Novae Difficultates A Peripatetico Propositae Auctori Itineris Per Mundum Cartesii Circa cognitionem Brutorum : Cum Refutatione duplicis defensionis Systematis Mundi Cartesii

발행: 1694년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

ARGUM. COGNIT. BRUTOTUM

musculorum & spirituum animalium. Estne hoc omne id , quod dicendum nobis haberis Credit Rusticus, haud inductus ratione, sed confidens auctoritati praeceptoris sui. ab organis tantummodo/ in horologio sonos edi. 'Absque hoc enim si foret , imaginatum iret sibi, dari foramen in pariete, cui illud adfixum videt, & per istud foramen aliquem mal

leo tintinnabulum percutere. LicEt te destimem maximopere, mi D. non' satis magnam apud me docilitatem compe- rio, ut dictis tuis hic fidem habeam. Vertini rationi me do : loquere mecum Pauculum in- ' stat horologiorum structoris r edoce me Pr portionem eorum eX quibus machina componitur: redde mihi singulatim rationem istius modi & similium motuum, qui, quo magis reserunt illos, quos pnimadverto fieri in meipso adverssim Mechanicae leges. 'eb impen sius, mihi videntur destituti proportione ad

causam, cui illos adtribuitis: atque tum de- mum manus sum daturus. Brevi, quotcum que tandem vos estis Cartesiani , non magis quidquam de iis novistis, quam nostri Peripa retici. & loco nostrae ideae, ut existimatur, consuta animae brutorum , osteriis mundo duntaxat ideam alicujus machinae certistimε- confusam, quam Omnizo non novistis, ac de

72쪽

RESPONSUM

ITINERIS PER MUNDUM

m praecedentem epistolam , . e sique --dicium de Libris CPhiloseph cis D. CaneficAndem aliquando, mi Domine necessum est , ut mentem animumque meum tibi aperiam , uti tibi essicaciter persuadeam , me amicum tibi esse, teque idoneum magis, ac ipsemet existimas , Cui consilia mea credam. Ne mihi post haec invid felicitatem , quae obtigit, contrahendi notitiam citra D Cartesio in 'novo ejus mundo. Ab isthac parte perditae res meae sunt , ac jamdiu me gero pro illis aulicis qui clanculum favori exciderunt, quique caussas fingunt, quo ab aula degant remoti , ubi limis adspicerentur; qui tamen adsimulant se semper solitum suum ivere commercium: quique vul tum gestusque suos aded apti norund componere, ut persuadeant hominibus sub Provinciae , semper se in prisca sua fide apud aulam versari. Opus. itaque , ut fatear , a reditu meo ex

inde

73쪽

66 RESPONSUM An PRAECEDENTE,1

indefiniti; spatiis nulla me nova accepisse ab D. Cartesio, licEt mihi promiserit, subinde id se curaturum. Dehinc nec P. Mersennum, nec eXiguum AEthiopem vidi. Ab illo tempore sex dedi litteras ad senem meum in pro-Vinciam , ad quas ille Re verbulum quidem responsi dare dignatus est. Denique favori manifesto excidi. Nescio tamen cui id adscribam causis , nisi. epistolae, quam ad D.

Cartesium exaravi post meum reditum, quaeque cum enarratione mei itineris impres a fuit. Adjungi argumentis venerationis eae istimationisque, quae ipsi exhibui, nonnulla satis ingenua & li Dera dicta, Mae fortean ipsi haud

Placuere. Praeterea autumo , Peripatetico-

rum scriptum, quod ad ipsum simul cum meae pistola misi, ad indignationem ipsum coim citas te. Revera erant in eo quaepiam , ipsi quae necessum erat ut displicerent: velim quae . recidere in rem non judic vi ; & bona credidi lfide, quδd si eum super iis occuparem i ut . in epistola feci ,' non fore ut in me culpam conferret duritiei & inhumanitatis istorum hominum. Quidquid demum sit, me quod spectat , res malὶ cecidit , nec adhuc omnem concoxi molestiam ab ad verso illo casu animo

innatam meo. '

