Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

o M ET A PHYs IcAι sine arte, sine praeceptis fit ab insantibus , amentibus, sapientibus, verbo dicam, abi omnibus; sic facile & certo judicatur oculos

esse visionis organa, aures auditus , Ventriculum famis, fauces sitis, cor amoris, &c. χ'. Debuit facere ut anima cognosceret

quaenam objeista sint occasiones harum vel illarum impressionum, nam corpus illud nostrum, cui unita est , dependet ab aliis. circumstantibus , quorum alia sibi noxia sunt de incommoda; alia vero commoda Scutilia inter ea distinguere debet, ut commoda sumat, dc noxia repellat; alias peribit continuo corpus e porro nulla tutiori, breviori & faciliori via potuit facere ut anima corpora distingueret , secerneret utilia ab incommodis, quam instituendo ut referret quid simile suis sensationibus . ad objecta extra nos cogitantes posita; nam hacce via sine praeceptis , sine arte , , sere dixi, sine attentione, corpora secernuntur; ideo gypsum non sumitur pro pane , acetum pro vino generoso & laudabili: secernuntur, inquam , ab omnibus, quan

diu machina non est labefactata. Quod si Deus istud reliquisset attentioni nostrae Scdiligentiae examinandum, quae fuisset hominis calamitas ν inspice in infantibus in qui- .

bus nullus est rationis usus; tunc non Po-

tu itemus distinguere inter lapides & aerem risi . quoties caput fuisset percussumὶ debuid

Di iii so

482쪽

igitur Avehor sapiens & instituere ut impres.siones referrentur ad organa, & quid simile sensationibus ad organa quae sunt occasiones; atque ideo nos non decipit , licet organa non patiantur impressiones, licet nihil simile sit sensationibus in corporibus quae

sunt occasiones.

Iam vero idem dici non debet de iisdem

relationibus, prout respiciunt existentiam corporum : scilicet si non sint corpora, quaenam ratio petita ex sapientia de bonitate Dei fecit ut illae relationes, omnes, Perpetuar Sc sibi concordes, forent verSus corpora cui bono & impressiones plures & omnes relationes, si corpora non sint .nihil est quod adversarii reponant. Urgebis : licet relationes de existenti Corporum fiant, ordinante Deo; licet Deus

non dixerit corpora non existere , licet con

cipiantur possibilia, licet non supersit medium quo detegatur falsitas, superest tamen aliquod quo sit dubitandi locus, & possimusa judicando abstinere; ergo nulla solutio. Nego sequelam antecedentis : nam hisce praesuppositis, sub Deo bono & veraci non est quod dubitemus de veritate testium quos ipse secit & ordinavit. Probatur sequela : frequenti experientia constat nos decipi in relationibus sensuum; ergo superest dubitandi locus. Distinguo antecςdens : quando non sunt;

483쪽

72 META PHYSICA. Omnes, non sunt perpetuae, non sunt concor des; quando contrarium habetur aut auctoritate Dei . aut perceptione, subdistinguo: si dicant corpora esse talia vel talia , concedo : si dicant simpliciter esse corpora , nego : si omnes, si perpetuae, si concordes sensus id reserant, nec contra stent auctoritas Dei vel perceptio, iterum nego I ergo, dcc.

nego consequentiam. Premes : quando refertur rotunditas a turrim quadratam, &c. neque contrarium

haberi potest sive auctoritate Dei, sive perceptione; ergo, &c. Distinguo antecedens : & tunc illae relationes non sunt omnes constantes & perpetuae, sed discordes pro variti loci muta tione , pro diversis sensibus, concedo : Scsunt omnes constantes & perpetuae sine ulla oppositione, nego : possunt ergo esse falsis , si non sint omnes constantes & pe petuae at, si omnes sint constantes & perpetuae sine ulla oppositione , non possunt esse falsie. Itaque magnum est discrimen inter relationem , V. g. qua rotundi as per mentem tribuitur turri quadratae eminus positae & reis lationes de existentia corporum quae fiunt, ordinante Deo : enimvero relatio rotunditatis ad turrim quadratam non est omnium

sensuum, non est constans & perpetua, sed pro variis locis mutatur & variat, refert

484쪽

META PHYSI CA. 473 e longinquo, non refertur propius ; si ex

visu reseratur, non refertur ex tactu.

