- 아카이브

Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

441쪽

43o META PHYSICA.α materiari nullatenus autem sequitur materiam cogitare.

Objicies Σφ. Principium cogitans est quod dam corpus, si dispositiones corporum se quatur : sed principium cogitans sequitur dispositiones corporum , motibus illorum respondet; puta languida est in melanco licis cogitatio, prompta in sanguineis, dein lirans in senibus, propter male compactas cerebri parses.

Distinguo majorem : s sequatur dispositiones corporum quoad omnes functiones, di eo modo quo unum corpus sequitur aliud, concedo : quoad aliquas functiones, de alio modo quam corpus , nego : Porro principium cogitans sequitur quidem disposiationes corporum quoad aliquas ianctiones a sed non sequitur eo modo quo corpus, non sequitur quoad omnes. 1 . Quidem principium cogitans sequitur dispositiones corporum quoad sensus intumos , id est, animi pathemata & sensationes ;n mirum occasione motuum qui sunt in partibus organicis nostri corporis, sunt sensationes & pathemata in nobis cogitantantibus; v. g. ad hunc oculorum motum est certa coloris sensatio . ad hunc auris

pulsum est certa soni impressio ; quod quidem adeo verum est, ut, si vel inter doriam tendum sanguis subtilior in arteriolis membranarum fluens eas Pellat , nec-no

Di iti

442쪽

mervulos , & pungat, sint prosecto impressiones quae solent excitari ab objectis simi- liter impellentibus ; ergo princ pium nos.

strum cogitans sequitur dispositiones coris Porum quoad sensationes. 2'. Principium cogitans aliter sequitur impressiones illas quam corpus, quia corpus ita sequitur motus ut contactum non seniatiat, non assiciatur amore, odio,&c. his autem moti bus afficitur principium cogitans. Et certe dum corpus tangitur, non potest non sequi leges motus : porro principium cogitans potest non sequi motus comporis ; v. g. si non attendat ad illos motus.

Sic miles totus ad vindictam & ad insigenda vulnera, nullo dolore afficitur de iis quae ipsi infliguntur : sic puero aegrotanti

dantur munuscula , ne ad morbum adve

tat : sic quidam apertis oculis non vident, licet objecta retinam feriant : sic quidam de si abie corporis multum quaeruntur, de qua ne quidem alii cogitant : sic mulieres cultui sui corporis plurimum intentae mentis aegritudine laborant ob labem in vultu , vel in cute scissuram minimam : hinc tam vehementes in ipsis animi motus : hinc pravae affectiones in simias, in canes, in seles, in psittacos , ita ut attentione nimia nugis

illis praesertim delectentur : sic Augustinus refert presbiterum Carthaginensem nullo dolore affectum, etiam dum corpus cm. inuebatur.

443쪽

Denique sunt plurimae functiones in nobis quae non veniunt a corporis dispositioiane, sed e contrario positae sunt attentione nostra. Aversamur juvenem pulcherrimum, ut supra dicebamus , quia fur est, quem tamen amamus , si oculos carnis interrogemus : ergo , ut concludit Augustinus, alii sunt oculi carnis, alii oculi mentis : ergo principium cogitans it contra affectiones Corporeas : v. g. supponatur vir probus qui

plus aequo liquorem inebriantem hauserit, tunc blaesa fit lingua , oculi madent & fulgent, nutat incessus, sanguis fervidius agitatur , fibrillae cerebri fortius commoventur: stupet vir iste & miratur se tam subito mutatum ; nollet ita se habere , vellet motus istos compescere , distincte loqui , pede

firmo progredi , videre non petulanter Zc ProserVe : porro qui cremor sanguinis &suor agitatus liquore resistit, contradicit, it contra ξ quaenam tandem figura , quae textura , quae tenuitas istud efficere possunt 3 qui corpuscula improbent, arguantVe motum communicatum a liquore 3 adest certὰ

miraculum cui ab illis nihil responderi potest homine dignum ; ergo fateantur este in homine principium aliquod materia superius , quod cogitatione sua ultra immensos coelorum urbes , ultra saecula & tem pora quaevis assignanda, soli Deo in serius , extendit se, majus tempore ; licet ipsius cum