Dosin quod attinet tabaci , pro qua mihi bis mille florenos obtulisti, quamque mihi vitio . vertis in tua epistola toties tibi negasse, dicam tibi , licet mihi voluisses vel floren

rum myriadas dare, non impetrases tamen. Omnis, quam ejus congesseram , copia furto mihi sublata est. Atque in hoc maximum

meum situm est infortunium. Quippe si ejus

74쪽

vel unica mihi superfuisset dosis, adhibuissem illam, ad D. Cartesum visendum, & indubi Emea negotia restituissem in integrum. Versim ex iis, quae hac de re te sum edocturus, coognoveris Quidem, nihil arcani te celatum me velle Elapsis duobus mensibus a reditu meo e mundo D. Cartesii , interea dum quotidie nova ab istlaac exspecto regione , per integram aliquam noctem mihi a idit insomnia quaedam ex iis , quae eo molestiores sunt, quod non omnino dormiamus, nec planὶ vigiles simus, qu bd satis ad animum adverta mus & sentiamus inquietudinem nostram , vertim haud adeo, ut modum adhibeamus inde nos eripiendi. Occupatam habebam imaginationem centenis ideis confusis & intricatis. Quodcumque habebam in cerebro Phi-Ibsophiae in motum . concitatum videbatur ,

ct meae se offerebat menti miranda cum con fusione. Conatus, quos adhibebat liustra ad aliquid dilucidi internoscendum in illo chaos. adeci intensi erant, mentisque contentio adeo valida , ut man E surgens caput exinde haberem molestissim E dolens. Simulac me amici-

veram, in conclave meum me consero , adsumendum tabacum vulgare , ut cerebrum

meum e XOnerarem parumper. Facit E enim credideris me in illum usum non adhibuisse illud D. Cartesii veriun quoniam juxta se invicem illa collocaram , animadverti pyX dem, quam mihi dono dederat meus senex, non amplius ibi reperiri. In proclivi tibi est imaginari, qua admiratione , & qua animi aegritudine fuerim adfectus. Pervidebam ct ammabam seram armarii, intacta mihi vidi

taturo .

75쪽

batur. Clavem meam nemini confideram , nec quem insimularem noveram. Duos dehinc menses in incertitudine versabar , nec tamen occurrebat , qui suspiciosio obnoxius mihi videri posset : tandem verbelapsis quatuor mensibus, quorum spatio de D. Cartesio nihil inaudivi, neminem ab illo Vidi, nec senex Cartesianus eb usque intimus amicus meus ullum mihi responsum dedit ad complures epistolas , quas ad' ipsum eXaravi absque intermissione, & in quibus ipsum edocui meum infortunium , coῆnovi majus id adhuc esse , ac cogitaveram , &Omnino irreparabile. Mentem tum temporis adverti ad praeter vulgarem illam meam insomniam: atque concluti esset tantlim exsecutionem decreti iis me latiὶ ini secreto D. Cartesii concilio: me ineptum ibi judicatum, cui tanta essent mysteria revelata , & quam 'tum vis se human erga me ille praebuisset PhiloQphus, semper tamen reservase nannihil istius de mea docilitate diffidentiali qua ab initio adficiebatur. Itaque nullus dubito, quin renuntiatus sm omnibus privilegiis orbatus , de quibus miliisuerant gratificati , quin spiritus quispiam

Cartessianus hac fatali nocte venerit immuta-

tum mei cerebri vestigia, ni illud restituerer pristinam dispositionem Peripateticam unde mihi productus ille insolitus capitis dolor : S tandem eriperet pretiosum istud & mirandum tabacum , quod lubentissimδ redem rim vel omni eo , quod mihi carissimum

