장음표시 사용
471쪽
v M T A PHYSIC A. tra possit esse corpori superstes: quintum, an
revera maneat eidem corpori superstes: sextum, an principium cogitans sit incompletum , dc quomodo.
An simus certi metaphsice existere corpora. Certitudo metaphysica ea est qua major dari nequit, cui ne divinitus quidaem potestitiesse fallitas. Existentia corporum primo intuitu tam manifesta apparet, ut non permittatur locus dubitationi: attamen, si judicium illud attentius meditemur, ea non debet esse secuistitas qualem sibi fingunt plurimi, qui volunt nihil notius & certius afferri posse ; enimvero, si spectemus illam propositionem , cor pora existunt, profecto non est per se nota, quippe existentia non est io id es & de idea
corporis, nec ab ipsa excluditur: non includitur quidem; nam, si includeretur, foret essentialis corpori; & proinde vel genus , vel differentia , vel species , vel proprietas corporis, & consequenter corpus existeret necessario, quod absurdum est ;non excluditur etiam, quia compacibilis est cum corpore ; ergo nec concipi potest corpus esse existens, nec concipi potest corispus esse non existens. . Itaque , ut cognoscatur illa propolitio,
mpus est existens, requiritur medium alia
472쪽
META PHYSICA. 46I quod praeter conceptum denotans unionem existentiae cum corpore; quale vero sit illud medium, hoc praesenti titulo inquirimus, num sit sufficiens ad certitudinem meta physicam, vel non. Auctor libri De Inquistione Veritatis, vir, si quis unquam fuit, Metaphyncus , atrox bellum sensibus intulit, ut concluderet ipsorum testimonia non e ite a Meta-
physicis ullatenus audienda; pioindeque judicium illud, existum corpora, quod nititur
eorum relationibus, esse non poste metaphysice certum : hu c suffragati sunt alii fere Omnes Metaphysici, contra quos sit
P R OPOSITIO. Certus sum metaphysice existere corpora. Probatur : nam iudicium illud, existunt corpora, nititur quavis relatione sensuum ,& omnibus animae testimoniis sine ulla oppositione, in quovis loco, in quoVi S tem pore, in quovis sexu, & in quo Ps . ALCIS quidquid anima faciat, vires suas Omnes
exerat, non potest non referre omnes suas
impressiones ad corpus, & quid simile pluribus ex illis ad corpora quae spectantur
saltem ut illarum impressionum occaliones e porro, si relationes eu testimonia non pollunt esse falsa vel divinitus, prosecto certus sum metaphysice existere corpora : atqui rela-
473쪽
tiones hujusce generis & testimonia nompossunt elle falsa; nam constantisamum est
istud principium, Deus non potest nos fallere, nec ipse potest falli: atqui, si relationes huiusce generis & testimonia possent esse falsa ,
vel divinitus, tunc Deus nos falleret; nam tunc censeri deberet nos fallere, quando, ipso instituente, volente, ordinante, omnes
testes ab ipso dati nos fallerent, nec ullum superesset medium detegendi erroris : atqui testes omnes nobis dati a Deo nos fallerent, si haec omnia testimonia forent falsa; nequCullum superesset medium detegendi erroris. Quod testes a Deo dati nos fallerent, patet jam , quia fiunt haec testimonia ita nobis, vel invitis & repugnantibus; quia fiunt, Deo instituente, quia inuitia lunt animae soli, Sc eatenus esse possunt utilia ,
quatenus sunt corpora extrὶ DOS. Deinde nullum superesset medium dete gendi erroris; nam vel intellectu , vel re latione Dei detegeretur error : Porio ne Citavcncctu . nec relatione Dei detegi potest error ; non quidem intellectu ; nam , si intellectus non concipit corpora esse existentia , certe non concipit ea esse non existentia; quin imo concipit ea esse possibilia ;non relatione Dei, quia Deus non retulit Corpora non existere; imo telatio Dei supponit existentiam corporum; ergo nullum
superesset medium detegendi erroris; proindeque cerisis sum, &c.