Diuiti

444쪽

M ET A PHYSICA. 43 eum anima unionis dies sint breves, majus loco, licet partem minimam occupet. Si adderem quomodo gratia Christi renovati fraena injicimus cupiditati, quomodo novum hominem induimus, vetus fer mentum deponentes, facti aetimi sinceritatis& veritatis , quomodo Dei capaces , religionis spiritalis cultores , nobiliter assurgimus ad coelestia , utentes hoc mundo quasi

non utentes, certe pateret efficaciter principii cogitantis superioritas , pateret inde pendentita a rebus creatis , pateret ipsum esse quasi divinae mentis particulam. Hinc Poetae fabularum Auctores aut animum ab ipse, Deo immediatὰ processiste , aut ipsium esse ccesestem ignem a Prometheo subreptum dixerunt, quia inest nobis haec virtus qua dominamur , vel ipsis rebus quibus servimus , qua improbamus quae vel magis nos delectant, quae magis placent : itaque Mimpius & iustus ex intimo conscientiae sensu, ex pugna carnem inter &spiritum experitur se esse conditionis nobilioris quam sint caete-.rae res creatae : hinc virtus revera virtus, quia

non modo laudatur ab amicis suis, sed etiam ab hostibus & adversariis : porro qualenam est illud bonum quod attentione data vel ab hostibus laudatur , quod exoptatur et an ab illis qui ipsum aversantur

Si adderem quod Epicurei nesciebant fuisse statum feliciorem in quo primus pater

445쪽

3 META PHYSICA. poterat quoslibet motus coercere , factus Dominus piscium maris , reptilium terrae δίanimalium , volatilium coeli , ita corporis sui , certε pateret quanta iit d gnitas, quanta nobilitas , quanta superioritas principii cogitantis : hinc corpus iam non spectatur ut socius , se i ut ergastulum , non ut compars , sed ut vincula, compedes , catenae ; & hoc quidem vel ab ipsis paganis dictum fuit. Objicies Belluae cogitant ; & si vellemus sincere loqui, nulla invidia aut praeiudicio ducti , utilitate ducuntur, recordantur praeteritorum, proVident de futuris , imo major est distantia rustici a Philosopho quam sit simiae a rustico : atqui tamen in bellu is nihil est praeter materiam diversis affectionibus mod ficatam; ergo cogitatio oritur I materia taliter modificata.

Transeat major : argumentum istud tractabitur in Physica ad minorem; id unum dico : esse in belluis, si cogitent, substantiam 1 materia diversam; quaenam sit illa

tunc dicetur. Utrum anima ratioηalIs actu cogitet.

Haec quaestio a Cartesii temporibus facta est celeberrima : animam rationalem deis finiit principium actu cogitans: quid adversarii γ dixerunt animam rationalem non

446쪽

M ET ADNE ICA. 3 3 semper actu cogitare , etiam dum existit.

Cogitat Onis nomine intelligitur quaevis animae funerio , cujus immediate conscii sumus : hoc sensu , dubium , amor, se satio famis, dcc. dicuntur cogitationis species : his positis, si PRIMA P RO POSITIO. Anima rationalis male definitur a Carte sanis quibusdam principium actu cogitans. Probatur : nam in definitione nihil esse debet quod non sit essentiale de fir ito : a qui actu cogitare, non est quid essentiale

animae rationali; enimverδ si actu cogitare , foret essentiale animae rationali, anima rationalis essentialiter actu cogitaret, proindeque essentialiter actu existeret : atqui anima rationalis essentialiter actu non existit, adeoque male definitur principium actu cois gitans.

Et certε haec definitio nulla est, in qua non est gradus differentialis per quem anima rationalis differt ab aliis : atqui cum dicitur principium actu cogitans, non affer tur gradus differentialis, per quem anima rationalis differat ab aliis : scilicet & anima belluarum , si quae sit , Angelus , dc Deus, actu cogitanti; ergo, &c.

447쪽

36 META PHYSICA.SEcGNDA PROPOSITIO. Anima rationalis , hoc ipso quod actu existat, cogitat. Probatur : nam hoc ipso quod existat, vivit : atqui hoc ipso quod adhu vivat, adhu Cogitat, quia vivere substantiarum spiritualium, est actu cogitare ; ergo, dcc. Et vero animam rationalem actu cogitare in fallibili potest demonstrari argumento : videlicet anima rationalis unitur substantialiter corpori, quae quidem unio , ut demonstrabitur postea, posita est in actione reciproca utriusque substantiae; quae quidem actio motus est in corpore, in anima vero cogitatio ; igitur si una desit , vel ambae, desinit unio ; si desinit unio , mors adest : porro anima , dum creatur, unitur substantialiter corpori, ut docuit Latera-nense Concilium : ergo cum unio substantialis haec sit ut occasione motuum sint in ipsa impressiones , quas consequuntur testiis monia , propensiones, judicia , ideo a primo creationis instanti cogitat ; & si non cogitat, saltem a corpore separatur i quod adversarii non possunt admittere. ΝHinc somnus habetur ut mortis imago,

quia partim cetiant motus exteriores cor

poris, quia impressiones sunt sine memoria in principio cogitante ; & ideo mors advenit cum non sunt in organis motus quorum