Crediderim, Mi Domine, hanc confessio

ne x

76쪽

nem, quam tibi exhibeo, te fore ut reddat contentiorem de me, ac ego sum de D. Ca testo omnibusque. ipsius Status Consiliariis, qui tam inclementer mecum egerunt. Verum tandem existimo equidem, unum aliquod in me redundare commodum ex omnibus istis 'diversis mutationibus mei cerebri, a quibus alidquin debuissem metuere molestum' aliquod effectum. Alterna illa motuum anim

lium spirituum vicissitudo per vestigia Perip tetica & Cartessiana videtur mihi mentem meam incerto quodam collocasse aequilibrio, ct in quadam quasi independentia ab utrisque sectis oppositis, 'quae eam aptam reddant ad judicandum satas aequε de ambabus. Erit fortε, chin ejus suin compositurus paralleljΩ imum, vel lim, dum eum eX spectas, non indignε laturus fueris si tecum communicem nonnullas animadversiones, licEt satis generales, quas

formavi super operibus Magni Cartesii Philosophicis. Prim5 longδ distat, meo quidem judicio , ejus Metaphysica praecipuE comprehensa in Meditationibus & aliis opusculis , quae ad

aliam defendendam composuit, ab oDere coryphaeo. Secundum me pessimum est & maxim E inutile ex ejus operibus. Nimis sollicitum se gessit circa modum inpuirendi veritatem.

Quippe, quod ab initio ibi dicit, de omnjbus ile dubitandum, re ipsa nihil designat, nisi ,

.ut quis scopum feriat in inquirenda veritate, necessum esse, quo sibi caveat a praejudiciis,

Nihil amplilis dictum oportuit': iusto sensa isthaec propositio praedita per se adsensum evincit; nec illa in re vel minima ipsi fuisset

77쪽

IO RESPONSUM AD PRAECEDENTEM

mota difficultas. Tamquam Scepticus illam Voluit probare, mentem hominis ad id adigere , impossibile quod ipsi est . dum de omnibus ipsum dubitare facit, imb vel de principiis

Primis, quae rejicere non potis est: ac deinde conatus est ipsum reducere in viam ab dubiis

suis putatiliis ad confidentiam & certit irrem per vias, quibus ipsi impossibile fuistet revenire, posito, ipsum potuisse perduci ad illum primum statum suspensionis, S incerti

tudinis pei feetie. Uno ut dicam verbo, viam maNimδ rectam . moverat & brevissimam , longissimam verbdissicillimamque ostendit, ut honore frueretur & delectatione nobis illam praemonstra di. Verhin simul aberravimus. Plurimi id ipsi exprobrarunt; atque, dicat ille, quodcumque lubuerit, multi coacti fuere reo itum parare ad antiquum repetendum tramitem : .ac, nisi aliis animum addidiset, ad saltu tr jiciendas largissimas fossas, non data iis co-Pia mentem admodum advertendi ad ea q uae agerent, crediderim equidem illos adhuc λ- re longi remotos a termino, ad quem conten Hebant pervenire, qui in eo consistebat, ut - tandem scilicet scirent, dari aliquid certi. . 06ὸct. Quem ipsi vitio verterunt D. Arnaldus, D. adseraῶs Mersennus & Aristoteles, circulus, insuper

b bitia omnibus ab ipso obtentis caustis, sem-α. ozδε-. per circulus erit: & omnibus ubique homini-ctioise,. bus semper misericordiam&risura movebit,

iubd velit sibi demonstrare Dei exsistentiam cisi in boni & sapientis, nec impostoris, ut se per-

p. 8 . suasum reddat, quod clare concipit verum esse

quoniam aequE impossibile est istam sibi exsi-

78쪽

stentiam demonstrare, antequam se convic ait de eo principio, ac est impossibile, finem aliquem consequi , absque qnbd utaris viis, quae solae queant eb deducere. Istae rerum essentiae, quas Deus potest immutare essiciens, verbi gratia, ut triangulum tria Hon habeat Iarera, duo S Iria non fui quinque , & c. paradoxa sunt, quaequci minus pro absurdis habeantur , sola impedit veneratio, quam alioquin fovemus erga ingenium D. Cartesii. Praecipuae ipsius demonstrationes

exsistentiae Dei nihil habent solidi , & meri sunt paralogismi subdolδ personam induti d

monstrationum, quas ipsarum auctor amavit& adsuevit pro istiusmodi habere. Non illae adficiunt vel convincunt ullum hominem , nisi ante omnia animum suum confidenter induxerit, ut iis se convinci patiatur quacum-.que demum ratione sedet mentis suae inquiet dinem , quae non potest non sentire scrupulosa usque dum voluntas, si ita fas est loqui, pro- , gressu temporis ipsum ea in re obfirmarit induraritque.

