Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

Io META PHYSICA.

enim natura , cum finita sit & creabilis certe nihil repugnat quominus sit multiplicabilis.

Difficultas inter Scholasticos est utrum sint specie multiplices, virlim numero: sed nullam ego agnosco , quidni sint Angeliqui differant 3 quidni sint similes 3 Magni nominis Thomist e volunt Angelos non posse multiplicari, nisi specie , ita ut unus Angelus necessario differat specie ab alio : quia , inquiunt, duo Angeli non possunt esse duo individua, nec sunt nisi duae

ecies ; cujus pronuntiati rationem affe-Tunt , quia materia signata est principium individuationis : porro in Angelis non est materia signata. Supra vidimus quam male asserant Thom istae materiam signatam esse

principium individuationis. Auctor libri de coelesti Hierarchica Angelos distribuit in tres Hierarchias, dc in

qualibet Hierarchia reponit tres choros: porro Hierarchia est ordo personarum Deo lacrarum sub uno Principe : chorus vero est coetus personarum sacrarum simili munere fungentium.

Prima Hierarchia continet Seraphinos, Cherubinos & Thronos ; secunda Virtutes, Dominationes & Potestates; tertia Principatus , Angelos Sc Archangelos. Totius Hiet archiae Princeps vulgo creditur sanctus Michael, quia legitur ille in

432쪽

M E T A P A Y s I c A. ha IApocalipsi tanquam Antesgnanus & Dux, Satanam vincens & debellans. Qui scire voluerit alia plurima ad Hi

rarchiam coelestem pertinentia, legat sanc- 'tum Thomam I. p. q. IO8. ubi argumen tum hoc rationum momentis prosequitur;

sed qualia sint judicabis : legat librum de

coelesti Hierarchia , qui iisdem fere rationibus totus luxuriat. Id unum ego cum Scripis tura de Angelorum multitudine dico : millia millium ministrabant ei, & decies milliescentena millia assistebant ei.

DE ANIMA RATIONALI.

RECENTIOR Es nostrum principium cogitans mentem dixerunt, prout se mitur secundum functiones illas quibus est 1 corpore independens ; animam Vero appellarunt, prout sumitur secundum functiones illas in quibus habendis a corpore dependet , ego, ne aliquid sumam quod non probetur, ipsum simpliciter appellabo principium cogitans ; itaque sit

Quid sit principium nostrum cogitans, ct an sit.

Ego cogito : propositio certissima ex imtimo & immediato conscientiae sensu , ut

433쪽

xx METAPHYs Icta vidimus : ergo existit res aliqua cogitans e satentur omnes : sed quaeritur quid sit res illa , an corpus, an spiritus.

Democritus, Epicurus, Lucretius , cum non admitterent nisi corpora, conseque ter opinati sunt rem quae cogitat in nobi&esse corpus, non qualecumque, V. g. non terrestre, non crassum , sed leve , tenue, puta spiritus animales, cremorem & fiu

rem sanguinis: hinc explicant quomodo sit in pueris fragile cogitandi principium , in senibus delirans, languidum in melanch licis, servidum in iis quorum sanguis effervescit, &c. nimirum dispositionibus mecha nicis partium nostri corporis quas fatentur necessarias ad illas impressiones habendas, . tribuunt ipsas impressiones : unde apud. ipsos non modo sunt occasiones impressionum, sed sunt ipsae causae, aut patientes,

aut producentes.

Hanc Epicuri sententiam videntur sequi

litterati apud Sinenses, volunt enim animam

esse partem subtiliorem sanguinis , itii ut morte separetur haec pars subtilis a parte.

crassiori; ita ut petat Elimem aera, coelos ipsos, descendatque vocata ad sacrificia. . Hinc omnes qui animam voluere corpus, non ideo existimaverunt ipsam morte interire, & esse corruptioni obnoxiam : interreos plures voluerunt partem subtiliorem hominis manere: superstitem , & esse forsan ι

434쪽

hujusce tenuitatis , ut dissolvi non posset, ut nihil pateretur causis extrinsecis. Socrates, Plato , Cartesus & his omnibus superior Scriptura sacra tum veteris, tum novi testamenti, tenent nostrum principium cogitans esse substantiam a corpore diversam : quas adhibuerit rationes Cartesius retuli, visae sunt mihi min is efficaces; alias quas forsan indicavit sic subjungo. PROPOSITIO. . Principium nostrum cogitans est substa tia a materia diversa.