474쪽
Objectionum Solutio. Objicies 1'. Quod est metaphysice certuria
debet esse metaphysice verum : atqui haeci pro possitio, existunt corpora, non est meta- physice vera; ergo , &c. . Distinguo : quod est metaphysice certum certitudine objecti, concedo : certitudine' subjecti & motivi, nego. Lege tomum primum Instabis : nihil est metaphysice certurru certitudine subjecti Jc motivi, Quod nomst metaphysicὸ certum certitudine objecti .. Nego : i'. Certum est certitudine subjecti de motivi me cogitare; tamen haec propositio certa non est certitudine objecti. est enim in materia contingenti. 2'. Certum est certitudine subjecti & motivi Verbum fui sie carnem factum; tamen haec propositio,, Verbum caro factum est, non est certa certitudine objecti; denique Deo certum est ea.dem certitudine quod Anti-Christus sit venturus : datur in Deo scientia visionis de contingentibus; contingentia vero non sunt certa certitudine objecti. Urgebis : non agitur eo loci de certitudine subjem, quae veniat ex intimo sensu is non agitur etiam de ea quae veniat ex relatione Dei : denique non agitur de certitudine judicii divini, sed agitur de certitu-
475쪽
46 META PHYSICA.dine judicii humani, & quidem metaphysica : atqui non est in judiciis riostris certitudo meta phy sica, quae nec nitatur intimo sensu , nec relatione Dei, nisi sit de objecto immutabili; ergo nulla responsio.
Nego minorem: nam , cum agitur de exisirentia corporum, datur medium denotans
infallibiliter existere corpora; nam dantuc Omnia animae testimonia, perpetua, sine ulla oppositione, Deo instituente & ordinante, quae quidem non pollunt esse falsa, vel divinitus , Mia Deus non potest nos fallerer hinc Tertullianus, si sensus perpetuo nos de ciperent , culpanda foret divina Providentia , qua tam fallaces veritatis internuntios nobis
Premes : Deus sacere potest ut non sint corpora extra nos cogitantes posita, & tamen sint in nobis eaedem impressiones; ergo
potest esse falsitas in hoc judicio , existunt
Distinguo antecedens : ut sint eaedem 'impressiones sine relationibus animae & te moniis, quae fiant, ipso ordinante, in nobis vel invitis, transeat : cum illis testimoniis , nego : porro existentiam corporum non demonstramus ex solis impressionibus, sed praesertim ex testimoniis quae sequuntur impressiones.
Objicies Σ'. Illud judicium non est ceris
476쪽
M ET APAYs Ic A. 46 stum certitudine meraphysica, quod nititur motivo fallaci: atqui judicium istud, exist 1it corpora , nititur motivo fallaci, nititur enim sensibus : atqui sensus sunt fallaces; ergo. Nihil frequentius in Scholis quam sensas esse fallaces : imo quidam Recent OreS , Malbranchius, D. de Cordemoy, non satis attendentes, meo quidem judicio, ad dona Creatoris, integra fere volumina scripe runt, ut demonstrarent esse testimoniis len- suum falsitatem & sallaciam. Nota est omnibus tironibus Peripateticorum solutio : sensus, inquiunt, sunt fallaces sublatis quatuor conlitionibus: sed non sunt fallaces positis illis conditionibus. Prima conditio est, inquiunt, ut objectum bit in legitima distantia, cujus desectu
turris quadrata eminus videtur rotunda;
altera est ut organum sit bene affectum, cujus desectu febricitans res dulces percipit ut amaras; tertia est, ut non sit duplex medium inter facultatem & objectum, cujus desectu baculus media sui parte aquis immersus, fractus apparet; quarta denique conditio est, ut facultas versetur circa objectum proprium, cujus conditionis deis sectu acus horologii videtur immobilis. Haec Peripatetici : sed quis non videt conditiones illas non sufficere ad certitudinem metaphysicam ξ nam requiritur alia regula qua sciatur quandonam objectum
477쪽
sit in legitima distantia , an organum sit bene affectum , an facultas versetur circa Proprium objectum; an sit, vel non sit medium duplex : porro quis haec definiat& determinet Distinguo minorem : sensus stini fallaces , aliqui, minime perpetui, dc cum Oppositione testantes, concedo : Omn CS, Perpetui, & sine ulla oppositione testantes, nego : pariter distinguo consequens. Itaque ex relatione sensuum vel judicamus de entibus, ut in se sunt, vel de en-.tibus, ut se habent in ordine ad nos; si iudicandum sit de entibus, ut se habent
in ordine ad nos, 'quaecumque relationes
ad id sussiciunt, nec pollunt esse fallaces; idem vero dici non debet, si judicandum sit de entibus, ut in se sunt; nam, si aliqui