Expositio, quam eΣhibet mysteriFEucharistiae ex suis principiis, vel sentu destituta est, qui ferri possit, vel recta in errorem tendit

subvertendo Transiilbstantiationem. Denique Iter podn omni apsius Metaphysica multa sunt, quae Mun mut reprehendas decet, pauca quae discas. .

Paucula illa ethica, quae delibat in ibro suo . Aj.

de Methodo, quaeque tantummodo sunt regulae quaedam vivendi, quas sibimet praescribit iple, rationi adprime sunt congrua & Ω- .na valde: nec satis laudari potest, quod omnes

reliquas Fidei veritatibus posthabuerit. Vertim

79쪽

RESPONSUM Ao P I CEDENTEM

rhin id si eo usque extenditur, ac debet & ese etendi videtur in illo loco scriptorum magistri Inne discipuli id satis curant , i ut pari se gerant modo ρ Dicere, ut vulgo dicitur quot die , in philosophando abstracti considerari ea, quae sunt Religionis . idque dicere tamquam responsum iussiciens ad argumenta , quorum ope demonstratur oppositio nonnullorum principiorum essentialium Cartesianisimi cum mysteriorum fidei nostrae veritate, idne sussicienter observare est illam legem priorit iis, ut ita dicam, an potius est revera eludere & negare jugi &' obligationis ejus patien-

. 'tiam.

Me quidem quod attinet, persuasum habeo, non decere omnino ut istos nostros h mines quiescere tranquille hac in re patiamur , uidquid dicant , re quantopere contemtui videantur habere illum modum philosophiam ipsorum impugnandi. Nimis periculofis ist- haec res urgetur consequentiis in gratiam har--reticorum, infidelium S libertinorum. Hinc

si videtas poni pro principio evidenti per se

ipsum profueritate nulla contestationi - .nOXia , propositionem quandam , MXempli gratia , essentiam cot poris consistere in extenis Me determinata, illinc verb Cernas demonlira--.ri oppositionem istius principii contra plurimos articulos nostrae fidei, insuper habita cura duo isthaec inter se conciliandi, non mihi pietas exinde promoveri videtur. Atqui praeterea Cartesianos ajo vel in hoc ipso argumento non ratiocinari tamquam philosophos. Verum equidem, abiique urgente

necessitate Religionem & Theologiam admis-

80쪽

EPISTOLAM.

cere Physicis rebus, peccare est adversus Methodum. At vero non est absque necessitate allas iis interserere , monstrare scilicet alicu) is doctrinae falsitatem ex oppositione, quae aptii intercedit cum veritatibus Fidei, momurare definitionem materiae Cartelianam non veram, quandoquidem illa nequit con- Ciliari cum iis , quae nos docet Relistio de creatione & contingentia materiae , neque 'im D , sua: Oportet ut credamus de Eucha ristiae mysterio.

Quid quaerit, vel debet quaerere Philosoplius , naturae dum dat operam, nisi veritatem: Et ex silo ut ratiocinemur mentis no- lumine, veritasne potest adversari ce tillimae veritatis regulae, quam habere nobis datum est Atque ipsamet ratio nonne nobis ottendit, auctoritatem Dei illam este reuulam ρ Igitur insuper habere, si quid adfirmes,

quod demonstratur non posse conciliari cum eo, quod Divina nos edocet revelatio. Deccare est in essentialem Philosophiae finem Qui est quaerere & invenire veritatem , vel Laltem, quam fieri potest proximδ ad illam accedere. Mentem adsuefacere, ut pro vero, pro evidenti habeat, pro claris ideis. id quod mysteria nostra destruit, &unde necessario sequitur contrarium ejus, quod cre-

, insensibiliter eam ad amittendum Fidem disponere. Physicam quod spectat, pulcherrimum ex omnibus operibus D. Cartesii, tractatus est de Pastionibus. Omnium ille maximὰ mentem contentam Lectorum reddit soliditate reflexionum, verisimilitudine hypothese,n,

SEARCH

MENU NAVIGATION