PRIMA DEMONSTRATIO. Cogitatio non potest esse I materia suis: instretista modificationibus, qualescumque tandem illae sint; nam illae modificationes vel veniunt ab extensione materiae, ab eius divisibilitate , vel impenetrabilitate , & resinpiciunt situm, texturam & configurationem partium; vel complectuntur motum, quantitatem & determinationem motus e atqui

cogitatio . nequit esse ab illis modificati nibus.1'.' Quidem cogitatio nequit esse materia modificationibus primi generis donata, ut fatentur ipsi adversarii, nam cogitatio non

umis ab eo pxincipio quod est adhuc iuer . .

435쪽

ιε METAPHYsICA passivum' & otiosum , cujussibet assionis i capax , in quantum quaedam e nostris cogi rationibus postulant principium activum :atqui materia, instructa solis modificati nibus primi generis, est adhuc iners, otiosa& mere passiva ; eatenus quippe materia, fatentibus adversariis , intelligitur agens , quatenus motu, quantitate motus & determinatione praedita est ; ergo cogitatio non venit a materia, &c. 29. Cogitatio esse nequit a materia inctructa motu , quantitate motus & determinatione ; nam ad hoc satis est quod intellecto motu , quavis quantitate motus , quavis determinatione in materia quocumque modo figurata Sc disposita, non sequatur materiam cogitare : arqui intellecto motu , quavis quantitate motus, quivis determinatione in materia quocumque modo figurata& disposit1, non sequitur materiam cogit

re ; quippe id unum sequitur quod fiat prae sens loco successive, quod ipsa vel ejus

partes celerius vel tardius moveantur; quod ipsa vel ejus partes petant hanc vel illam loci partem ; ergo cogitatio non Venit, &c. Et certe ipsa materia ut mota non cogitat, si motus ipse sit in materia, non a materia : atqui verum consequens; nam corpus

quod quiescit , in aeternum quiescit, nisi ab

alio moveatur : corpus quod movetur , eadem

celeritate semper movetur, nisi sit causa ex-

436쪽

'MET APH YSICA. 421rrinsieca aut augens, aut retardans mot m Icorpus quod movetur, recta movetur; si siemet petat orientem, versus hanc partem perget, nisi sit obex repellens ; ergo , licet cogitatio Prodiret a motu, a quantitate & determinatione motus , non prodiret tamen ab ipsa materia tanquam a re cogitante; ergo

substantia cogitans est substantia diversa a

materia.

Respondent Epicurei haec axiomata esse vera de corporibus terrestribus 8c crassioribus intellecta, sed elle falsa, si referantur ad corpora exigua , tenuia, ipso aere dc igne subtiliora , proindeque cogitationem

non procedere ab illis crassioribus, sed posse oriri a subtilissimis. At quam insulsa sit haec responsio in

Phy sesi docebitur; enimvero corpuS, quantumvis tenue , non desinit esse materia; ratio tenuitatis & parvitatis non impediunt quominus maneat semper quid iners, pasi sivum & otiosum ; nempe, si tenuitate corporis prodiret potentia se movendi, dividendo corpus in particulas minimas, v. g. lapidem , lignum , tandem fieret ut partes illae acciperent potentiam se movendi Ec cogitandi , quo nihil absurdius dici potest. Hoc tamen est Epicureorum systema: anima cogitans non est nisi cremor sanguinis fluorque , pars ipsus subtilior; fluor ille & cremor sunt ab alimentis: ergo quis

437쪽

his METAPHYsICA. manducet panem , panis ille non est rex cogitans ; at accipitur ot e, dentibus disceris P tur, di atteritur, salivae intime unitus fit massa , descendit in stomachum in quo fermentescit, & iterum attritus in pultem abit , descendit per pilorum; pars dilutior, N tenuior subit ostrota venarum rum; iterum attritus , percolatus, in spartes tandem abit subtilissimas viti aliquando exponenda , in spiritus animales, ut loquuntur, sicque fiet res cogitans; intolerarida lane ablur duas: haec fusus aliquando. SEc UNDA DEMONSTRATIO. Principium nostrum cogitans non est corpus , si praeter impressiones quae naiactantur occasione corporum , sunt aliae quae

nasci possunt occasione objectorum quae corpora non sunt ; si praeter impressiones sensilium , sunt impressiones insensilium

atqui praeter imprelliones quae nascuntur occasione corporum, sunt. aliae quae nasci pollunt occasione objectorum quae corpora

non sunt ; praeter impressiones sensilium sunt impressiones insensilium , nam sunt

in nobis impressiones quae sunt conceptus; . sunt perceptiones entium quae non sunt extensio terminata , verbo dicam , entium' metaphysicorum , v. g. universalitatis, Or-

