Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

421쪽

4ro META PHYSICA.

suam substantiam , hoe ipso quod existant ,

esse in loco, ita ut operatio transiens Angelorum consequatur eorum praesentiam i a loco : hinc fatentur quidem ex operatione

Angeli in hoc loco demonstrari a posteriori praesentiam Angeli in tali loco : sed negant quod concludi a priori possit. His assentior; sit itaque

PROPOSITIO. Operatio Angelorum non est ratio soris malis a priori cur Angeli sint in loco. Probatur: nam operatio Angelorum non est ratio formalis , sive a priori, cur Angeli sint in loco , si concipiatur eos prius es Iein loco quam operari in loco : atqui concipitur eos prius esse in loco quam operari in loco ; sicut concipitur aliquid prius esse simpliciter quam operari simpliciter; ergo operatio Angelorum non est ratio formalis , sive I priori, cur Angeli sint in loco. Itaque Angeli sunt in loco per exrensionem suam, quae respondet certis partibus immensitatis divinar ; nam unaquaeque res formaliter intelligitur in loco , quoties ejus extenso intelligitur applicata & respondens

partibus divinae immensitatis c V. g. res comporeae eatenus in loco esse intelliguntur , quatenus eorum extensio respondet partibus

divinae immensitaus ; ergo pariter res spiri-

422쪽

M ET APRY sic A. 4rx tales eatenlis in loco constitutae intelliguntur, quatenus earum extensio spiritali modo respondet & applicatur partibus divinae immensitatis ; ergo pariter res spiritales eatenus in loco constitutae intelliguntur , quatenus earum extensio spiritali modo respondet de applicatur partibus divinae immensitatis.

Quanquam illud est discrimen inter subiastantiam materialem & spiritalem , quoa

non tantum per varias partes extensionis ,

sed per varias substantiae partes quae substantiae sint, applicetur & respondeat variis par. tibus divinae immensitatis substantia mate, rialis ; quippe quae plures habeat partes, quae substantiae sint; e contrario substantia spiritalis non per varias substantiae partes , quippe quae sit entitati v ὶ una , sed per va.

rias duntaxat extension s partes applicat ut

variis partibus immensitatis divinae. Hinc duplex contactus distinguendus est, putὲ contactus substant se materialis , Meontactus substantiae spiritalis : in contacta substantiae materialis sunt & variae partes substantiar, & variae partes extensionis r in

contactii substantiae spiritalis sunt quidem variae extensionis partes, sed non sunt varia: substantiae partes.

423쪽

4ia METAPHYIICA. De Duratione Angelorum. PROPOSITIO. Durant Angeli. Probatur: nam duratio est permanentia enistis in esse suo: atqui permanentia entis in esse suo Angelis convenit; ergo durant Angeli.

Angeli initium habuere & supponuntur finem nunquam habituri : ideo duratio Angelorum solet Philosophis specialiter dici aevum ; aevum quippe definitur duratioentis permanentis, initium habentis , non

finem.

Duratio Angelorum, ut di istum est, realiter est successiva , non quod sit res , sed quod habeat partes separabiles absolute, nec

secum invicem necessario connexas , put Partes praeteritas, praesentes& futuras; nam, si debeant in aeternum permanere, illud non venit ab ipsorum natura & conditione ,

sed a bonitate Dei , qui conservat ipsos , quos posset, si vellet , anni hilare. Eorum autem substantia semper tota est pro quolibet instanti, quia indivisibilis est,

cum sit enti rative una ; cum hoc tamen

discrimine a Deo , quod persectiones habere possit Angelus successive ; Deus aurem omnes simul habeat, & quidem necessario: ratio est , quia omnes perfectiones sunt Deo

essentiales , at persectiones Omnes quarum

424쪽

M E T A p Η Y s I c Αἰ 3 capax est Angelus non sunt ipsi essentiales. De facultatibus Angelorum. Tres in Angelis distinguunt facultates Philosophi , intellectum, voluntatem , dc

In Angelis non est facultas sensitiva qualitatum patheticarum . v. g. non Vident colores , non audiunt sonos , non gustant sapores , non olfaciunt , quia facultates illae sunt eatenus u iles quatenus est corpus conservandum : atqui Angeli corpus non habent conservandum ; ergo , &c.

