Novae Difficultates A Peripatetico Propositae Auctori Itineris Per Mundum Cartesii Circa cognitionem Brutorum : Cum Refutatione duplicis defensionis Systematis Mundi Cartesii

발행: 1694년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

.1 RESPONSUM AO PRAECEDENTEM

: brevitate, simplicitate, & adcuratione expositionis, explicatione plurimarum rerum implicatissimarum , adplicatione plausibili su edoctrinae ad eXperimenta admodum vulgaria. Denique cunctorum ipsius ille liber lon ge plurimos in ejus ut pertraxerit partes

Portet.

Magni etiam facio complurima in ipsius

Meteoris.

In nonnullis ex ejus Epistolis ex tutiones admodum naturales nonnullarum physica spectantium dissicultatum est reperire. Idque damnum resarcit illatum a plurimarum aliarum lectione, in quibus paucula alicujus momenti reperiuntur a vel ubi malam suam defendit Metaphysicam , aut nonnulla quae spectant hypothesin mundi sui generalem , quae non multo majoris pretii. . Principiorum & de Mundo libri, ubi illa sabilitur hypothesis, plurima continent l,

ira, at saltem non pauciora mala. EXplic tio naturae nonnullarum qualitatum sensibilium, & ea quae dicit de caussa continuationis motus, primi generis sunt. Dantur ibi non-Mullae hypothetes particulares egregi E adin-νentae, vertim quibus cum generali haud cot xenita atque id dolendum. Illiusmodi est hypothesis vorticis Terrae elliptici, in explicatiorem fluxus & refluκus maris.Ipse etiam modus explicandi lucem admodum ingeniosi habet aliquid , modo etiam posset adcommodari omni reliquae machinar : vertim compages vorticum, omnisque illa dispositio univeri lis coelestium rerum, modus, quo chaos ma aeriar se expedivit , rationes quas Propter Omnes

82쪽

M. 7somnes ista sphaerae liquidae subsistant absque

conrusione , ideae admodum sunt inanes , ouas D. Rohaltius sibi cavit ne adgrederetur defendere vel explicare : atque magnam quamvis D. Regis adhibuerit industriam ad conciliandos isti philosophicae fabulae plausus. ope mirandi ordinis & pneter vulgaris perpacuatatis, qua illam explicat, lubens provocaverim ad ipsitus conscientiam, ut noscam, ecquid nihil ipsi exprobret circa istam formationem , istamque conservationem vorticum 'Circa motum parallelismi, in quo Planeta se tutatur in omni illo magno circulo , quem circa astrum describit . circa figuram ellipticam vorticis planetae, praecipuΤ a qua pam te materia coelestis magni vorticis perpetuo adpellit ad exiguum ; circa motum, quem Satelles, vel exiguus Planeta pergit habere in circumferentia exigui vorticis, absque quod

eXcurrat vers lina extremitatem magnae elli

i nos diametri; post emensam mediam partem astius elliptici spatii. Meo quidem judicio ea, quae vestri Peripatetici proposuere adversds illud chimaericum fgmentum in epistola impressa cum relatione mei itinei is, maximam partem admodum in X & rationi consentanea, & rectis Iime ostendunt illam praecipuam hypothesios Cartesianae partem nihil solidi habere, at ta men, si illa deficit, omnia reliqua secum ea

dem ruina involvere. Interea tamen alicui eκ amicis meis praecla

ro & excellenti ingenio homini sua sunt hic luborta dubia super iis, quas ita nuncupatis . demonili attonibus. Nuperrime ipsum rom-D Σ vj,

83쪽

: RESPONSUM An PRAECEDENTEM.

vi, quo illa mecum communicaret: aded prono in me erat animo, ut conscriberet, Sin chartam conjiceret ea, quae memoria i , eo

super negotio e vestigio suggerebat. Credisti mei muneris esse , ut illa tibi exhiberem. Ouod industrio homini in istiusmodi rebus

negotium facessit, meretur eXamen, Indicio-Que est omnia non ritε esse elucidata. Etiam aliunde ab ignota manu ad me venerunt aliae eodem super argumento objectiones: uti alque ad te mea cum epistola sum mi Hurus, atque adjuncturus ea, quae credo posse responderi ad istas dissicultates. Denique bruta quod spectat, de quibus ad me scribis epistolam ad quam respondeo, a

modum tecum sentio,& tuis ex rationibus B

beo persuasissimum , Cartessianos suam doctrinam non posse tueri hac in re, nec pro thesi nec pro hypothesi , nec pro vera , nec pro verae simili. Adeo confusa est, quam eX-hibent , machinae idea , quae solis legibus