438쪽

METAPHYsICA. qardinis, sapientiae, probitatis , &c. quae nasci

possiant occasione objectorum , quae corpora non sunt : hanc rationem luculenter

urget sanctus Augustinus , dum observat in amico non diligi bona corporis , aut corpus; sed fidem, benevolentiam , Viri tem ipsam ; dum observat nos aliquando perceptiones sequi potius qu m sensationes rsuid , inquit, in Sanetis diligimus in quid in

Mart)ribus amamus laniata a feris membra equid foedius , si Ocntos carnis 3 quid pulchrius , si oculos mentis interroges ρ Oculus carnis designat impressionem qoar sensatio sit ;oculus mentos de ignat ipsum conceptum , quem perceptio sequitur , quem propensio naturalis comitatur: quid tibi c pergit idem Doctor) videtur pulcherrimus adolescens amas, diligis: si fit fur , nonne horrent aures tuae cum audis quia fur est 3 fugis hac animo: vides ex alia parte senem curvum , baculo innixum , cujus incessus labilis est , frons

rugis undequaque exarata , minio corus

Cant oculi, artus cariosi sunt & scabiosi qui vides quod oculos delectet 3 audis quia justus est , ainas ct amplecteris. Ergo praeteri moressiones sensilium sunt impressiones de insensilibus.

439쪽

18 MET A PHY SIC A. TERTIA DELIBERATIO Praeteritorum recordamur, futuris tangi mur , imo sunt in nobis impressiones de iis quae fuere nun am , quae non sunt Scforte nunquam futura sunt, v. p. de possibilibus : attingimus distantia quae sunt ulti visum , auditum , gustum , tactum , Olfac tum : imo infinitum ipsum definimus de Concipimus , cum verbi gratia, novimus extensionem dari , dari durationem in infinitum protensas , ita ut repugnet dari terminum ultra quem non sit extensio , non sit duratio : porro qui pars cerebri, pulvisculus, cremor fluorque sanguinis, aut alia quaevis corpusculorum congeries . potest praeteritorum recordari, futuris tangi ,

possibilibus occupari, distantibus, quae nulla feriunt organa, moveri; denique infinito non superari; hic certe deficiunt phanta c. mata & idola Epicureorum : quae imago infiniti delineari potest 3 nulla imago nisi

terminata; infinitum vero caret terminis;

igitur nostrum principium cogitans non est corpus, qualecumque sit. Q&ARTA DEMONSTRATIO. Est in nobis ratio , quae est universalisentium mensiura , cuncta ad ordinem reis Vocans : porro quomodo pulvisculorum

440쪽

METAPHYs Ic A. 42' congeries hac ratione potest esse praedita ratione, qua nihil mol1atur aliud in suis actionibus , quam disponere entia & ordinem in illis constitutum detegere 3 igitur principium cogitans est a corpore diversum. ULTIMA DEMONSTRATIO. Est in principio nostro cogitante libertas, qua nempe impressionibus possumus non consentire ; imo qua aliud omnino possumus agere, ut inse demonstrabitur; est quaedam appetitus capacitas, qua satiari non possumus re quivis creata, Sc amplius exis Pectamus : porro corpus, qualecumque sit, impressiones sequitur, nec in contrarium movetur : in corpore , qualecumque sit , non potest illa universalitas appetitus; nam etiamsi foret in corpore appetitus aliquis, tamen aliqua re creata expleretur; re , in

ruam, quae sibi commensuraretur, ejusdem

gurae , ejusdem extensionis, uno verbo ,

ejusdem dispositionis mechanicae; ergo, &c. Objectionum Solutio. Objicies iq. Extensio stare potest cum

cogitatione; ergo materia cogitave potest.

Nego consequentiam : id unum quippe

sequeretur, extensionem esse gradum comis

munem & genericum principio cogitanti

SEARCH

MENU NAVIGATION