Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 7. De jurisprudentia civili et ecclesi

발행: 1762년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류:

131쪽

M op. III. Oeconomia

disconvenire, aut saliem non opponi, nunquam ea intra Juris illius sphaeram comprehensia fuisse dicendum est. Fateritamen oportet, esse quasdam actiones, quae ita iuri naturae adversantur, ut irrnullis quibuscunque circumstantiis cohon stari queant, quemadmodum odisse Deum,hlasphemare, mentiri &c. hae siquidem opponuntur perfectionibus Dei, qui i finite amabilis, infinite dignus omni laude, infinite verax est. Tantum ergo a est, ut eas approbare vel permittere umquam possit, ut potius necesse sit, ut i lia semper prohibita esse velit, semper detestetur. Si enim ea, quae naturae rati nati repugnant, iure naturae vetita sunt, quanto magis illa, quae naturae ipsius

Dei infinite perfectae adversantur S. II.

XVIII. A naturali ad ius gentium pergamus. Ilo

non pauci confundunt cum priore, vel saltem eius partem esse contendunt, scilicet ii, qui etiam in brutis ius naturae agnoscunt, ita ut ius naturale omnibus

Φnimalibus, jus vero gentium solis hominibus

132쪽

. Iuris utriusque. 97

1lbus eri commune doceant, freti ametoritate legis u , ubi diciture Pus gemitum a naturali recedere per hoc, quod jus naturale omnibus animalibus, jus gentium vero solis hominibus inter se commune sit. Verum si rem aequa lance perpendamus, plura sunt, in quibus haec duo iura discrepant. Primo quidem ius .at. naturale homini congenitum est ab ipso conditi generis humani exordior ius gemitum autem postea primum & temporis progressione exigentibus id necessitatibus S commodis introductum fuit, nempe

ad mutuum auxilium ferendum, ad soci tatem & communionem inter genteis quae multiplices sunt in orbe terrarum, Comismandam, quum una ope alterius indigeat. Nam non omnis fert omnia fetus. Dein iure naturae obligantur omnes ho- , mines, qui ratione utuntur, estque Omnibus populis commune, nec nisi per errorem solum alicubi non observatur. At ius gentium non omnibus omnmo hominibus aut populis commune est; sed fere omnibus, unde etiam citra errorem

apud aliquos potest non observari; apud illos nimirum, qui nunquam in hanc vel

illam

133쪽

08 Cap. III. Oecono ma

illam consuetudinem cum reliquis nati nibus conuenerunt. Demum ea, quae

iuri naturali repugnant, in se & natura sua mala sunt, & prohibentur, quia mala et quae vero iuri gentium adversantur , duntaxat mala fiunt consensu gentium, non quidam verbis expresso, aut per ed, ctum promulgato, sed tacito, petr ill xum mores usum insinuato. Adde, quod ius naturae mutationi obnoxium baud sit, contra ius gentium mutari queat hominum conspiratione, e qua descendit; & sicut per gentes introductum est, ita per easdem rursum tolli possit. Quapropter ius gentium velut medium

inter naturale ac humanum occupat locum, dum de utriusque natura ali

quid participat; de naturali, quoniam e Irincipiis rectis rationis deduciturr deumano autem, quia libero inter homines consensu constituitur. Est igitur ius sentium, si bene finire illud velimus,dus non scriptum, dictante recta ratione, communibus moribus gentium probe imstitutarum introductum in genus hum num. Per gentes autem probe institu-- tas neutiquam intelliguntur, quae procul ab humanae vitae societate in sylvisistitudinibus habitant vel potius vagam tur, absque lege, honestate, republica,