448쪽

METAPHYsICA. 43 occasione possint esse in anima impressiones. Hinc etiam pars corporis mortua est, quae clim prius esset rganum impressionum , jam non potest motus illos pati requisitos ad eas impressiones excitandas : hinc certe anima' separata est ab hac parte, ut separatur a corpore toto , si organa omnia

fuerint labefactata , & destituta principio ;unde fiunt motus capacia. D ces : quis credat infantes in utero matris actu cogitare , hominem dormiendo actu cogitare 3 h. ec certe nullam videntur

habere probabilitatis speciem. Iit certe qui norunt quid sit substantialis

unio corpus inter & animam nostram ; nam si ea non sit nisi actio reciproca utriusque substantiae, qua ad tales motus in organis sunt tales impressiones in anima, & ad tales propensiones in anima sunt tales motus in organis : profecto anima nequit esse unita quin cogitet; porro unita est a primo creationis instanti, unita est per somnum ; alias somnus non esset mortis imago, sed mors ipse : ergo cogitamus a primo creationis instanti, per somnum. Et certe dum adversiarii tot clamoribus

negant infantes cogitare nec- non dormientes , hoc uno ducuntur argumento , quia non recordantur illi suarum cogitationum eat invalidum sane argumentum I pueri, qui cogitant. non recordantur tamen adulti

449쪽

38 META PHYSICA.cogitationum quas habuerunt in pueritia. Nec est quod cam clarissimo Moro observes cogitationem. a quadam agitati et mentis, a quadam reflexione & virtute

proficisci, cujus infantes & dormientes non sunt capaces : scilicet posthabitii etymologa hujusce vocis, monui me nomine cogutationis intelligere functionem quamlibet animae cujus intime & immediate conseia sumus; quapropter si infantes , si dormientes Patiantur impressiones, si habeant proinpensiones , existimo eos cogitare; haec , sorsan minus accurate dicta iuxtii Gramma ticorum regulas, licent Philosopho, quia veritati cognosicendae sunt aptiora. Utrum anima rationalis sit cogitatio. Dixerat Cartesius animam rationalem esse rem cogitantem : fassus fuerat discrimen esse inter ipsam rem & cogitationem : tame discipuli ejus , cum viderent non posse dein monstrari discrimen corpus inter & spiritum , si cogitatio & extensio modificationes forent, quia diveris modificationes possunt inesse eidem rei, quid praestiterunt 3 sumpsere cogitationem esse spiritum ipsum, &extensionem esse corpus; nimirum , quod fatendum est , cogitatio dc extensio suntentia diverse ; cogitatio est res spiritalis, inquiunt, extensio est res corrrea : ergo

450쪽

META PHYSICA. 439 res spiritalis & res extensa sunt res diversae. Sic Dominus Regis, cap. 2. Metap. hisce ferme verbis : δε prendrai bien garde dorcnavant de dire que je suis un animal raison- nable : ct mente , si je veux parier exacte-- tWnt, je ne dirai pas que je suis une substavce qui pense : quid ergo ipse est 3je suis uve pensece qui subsiste en elle-meme is quis te su jet de totites les fasons de penser.

Dixerat vel pag. 2. operis philosophici,

modos alios elle veros , alios apparentes eapparentium autem dederat exemplum extensionem & cogitationem ; quo nihil absurdius elle potest apud Philosophin , nec enim sumi debet quod demonstrandum est. Itaque sit Anima rationalis malὸ dicitur cogitatio. Probatur : res dici non debet modificatio: atqui anima rationalis est res , cogitatio est modificatio. i'. Nomen cogitatio est abstractum. ΣΡ. Cogitatio concipitur ut sormalitas ; enim velo cogitatio inest rei cogitanti & inhaeret ἰ atqui quae diversimode concipluntur positive diversa sunt; ergo. anima rationalis non est cogitatio.

Et certὸ Cartesius nobiscum sentit; dixerat , sum mens, sum anima , intellectus,

SEARCH

MENU NAVIGATION