Mechanicae omnia perageret ea, quae a brutis peragi videmus.' Adeo invalida sunt tund menta paradoxi ipsorum adverssim possessionem contrariae sententiar, quae ab initio mundi in hunc usque diem obtinuit. Habent & suas difficultates quas solvant Peripatetici, extra omne id dubium possitum: velum fuerint illae adhuc, quam sunt, longe majores , quamdiu Carletiani nihil habent melius, nec magis intesigibile , quod no- his dicant , hic iubsistendum est. S in hoc

particulari negotio eodem ratiocinandummodo , quo de universa philosophia ante ala

quot vj ginti quinque annos publicae rei rui-

84쪽

dam Administrator. Erant ipsi auctores nonnulli, ne filium suum primogenitum docerer veterem Philosophiam, quoniam, ajebant, in ista Philosophia nihil esset praeter ineptias & nugas. Etiam, respondebat ille, fuerunt, mihi oui dicerent multas nugas & chimaeras in nova reperiri; atque adeo. pergebat, novae ineptiae, veteres ineptiae cum dentur, cris do equidem si eligendum sit , veteres novis praesecendas esse. Sum eX animo,

Humillimus Tuus . M.

85쪽

σS REFUTATIO PRIMAE

REFUTATIO

DUARUM

DEFENSIONUM

'stematis generalis Mundi cortesii.

N quarta parte Itineris per Mun dum Carteiit, sub nomine demo strationum tria proponuntur argumenta adversum generale Mundi Cartesiani Syllema. Eorum primo Peripatetici probare conantur, illum ordinem, in quem Cartesius materiam redigit, uel tria Elementa in suis Vorticibus , non posse ullo modo convenire cum praecipuis reguli, tholus, quas ipsemet dedit, nec cum. proarietatibus, quas singulis istis Elementis adscribit. Ac exinde deducuntur consequentiae, quae plane destruunt doctrinam ipsius de

natura Lucis.

Secundo ostendunt modum , quo lucem explicat, nullo modo posse subsistere cum it lo , quo disponit , non jam dicunt , Elementa sua in suis Vorticbus, verdm illo quoedisponit etiam ipsos inter se Vortices. Tertio probant, in Principiis D. Cartesii Terram aequε ac reliquos Planetas non posse habere Vorticem proprium in Vortice Solis.

Quo semel probato , omnis pessum datur

86쪽

- Cartesii Astronomia , & omnis oeconomi Mundi ejus terrestris planε ruina fatiscit. Fuerunt , qui existimarent ni mili in indulgenter pulchrum illud nomen demonstrationum istis dari argumentis , & crederent se nonnullam in iis percipere imbecillitatem. Ut cum majori possemus investigare, num ab illis stet ratio, & ut rem clariorem redderemus , utile audicavimus hic enarrare argumenta , de quibus quaestio est , ea ratione, qua exposita fuere in Itinere per Mundum Cartesii, quod tamen necessum non erit, nisi primam duarum quod spectat censurarum , ςlim secundae Auctor ejus, ut intelligatur, non indigeat. Duabus istis censuris nomen imposui de se sonis Sastematis. generalis Mundi Cartesii, Scresponsiis, quae ad eas sum daturus I refutationis defensionum, oc.

Refutatio prima defensionis S ste tis

generalis Mundi Cartesii. EN tibi primam demonstrationem adverssis . illud Systema sumtam e qWarta parte Itineris per Mundum Cartesii.

,, Prim5, supponitur magnum illud prin- , , di pium Cartesii , omne corpus in gIrum , , 'ctum singulis momentis conatum adhibe

, , re, ut recedat a centro sui motus, ct circu-

87쪽

8o REFUTATIO PRIMAE

F, quentia, scilicet in Vortice , ubi materiar 6 primi, secundi , & tertii Elementi in circulum circumaguntur, omnes illas tres c - nari a centro Vorticis recedere., , Terti b, deducitur adhuc ex eodem prin- jpio altera illa conclusio; in communi cino natu , quem adhibent diversa corpora ita, , agitata, & inter se confusa, ad recedenis dum a centro sui motus, ea quae agitationis habent plurimum, S ad motum sunt aptis-issima, ea, inquam, alia debere superare, , , se collocare in circumserentia circuli, quem, , describit Vortex, & per consequens cogere,, miniis agitata, & ad motum ineptiora, qub,, versus centrum descendant.

,, Q add si haec propositio non gauderet ne- , , cessario nexu, & visibili cum principio, ut , , gaude , sufficeret, ut jure adhiberi posset, , , esse illam D. Cartesii variis in locis tuorum librorum , ac praeprimis in quart parteis Principiorum, ubi rationem reddit molsis D corporum fravium versus Terrae centrum, , , CN hac ipsa propositione: quod in Vortice ,, Terrae corpora terrestria sint infra Aerem , S Aer infra materiam coelestem non esse, , nisi virtute hujus principit. Quarib, adjungitur adhuc alia, quam D Cartesius crebro repetit, praecipuE in tertia, . ,, & quarta parte Principiorum , & Cai te: octavo Tractatus de Luce. Scilicet, pri- , , mum & secundum Elementum multo plus , agitationis habere , multoque aptiora esse ad motum, . qam tertium Elementum, cu- ,, jus partes sunt hamosae&ramosor, & figurae admodum irregularis. .. o Hisce

88쪽

,, Hisce omnibus suppositis largiamur in

Cartesio, materia creata ea ratione . quam, , nobis proponit, Deum illam potuisse divi- , , dere, ipsique motum imprimere, ac reveraeam divisisse & movisse. Sistamus gradum , ,, & nostram imaginationem figamus nostrasisque cogitationes in magnam illam materiaeri, portionem, vel in illum Vorticem, in cujus, , centro Stella Polaris est locata. Concipiari mus, illam portionem materiae compositam, , ex infinitis exiguis partibus- insensibilibus in gyrum circumagi, interea dum omnes iu, , lae exiguae partes etiam moventur proprium , , suum circa centrum.