Denique ratio Optica medium est quo possit dubitari; demonstrat enim in certa distant a radios ita frangi debere, & in oculo disponi, ut debeat nasci impressio rotunditatis , vel occasione objecti quod quadratum est; proindeque falso dicitur in objectione contrarium non posse deprehendi, aut saltem non superesse medium quo possit dubitari : at dici non potest idem de relationibus quibus existentia refertur ad corpora ; nimirum relationes illae omnes sunt

Perpetuae, constantes, neque mutantur pro

variis locis; nulla est ex qua non judicetur

corpora existere. Denique nulla ratio demonstrat ea non existere; quapropter, si culpanda sor et divina Providentia quod dedisset fallaces veritatis internuntios, Profecto, quando nos sensus deciperent, dum idem omnes reserunt perpetuo, de sine ulla oppositione, dum nec auctoritas Dei, nec ulla ratio contrarium asserit, aut saltem, dum nullam incertitu linem inducit. Insistes : consecrato pane Eucharistico, eaedem manent impressiones n anima, eaedem sunt relationes eaeque constantes Scomnium sensuum : atqui post consecra ionem relationes illae falis sunt , nec tamen Deus nos decipi; ergo, & c.

Distinguo minorem: quia auctoritate suu

485쪽

quae divina est, & quavis relatione sensuum

superior, contrarium revelavit. Cum dixit, hoc est corpus meum, concedo : tunc enim facit ut jam non credamus relationibus sensuum; nec auctoritate lua contrarium revelavit, nego.

At, inquies, aliquis potest nescire conse-erationem sui sse factam , is tamen non decipitur ; ergo relationes Omnes Perpetuae ,

conco des pol sunt esse falsae, nec tamen Deus nos decipiet. Distinguo consequens : relationes de tali

corpore, de natura & essentia, concedo vde existentia tantum, nego : itaque maximae

disparitas est inter relationes de natura &essentia corporum , & relationes de existentia simpliciter : equidem relationes de essentia& natura possunt esse falsae quin Deus nos. decipiat, quia non uni medium sussiciens , datumque nobis ut metaphysice jadicemus de essentia ia natura corporum : sed relationes de existentia corporum non possunt esse

salsae quin Deus nos decipiat, quia meis dium sunt sussiciens ut per eas metaphysichjudicemus de existentia simpliciter corpo-xum ; quapropter sit hoc vel illud corpus, . . semper certum est quod sit aliquod corpus quod est occasio impressionum quas consequuntur relationes & testimonia : illud patebit amplius ex dicendis..

486쪽

An simus certi metaph ce dari corpus quod nostrum sit

Idem de hac quaestione censuit Auctor libri De Inquisitione Veritatis, quod de superiore; clarisIimus & doctissimus de Cor-demoy in sermone inscripto, de la distinctionda corps ct de ilame, ultra provectuS , non tantum asserit cum Cartesio mentem humanam esse quid notius corpore , Verum etiam contendit nulla ratione naturali posse

demonstrari existentiam nostri corporis; &conclaiit ipsam esse solius fidei divinae articulum, non rationis foetum, hocce ratiocinio ; par exemple, je me representerat que Dieu s'est Dithomme comme inoi; ct commesi est de fοὶ qu'il avolis un veritable corps , je croisai que j'en dois avoir un , puisqueautrement v n'auroit pas et e homine commemoi ct aa lieu que Pame est a quelques-unstin article de sol, be naen veux Dire un ducorps, ct raiyonner sur ce fondement plus surque tous les autres : contrii eos sit PROPOSITIO. Certus sum metaphysice dari corpus quod meum sit. Probatur : sum metaphysice certus esse in me cogitante impressiones ; earum quippe

dat ut sensus intimus de immediatus, ita

487쪽

76 META PHYSICA.ut, si ore negaretur existentia illarum imis pressionum , reclamaret conscientia : lum metaphysice certus impressiones illas originem dare relationibus & testimoniis, quibus portio aliqua materiae mechanice dispositae spectatur ut organum iliarum impressionum , quod quidem accidit in omnibus impressionibus : v. g. perceptio refertur ad summitatem capitis , tanquam ad organum ; imaginatio ad partem frontalem,

visio ad oculum , sitis ad fauces, gaudium ad cor, dolor ad digitum, &c. atqui relationes illae & animae testimonia non possunt este falsa; id est , revera quaedam materiae portio mechanice disposita debet esse organum illarum impressi inum : nam primo , quidquid agat anima nostra, attendat quantum voluerit , non potest non spectare corpus , quod Vocat suum , tanquam Organum impressionum : secun id relationes illae, Deo ordinante, fiunt, omnes ad idem testandum concurrunt, suntque totidem voces sortiores qua is demon L. tratione speculativa, clamantes existere cor

Pus, quod nostrum sit; per peruae sunt illae relationes in quovis tempore , in quovis loco, in quovis statu, sive vigilemus, sive somniemus, sive sapiamus, sive non, sive pueri, sive viri, sue senes, sive mares, sivesceminat, sive Barbari, sive Docti, sive Plebeii, sive Aulici ; ergo sum, &c.