134쪽

Iuris utriusque. 99

sed quae sub politico quodam regimine

vivunt, & cum aliis gentibus comm nionem ineunt, cuiuscunque demum sint religionis, sive sint Ethnici, sive Mahum tant, sive Saraceni aut Christiani, sive haeretici seu schismatici. Eiusmodi r gimina politica sunt varia in genere hu mano per orbem diffuso, quorum alia Monarchiae formam praeseserunt, ubi unus dominatur, alia Aristocratiae, ubi Opt, mates regunt; Democratiae alia, ubi populus per se ipsum & per comitia communitatem moderatur; alia demum quae formam e memoratis mixtam induunt. Novimus autem, gente9 sub horum esse quo politico regimine constitutas tum in Europa, Alia & Africa, tum modo et amin America, quando in Rempublicam Coaluerunt, inire ac fovere coepisse inister se, maxime finitimae cum finitimiscnon raro cum remotioribus quoque communicationem aliquam in comme ciis, in foederibus sanciendis, in i gatis mittendis ac recipiendis, in gerendis bellis aliisque, quae comm niter ab ipsis observantur vi consuetud,

Bis generalis, in qua ius gentium praec, Due fundatur. Qua in re deprehendero licet quemdam naturae instinctum, ab alistiore providentia proficiscentem. In tan

135쪽

ta enim gentium varietate, quum diverusissimae sint linguis, regionibus, moribus, legibus, armis, vestitu, religione, insib. tutione, modoque regendi, in tanta imquam varietate gentium, tantisque rerum vicissitudinibus universi mundi guberrinatio in praesens perturbationis ac ruinae periculum brevi tempore adduceretur, si non eae in certas leges convenirent ad se invicem conservandas, ut dissensiaon, hus, simultatibus, latrociniis, praeliis de hellis modus poneretur, sternereturqu. via rupto pacis vinculo ad consensionem concordiam redeundi, quod fit pen Commercia, per legatos, per sancita foedera, & similia. . Duplici autem ratione ius gentium huc. usque descriptum considerari potest: una quidem, quatenus gentium moribus in-.troductum atque receptum est sub tacito quodam mutuoque pacto aliqua inter se Observandi, sive quaedam agendi, alia omittendi, quae ad Communem rem aci. tranquillitatem spectant, e quo pacto de scendit. naturale quoddam debitum & hoe ius gentium proprie dictum est . . Altera . Veros quatenuS gentes, regna, S re publicae quaedam interie observare passim Iolent commodi atque utilitatis comm ius caussa. . absque tamet' Pacto aliquo,

136쪽

uris utriusque. I 1 aut obligatione mutua; estque litud ius gentium improprie dictum. Ad prius

pertinet inprimis ius legatorum, qui ab uno Principe vel Republica ad alium Principem vel Rempublicam mittuntur, ut plena & publica securitate fruantur et

item ius belli, quod Principibus & Rebus.

publicis superiorem non agnoscentibus Competit ad puniendam, Vindicandam, aut reparandam iniuriam sibi vel subducis suis illatam; ubi prius per feciales . hellum indici oportet, nec arma, Vel fontes veneno infici, aut hostis per mcarios clam submissos e medio tolli potest: rursus foedera pacis & induciarum e servitus seu facultas liberos homines iusto hello captos in servitutem redigendit demum ius commercii sine fraudibus exe Cendi, ac sepulturae, qua defuncto supremus honor habetur. Ad secundum v

ro, seu ius gentium improprie dictum

referuntur, quae ad Religionem seu Deum colendi modum per sacrificia, & institutionem certi hominum status ad illa osserenda spectante porro usus panis, sedium Constructio, munitio civitatum, divisio rerum, ius postliminii, ut finito bello quivis ad possessiones suas redire possit: eminptio, venditio & similia, quae, quum nationes pleraeque inter se his-utamur ob

137쪽

singulorum utilitatem , non ob communem felicitatem , licet inter gentes plerumque Observentur,mutuum tamen civile inter ipsa communitatum membra debitum haud pariunt, neque sub publicum pactum c clsnt. Haec omnia disertis verbis & Jus Politicum S Jus Ecclesiasticum nos d cente istud x syntium ait , es jλdium occupatio, inuescatis , munitis , MLla, captivitates , fervitutes, po liminia, foedera, paces , inducia , legatorum non violaudorum religio , connubia inter ali

nigenas prohibita. Illud vero cy) boe jure gentium inquit , introducta bella , d scretin gentes , regna condita , dominiadi incta , agris termini positi , ad cia