, , Ex illo motu debent oriri trei Elementa s,, hoc est, pulvis subtilis primi Elementi, eXi,, gui globuli secundi, & ramota partes ter, , iii, quae omnes sunt tantsim partes materiaeri diveris inter se duntaxat figura, & magni-

,, tudine se a.

, , Vult ille Philosophus, in illa agitationeis materiae , postquam diu satis perduraveritis ad rumpendos angulos maximae partis par- , , tium agitatarum , materiam primi Elemen- ti debere habere duo loca pi ci pua. Pri- mum in omni spatio Vorticis , ubi debet, , distundi ad exacti implenda omnia interis valla, quae reperiuntur inter Globos secun- , , di Elementi ex quibus totum corpus Vor- ,, ticis, vel Coeli componitur secundum in ,, Centro, qud illa oportet cogatur descende-- re a globulis secundi Elementi , ut ibi con- stituat corpus quoddam sphaericum , quod nihil aliud est, nisi ipsa stella, quae agitatiori ne suae materiae in gyrum, es conatu, quem

D s. adhi

89쪽

si REFUTATIO PRIMAE .

adhibet illa materia ad recedendum a centro di, Vorticis , in quo reperitur, secundi Elementi globulos, quos supra se habet, pro- pellit in omnibus, quae concipere est, pun- ctis , & communicando illorum ope illam impressionem cum nostris oculis, in iis pro- , , ducit sensationem Luminis.,, En omnem illam pulchram doctrinam se Cartesii hac super re. Versim conantur ipsi ,, demonstrare ex positis principiis, quae illius

, , sunt omnia. non esse materiam primi elo ,, menti. Vel sim materiam tertii, quae debet, , centrum constituere Vorticis , atque aded , , Stellas non debere esse lucidas , nec magis, , Solem , omnes autem debere esse corpora in opaca, instar Planetarum&Terrae, atque , , massas duras compositas ex partibus tertii

se Elementi sibi invicem implicitis&illaquea- , , tis, sere absque ullo motu. Quod hoc modo

probatur. , , Csim plura corpora vel partes materiae s- semul circulariter moventur, illa quae mini ma gaudent agitatione, motuique apta sunt ,, minim ὁ , minores habent vires ad recedendum a centro. Et contra illa , quae se maXjma gaudent agitatione, & ad motum se stant maximε apta, majores habent vires ad , , recedendum a centro & reliqua cogunt se versus centrum descendere. Est hoc tertium, , principium, quod supposui, postquam e D.

, , Carte lio hausi.

,,Jam Verd materia primi & secundi Et menti multo majori praeditae sunt agitatio-- ne, & mul id aptiores sunt ad motum, quam is materia tertii. Quartum hoc est princi- Pium

90쪽

υ pium , quod ubique supponit D. Cartesius. 3, Igitur materia tertii Elementi, non Verci , , illa primi debet occuparς centrum Vorticis. Est haec propositio, quam demonstrandamo habui, contradictoria ejus cui D. Carte, , sus totum suum Systema Lucis inaedificat. Ergo Sol & Stellae erunt corpora opaca, non

, , Vero lucida. In hac prima Demonstratione duo suerunt Simo culpata. Primum , id quod supponitur ma- totυςD-teriam tertii Elementi debere minori pollere . ' vi ad recedendum a centro, quam illam pri d οου- mi Elementi. Creditur equidem contrarium fratio- us verum esse juxta Cartesium : atque ubi il- νςm Ie Philosophus plurimis in locis ait, materiam tertii Elementi minus aptam esse motui , &agitationis habere minus materia primi, non agi de motu Vorticis, qui ex aequo circa centrum circumagit omne quod ibi reperitur . quique ex mente Cartesiit ed melilis debet conser-vari, qud in solidiori est corpore. Alterum, in hac occasione nullam adparerre rationem esse habitam formationis astri,

prout alibi docet cartesius de partibus primi

elemepti, qyae egredientes, veluti ait, e vorticibus vicinis , & tendentes juxta longitu-Minem axis per polos usque ad astrum, quod is cςntro est , ab utroque latere eb intrant , & sibi obviam facta reflectuntur &repelluntur ab se invicem ; unde pro ratione sequi debet id, quod videmus accidere in le- . bete aqua repleto propter ignem bulliente. Duma, quae refert partes tertii Elementi, ibi in aquae ejicitur superficiem , quae haberi debet pro superficie astri, in quam pari modo se D 6 diffun-

SEARCH

MENU NAVIGATION