488쪽

META PHYSICA. ATTEt certe natura nihil facit frustra , finemque sibi propositum habere debet; propen sones naturales non possunt esse frustraneae: porro , si non sit corpus cui sit unitum meum principium cogitans , natura aliqui fecit frustra , dc omnes propensiones naturales sunt frustraneae; nam cui bono fames& sitis , si non sit corpus nutriendum Θ cui bono visio , auditio , &c. si non sit corpus conservandum 3 cur corpori cui unitum se putat ex omnibus suis impressionibus principium cogitans , naturaliter favet & studet 3 cur de hoc corpore adeo sollicita fugit , timet, doktὶ ita ne tendunt ad illius conservationem omnes ferὸ functiones 3 cui bono propensio maris ad sceminam , ut species propagetur λ profecto haec omnia frustranea sunt, si Lon sit corpus quod meum si & erravit naturae Auctor; quod absurdum est , & in Creatorem blataphemum ; ergo certus sum metaphysice, &c.

Denique qualis est articulus fidei quem nobis proponit celeberrimus de Cordemoy3 vult existentiam sui corporis esse sibi coqni- tam , in quantum de fide est Christum habuisse corpus, quia Verbum caro factum est; quas vero fides de humanitate Christi non

sit ex auditu , quasi vero non supponat nos habere corpora , non supponat Moysem , Prophetas : porro , hoc posito, prius ex ratione naturali certum esse debet nos habere

489쪽

4 8 META PHYSICA. Corpus, quam certum sit Christum habere& habuisse: hinc Ecclesiae Patres, cum disputa erunt adversus Haereticos de vera Christi carne, supposuerunt esse veram in nobis , dc probaverunt in Christo fuisse eram , quia talis fuit , qualis est in nobis ;quippe per omnia fratribus debuitsimilari, inquit Apostolus. Tandem ex primo Gene-seos capite certum est nos habere corpus; ergo independenter ab Incarnatione haec constaret veritas. Objectionum Solutio. Objicies 1'. cum eodem, loco citator aliquando putavi, si velis, somnians, me habere corpus quod ad nubes accedebat, vel erat centu pedale; nunc cogito me non habere tale corpus , aut ' saltem dubito utrum habeam ; cur igitur certus ero me Nunc habere corpus quintupedale cur ero certus me ali Quod habere 3 quippe tam facile tolli possunt quinque pedes qui super sunt, quam facile nonaginta- quinque deintracti sunt ; nec est quod dicas, cogito firmissime me habere corpus quintupedale; nam idem firmissime cogitabas de centu-

pedali et his adde quosdam quibus est abscissa manus , quibus abscissa est tibia,

490쪽

META PHYSICA. 67squi tamen existimant se dolorem pati in digitis, in pede ; ergo quis poterit existimare

se habere corpus, & tamen eo carebit Nego consequentiam e nam non dixi nos

esse metaphysice certos de extensone deterin minata corporis : id unum dixi , nos esse metaphysice certos de existentia alicujus Corporis , cui substantialiter sit unitum nostrum principium cogitans : porro disia paritas est maxima inter eum qui existimat se habere corpus centu pedale , & eum qui existimat se habere corpus , qualecumque

sit , nihil determinando de magnitudine enam prim b , qui existimat se habere corpus centu pedale , id forsan existimat in aliquo statu positus; v. g. somniando, aut per amentiam , non autem in omni statu re contrario qui existimat se habere corpus

abstrahendo a tali vel tali magnitudine , illud existimat in quovis tempore , in quo vis loco, in quovis statu, sive vigilet, sive somniet, sive sapiat, sive despiat. Deinde qui existimat se habere corpus

centu pedale, & tamen non habet , id forsan existimat occasione unius aut alterius impressionis , & per alias relationes detegit se non habere tale corpus et v. g. homines

illi qui dolorem reserunt ad crus ligneum , deprehendunt ope tactus illud esse ligneum ;proindeque non esse doloris organum; qui dolorem reserunt ad manum ligneam. Ope

SEARCH

MENU NAVIGATION