Est in Angelis facultas passiva obnoxia

pluribus moribus : v. g. timori , gaudio, dolori , tristitiae , amori, odio , &c. cum hoc discrimine a nobis quod anima ratio natis suos affectiis reserat ad partes corporis organicas quae fuerunt illorum affectuum occasiones; at Angelus , quia eas patitur independenter a corpore cui substantialiter

uniatur, sibi soli refert. Est in Angelis facultas sibi repraesentandi

extensionem configuratam ; est-ne igitur imaginatio in ipsis 3 quaestio de nomine ;nam non est haec imaginatio quae excitetur phantasmatibus corporeis &. spectris , sed est imaginatio , si nomine imaginationis praecise intelligatur repraesentatio extensio-sionis terminatae ; quis enim neget Angelos, quin & ipsum Deum concipere triangula,

425쪽

hoc sensu in Angelis. In ipsis est facultas percipiendi cum facultatibus judicandi, discurrendi, ordinandi. Creato semel Angelo , quia innocens est , concipiuntur in ip ta facilitates inexistentes facultatibus, quia in ipso non sunt praejudicia , dc facilem dare potest attentionem objectis propositis : at, si peccet Angelus, Cum peccati poenae sint durities cordis &mentis caecitas, certe in ipso datur ignoratio rerum , nisi Deus aliter permittat; nam

ipse facere potest propter aliquem fineri, τV. g. ut magis puniat; potest , inquam , facere ut in peccatore remaneat perceptio

qua bonum , quod amisit, cognoscat, ut inde doleat vehementius. Licet in Angelo innocente adsit persei ι facilitas cognoscendi omnia, non ideδ est omnium Cognatio , quia ipsius mens finita est , est tantum in ipso cosnitio eorum quae proponuntur , si modo dederit attentionem , proindeque discurrendi facultas in eo est;

discurrere enim est procedere a magi S noto ad minus notum, Angelo autem alia maingis , alia minus nota sunt. Hic quaeritur utrum Angeli cognoscant secretas cordium cogitationes.

Sibimet relicti possunt illas cognoscere , sunt enim entia naturaliter intclligibilia r Angeli autem habent facultatem intelligendi quae sit ipsis essentialis.

426쪽

META PHYSICA. 6 Is Non cognoscunt tamen , nisi Deus ipsas eoidium nostrorum cogitationes ipsis pro-Ponat , quia , ut objectum cognoscatur, proponi debet : porro, si secretae sint cogitationes , a nobis non proponuntur; ergo a Deo proponi debent ; ergo , nisi Deus illas secretas cogitationes nostras ipsis pro

Ponat , inquam eas cognoscent Utrum vero Deus revera proponat secretas cordium cogitationes quaerunt plurimis

alii assirmant, alii negant; pro quibus sic

PROPOSITIO. Deus non proponit Angelis sectetas cox-dium cogi rationes. Probatur i'. Ex Scriptura. Solus Deus , inquit, scrutatur corda dc renes hominum..1'. Ratione sic probatur. Substantia ipserit alis percipiens sui juris est & domina:

suorum actuum , quos proinde potest , δίlegere , & mam festare , in quo certe eluce Cpraecipua dos substantiae spiritalis percipientis ; ergo videtur quod Deus nostra secretae Cordium non proponat Angelis proinde que illa non cognose t Angelus , nisi nox proponamus ipsi , & manifestemus tunc que secreta non sunt. Ex his omnibus patet quanta sit creatu

rae spiritalis dignitas , quae , si percipiat, soli Deo inferior est di illi soli ser vire

427쪽

is META PHYSICA. debet; &, si creaturis utatur, propter solum Deum utatur necesse est : Unc primo timeamus solum Deum & homines propter ipsum : hinc secundo tenebras non qua rati eccator ut peccet liberius; Deus, qui so-us timendus est, & in cujus manus inci- . elere terribile est , teste Apostolo , ubique Praesens videt omnia , intimior nol is intimo

nostro : hinc Psaltes regius, mirabilis facta es scientia tua ex me , quid potero ad eam equo ibo a spiritu tuo , 9 quὸ a facie tua fugiam ἐμ UGndero in caelum , tu illic es , si descendero in infernam , ades; si sumpsero

pennas meas diluculo, ct habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deduco me , O tenebit me dextera tua. Ex hoc patet Angelum vere , certo Mevidenter de secretis cogitationibus alterius

Angeli non judicare , nisi alter Angelus

Proponat.