collocata, commercium , emptiones , vem ditiones, locatioues , eontagiones, obtigmtiones instituta. Tanta vero tamque

fortis inest iuri gentium vis obligandi , ut non tantum 'populos & subditos , sed ipssis etiam supremos Principes , qui iure civili non ligantur , obstringat. Hinc vel maxime tuis curae debet esse , ut iura ista sarta tectaque serventur, minmores oportere se non unius gentis, sed totius humani generis rationem h

heres Super

138쪽

7uris sariusque. I 3

superest, ut Iuri naturae ac Gentium, Quod paucis complexus sum , scriptores subjungam , qui de utroque doctis imcubrationibus bene meriti sunt. Atque inter hos iure numerandi veniunt inprimis insigniorcs quidam Theologi, quiscet. plerique non peculiaribus libris ac velut ex instituto disciplinam hanc imrisprudentiae adornarint, omnesque ditacultates exhauserint, praeclare tamen a dilucide eius fundamenta , principias Conclusiones, ac maximi ad morum doctrinam momenti veritates explanarunt, absque eo , quod curiosarum ac inutialium quaestionum indagine, ut hodie fidiri a multis videmus , in scopulos de syrtes impegerint. Eiusmodi fuerunt D. Thomas In I. a. pari. Summae suae Angelicae . . . ejus interpres doctissimus Caietanus Card. . . . Eximius Doctor Suarius S. J. qui integrum de legibus Tomum Conscripsit. . . . Domini us S

tus O. P. decem libris de l. & J. in

lucem editis clarus. . . Ludovicus Minlina S. I. universam iuris sacri S civilis scientiam mira eruditione ac doctrinae fama sex Tomis compleXus. . . Leo nardus Lessius S. I. quatuor libris de J. dc J. exaratis holissimus . . . Vasque vius, Sancheatus, Valentia, Haunoldus,

139쪽

Card. de Lugo , aliique ex eadem S

Cietate. . . Franciscus Schmier O. S. B.

Cl. Gletle, Frangius, de molletn, egregii Juris Consulit Salisburgenses ... J nus Vincentius Gravina in Archigymn so Romano Juris Doctor qui insignem de ortu & progressu Juris, de iure n turae ac gentium , & XII. Tabulis , de legibus & senatusconsultis librum coninscripsit. . . . Praeclaram vero prae cael

Tis operam huic disciplinae a gravissimis Acatholicorum quorumdam lcriptorum erroribus, ac perversis morum doctrinis expurgandae duobus voluminibus impe derunt Ignatius Schmargius S. I. & A selmus Desingius O. S. B. uterque eruditione sua aliisque compluribus oper bus in lucem datis elarissimi Viri. . . . Acatholici inter scriptores de Iure nam turae ac Gentium miris laudibus extollunt Samuelem Pusendormum, Joan. Ba beyracum, Thomam Hobbefium, Franc scum Budaeum, Ludovicum Sehendorssium,

Christianum Wolfium de quibus suo loco in Critice Jurisprudentiae loquemur Η SOnem Grotium, & Joannem Gottheb Hei-neceium, qui duo postremi & doctrina describendi modestia reliquos antecella

muta

140쪽

CAPUT IRIUS DIVINUM.

g. LIus Diuinum Veteris Testamen in

XIX. Exposito pro instituti ratione breviter

iure Naturae ac Gentium ad Ius illud gradum faciamus, quod Positivum communi acceptione nuncupatur, scilicet quia ultra ea , quae a iure Naturali ae Gentium praecipiuntur, prohibemur, aurpermittuntur, libera Dei vel hominis voluntate aliquid ponit, unde etiam recte a Conano cet in positum adpellatur. DL vinum , de quo agere hoc in loco deere. vi , auctoritate Dei constitutum, & tum in Veteri Testamento per Mosen ac Prophetas , tum in Novo per Christum in te xis degentem, & per Apostolos ac Evangelistas fuit promulgatum. Erat autem .Vetus Testamentum status ille, in quo Deus promissione facta pactum cum pOpulo Istaelitico iniit de bonis tum hujustum M IA. 1. Comment. c.

SEARCH

MENU NAVIGATION