sensus duntaxat, cum oppositione & interruptis vicibus, aliquid testentur , certe sensus possunt esse fallaces : at . si omnes sensus referant, Deo instituente, ordinante & volente, si reserant perpetuo sine ulla Oppositione, certe non sunt fallaces : porro omnes omnino tensus, sine ulla oppositione , & perpetuo ad idem testandum concurrunt; ergo non possunt esse fallaces; concurrunt, inquom, & illud fit, Deo instituente, vo lente & ordinante; fame, siti, dolore, visione, amore habemus existere corpora;
478쪽
M ET A Pn Ys Ic A. 6 7 Ih stabis : sensus in hac occasione non essent fallaces , quia relationes sensuum fiunt, ordinante Deo : atqui haec ratio εnulla est; nam relatio qualitatum sensilium, puta coloris , odoris , caloris , ad oblecta. extra nos posita, fit a nobis cogitantibus , Deo ordinante : atqui haec relatio falsa est ex nobismetipsis; calor enim non est in: igne; odor. non est in lilio, ut dolor non est in acu; ergo relationes sensuum ad corpora sunt fallaces; nec tamen Deus nos', decipit, quemadmodum non decipit, dum reseruntur qualitates sensiles ad corpora. . Distinguo majorem: relatio qualitatum sensilium fit, Deo ordinante, & superest medium quo detegatur error , & est ratio. petita ex sapientia & bonitate Dei cur fiat , , concedo : nec superest medium quo detegatur error, nec est ratio petita ex se pient alc bonitate Dei cur fiat, nego : distinguo Consequens : relationes sensuum ad corpora sunt omnes fallaces; nec tamen Deus. nos dicipit, si supersit medium quo detegatur error, si in hac hypote si sit ratio petita ex sapientia & bonitate Dei cur nat, concedo : si nec supersi medium quo detegatur error, nec sit ratio petita ex sep entia & bonitate Dei cur fiant illae rclatio
Itaque non modo relationes qualitatum sensilium fiunt a nobis, Deo ordinante,
479쪽
68 META PHYSIC A. ad objecta extra nos posita , verum etiam relationes omnium animae impressionum fiunt ad partes organicas corporis; relationes illae omnes sunt falsiae, nec Deus nos
decipit : i'. Quia superest medium quo detegatur error in illis relationibus : scilicet est in nobis facultas percipiens superior omnibus illis relationibus; hac autem primo deprehendo partes corporis nostri non esse capaces sensuum intimorum, sive sint motus utriusque appetitus naturalis & sentientis, si ve sint sensationes. Σ'. Deprehendo nihil esse in objectis exitii nos Cogitantes positis simile sentationibus : at, dum judico existere corpora, nullum superest medium detegendi erroris in illis relationibus; quia, si medium aliquod superesset, vel esset Dei auctoritas vel, perceptio : atqui nec auctoritate Dei, nec perceptione detegi potest falsitas in illis relationibus; non quidem
auctoritate Dei, quia Deus non retulit cor pora non existere; imo non modδ supposuit, verum etiam eorum existentiam declaravit; non perceptione, quia percipitur cDrpora
posse existere; ergo medium non superest quo detegatur falsitas in illis relationibus. Deinde, quia etiamsi partes corporis nostri non patiantur illas impressiones, etiamsi non snt in corporibus qualitates patethicae similes sensationibus, est ratio petita ex
bonitate & sapientia Dei, cur & fiant re
480쪽
METAPHYsICA. 46' lationes impressionum ad corporis partes, Sc qualitatum sensilium ad corpora; enim vero Deus uniendo principium cogitans corpori, instituendo ut corpus foret organum imprellionum, & objecta quae ipsum
Circumstant, forent occasiones, debuit, si voluerit, consulere & prospkere conser vationi sui operis, facere ut principium cogitans cognosceret quaenam partes sint ad
has vel ad illas impressiones destinatae; debuit facere ut anima cognosceret quaenam
objecta sint occasiones harum vel illarum impressionum. 19. Quidem debuit facere ut principium cogitans cognosceret quaenam partes destinatae sint ad has vel illas impressiones; v. g. quaenam pars sit destinata ad vivendum, quaenam ad audiendum , quaenam amicta foret, ut ipsi mederetur; alioqui si haec oeconomia latuisset principium cogitanS, cum voluisset videre, sorsan movisset pedes, aut aperuisset manus, quando pars aliqua fuisset amicta, in incertum fluctuans, alteri parti remedium quod parasset fui stet noxium , sicque de aliis organis : porro nulla tutiori,
breviori Sc faciliori via potuit facere ut
principium cogitans nosset quaenam partes corporis sint organa suarum impressonum , quaenam bene se habeant, quaenam male, quam instituendo, ut referret suas impretasiones ad organa; hoc quippe, natura duce i