De Modo cognoscendi Angelorum. - Angeli, hoc ipso quod sint, vivunt : vita substantiae spiritalis percipientis est cogitaintio ; ergo semper cogitanr. Circa modum cognoscendi Angelorum

praviter & copiose disputant Philosophi &Theologi. Fateor ego a me non intelligi quaecumque de hoc argumento dicta sunt: Quod, quia fortasse oritur a nostri ingenii infirmitate, non ideo illos arguo.

428쪽

META PHYSICA. AIT

De Modo quo Angeli sese alloquuntur. Idem de hoc dubio dico , quod de praecedenti quaestione. Nescio utrum ex praejudiciis agam in hisce omnibus, utrum suta ficientem dederim attentionem ; feci tamen quod potui , & certo scio haec a me non intelligi: verba quidem aliorum facile proferrem ; sed nihil apud me significant, dc

nullam sui id eam in mente mea excitant, si demas repraesentationem litterarum dc syllabarum. De Voluntate Angelorum. Voluntas est altera substantiae spiritaIis facultas , quae intellectum consequitur ; proindeque est in Angelis voluntas, & consequenter Angeli potuere exercere actus ominnes qui ad voluntatem pertinent. D3 Libertate Angelorum.

Hoc ipso quod aliqua substantia sit peoceptionis capax , est illa libera : porro An geli sunt perceptionis capaces ; ergo Angeli sunt liberi : si sint liberi, potuere eligere media, bene servato finis ordine ; qui media idonea elegerunt , illi amplius adjuti , salvi facti sunt, & dicuntur Angeli boni ; qui vero aliter egere, suo male utentes libero

429쪽

i 8 MET A PHY SIC A. arbitrio, damnati sunt, dc dicuntur Angelii mali seu CacodaemoneS. De Vi motrice Angelorum. . Substantiis spiritalibus vulgo tribuitur vise

motrix , qua se moveant dc alias substantias. spiritales, nec- non corporeas I quod quidem plurimis ita certum videtur, ut . non ιProbent.

Hic ego de hoc argumento non dispuis tabo; saltem substantiae spiritales sunt occasiones cur sint in ipsis motus & in aliis: substantiis ; quod sufficit , ut dicantur semovere & alia. His positis , Angelus habet vim qua te. moveat, quia Angeli dicuntur se movere in Scriptura sacra : v. g. Raphael sciit come, itineris cum Tobia juniore ; missus et Gabriel ad Mariam Virginem. Deinde vim habent, qua moveant alia, Corpora ; patet ex Scripturis, in quibus Angeli astum unt corpora : sic Angelus , qui luctabatur cum Jacob: sic Angeli, qui venerunt ad Abraham ; sic Angeli., qui enerunt ad Lot ; sic Raphael , qui venit ad Tobiam : hinc potestas illa concessat

Daemonibus qua in . aere mOVςant tempe1t-tes, excitent ventos. . Quaeres. qualia corpora. am1mebant Ans.

430쪽

Miror difficultatem hanc fuisse propositam ; nam quid ad nos , sive corpora mortuorum hominum assiimpserint , sive corpora conflata de novo , aut ex aere, aut ex aqua, aut ex alio quo Vis corpore. .

Quaeres quomodo fuerint unita illis corporibus. Non fuerunt certὸ unita substantialiter nec enim resultavit totum ex Angelis & corporibus ; nec enim fuerunt in Angelis; pressiones occasione motuum in illis corporibus. Quapropter movebant illa corpora ut artifex movet arte factum, v. g. horologium. . Sunt quidam qui dixerunt non assumpsisse corpora , sed Deo volente, excitatas fuisse in hominibus impressiones de corporibus , quas consequebantur relationes & testimonia secundum quae putabant homi-

nes esse vera corpora.

Sed alii negant & arguunt futurum fuisse ut inde foret illusio & deceptio. Prae terea arguunt homines suisse genitos ab hominibus , fuisse genitos a Daemonibus, quod inon potuisset fieri sine corpore ; sed fabu-- lavit haec ultima ratio. Quotuplex sit Angelus. . Plures esse posse Angelos & naturam

Angeli poste multiplicari evincit ratio : hae

SEARCH

MENU NAVIGATION