione a
posteriori, id est , per effectus; his positis, sit
SEcNNDA PROPOSITIO. Existentia Angelorum non potest certo colligi ab effectibus. Probatur: nam existentia Angelorum non potest certo colligi ab effectibus, si non habeant necessariam connexionem cum stupendis effectibus Energumenorum a Magorum
417쪽
o 6 METAPHYsICA.& Sagarum : atqui existentia Angeloeum non habet necessariam connexionem cum stupendis effectibus Energumenorum , Ma gorum & Sagarum ; licet enim omnes isti stupendi effectus suam haberent fidem, ScVeritatem , licet admitterem varias historias quae circumferuntur , tamen nec inde proin
bari pollet esse Daemonas , esse Lemures; quippe dici pollet quod animae separatae 1 corporibus , Deo permittente , mirabiles hujusmodi effectus producant , sive una ,sive plures, junchis simul viribus id efficiant.
Licet admittam ego auctoritate Script rarum , Patrum , dari Magos & Sagas , Lemures & Daemonas , tamen plerumque puerilia sunt EV insulsa in illis iam rationibus de Magis, Sagis & Lemuribus; saepe saepius
decipiantur rerum illarum auditores. Dices: Magi & Sagae damnantur ut sonores & rei a Magistratibus; ergo, &c. Distinguo antecedens : damnantur ob profanationem mysteriorum , concedo: ob magiam praecise , nego.
Instabis : quidam ex illis fatentur se esse Magos , se allocutos suille Daemonas quibus imperium sui permiserint. Haec fateor , sed illud fit quia delusi sunt phantasmatibus , ob socordiam ; sunt enim isti , ut plerumque vulgus putat, pactores ovium , viri sine litteris , & in summa linium ignotatione versati , pigri homines
418쪽
di inde plerumque nefarii: hi nullis opibus
valeot , licet daemon censeatur habere theis sauros; tunc ob aliqua dicta quae mentem praeoccupant, sanguis ita modificatus nervos pellit, ut excitentur in imaginatione illorum imagines difformium hircorum, ut putet se audire voces malignorum spirituum, non secus ac qui acutis febribus corripiunis tur , apertis tamen oculi S dc arrectis auribus vident objecta quae non sunt, audiunt v O-Ces quae non sunt, palpant ea quae non
sunt; Sc. TERTIA PROPOSITIO. Existentia Angelorum potest probati aliis
qua convenientia. Hanc convenientiam olim dedit Conciislium Lateranense sub Innocentio III. nempe, cum Deus secerit creaturam mere corpoream , & alteram partim corpoream Sc partim spiritalem , decens erat ut mere spiritalem coniteret.
Ex sola ergo fide constat invincibilitee Angelorum existentia ; quippe Scriptura sis' cra ubique illorum mentionem facit.
Cur sitit Angeli. Finis Angelorum est cognitio 8c a mox Dei fi liquidem finis omnis creaturae intei
419쪽
og META PHYSICA. lectualis est cognoscere & amare quod est optimum re perfectissimum i atqui Angeli sunt creaturae intellectuales intellectu de voluntate praeditae : Deus autem est quid optimum & perfectissimum; ergo finis Angelorum est Deus cognoscendus & amandus. Causa efficiens Angelorum nulla esse
potest nisi solus Deus ; nam Angeli per
solam creationem produci possunt : atqui solus Deus , ut antea dictum est , creare potest ; ergo solus Deus esse potest causa efficiens Angelorum Causia materialis nulla est praeter genus ;formalis vero nulla praeter differentiam , sunt enim substantiae mere spiritales quae
ex nulla materia componuntur; genus istud.
jam fuit appellatum, sicut & ipsa differentia. suales sint Angeli. Sub hoc titulo loquuntur Philosophi cum
Theologis , de loco, duratione , facultatibus, intellectu , voluntate & vi motrice Angelorum ; sit itaque De loco Angelorum. Angelos esse in loco ratio docet contr1 Cartesianos, qui volunt ipsos esse nullibi; enimvero esse in loco nihil aliud est quam
respondere alicui parti divinae immensitatis:
420쪽
porro quidquid existit, eo ipso necesse est ipsum respondere alicui parti divinae immensitatis ; ergo ; cum Angeli existant , necesse est eos esse in aliquo loco. Praeterea Angeli sunt substantiae spiritales: porro , ut ante k dictum est, substantiae spiritales sunt in loco ; ergo Angeli sunt in
Non sunt divisibiliter in loco , sed sunt
toti in singulis loci quem occupant partibus ; nam quod est in loco divisibiliter debet habere diversas entitative partes, quae realiter extra se ponantur : atqui Angeli non habent diversas entitative partes quae realiter extra se ponantur, sunt enim substantiae spiritales; ergo non sunt in loco divisibiliter. Hic solent magnam movere dissicultatem Philosophi de ubi catione Angelorum , seu de ratione formali per quam sint in loco. Thom istae omnes volunt rationem sormalem per quam Angeli sunt in loco , non esse nisi eorum operationem in loco, ita ut hoc ipsio intelligantur in loco, quatenus in loco operantur; nam , inquiunt illi, modus
essendi peculiaris substantiis spiritalibus est
ex earum operatione in aliqua loci parte, ita ut , dum non operantur in aliqua loci parte , non sint in loco : hinc Deus ante mundum conditum non erat in loco. Caeteri ne Rant , & volunt Angelos per