Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 7. De jurisprudentia civili et ecclesi

발행: 1762년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류:

181쪽

Humanum Ecclesiasticum. 1 7

tate se tuentur, dicentis s): Hae sunt, qua pradictus L dorus in Collectario Dode canonibus diligentissime perscrip t.

Suffi agatur quoque Praetatio Corpori Juris Canonici, iussu Gregorii XIll. studiose correcti, praefixa, cui haec verba sunt insertar Caterum inter privatos GL Iectores - - - perantiquus es bidorus, cujus collectio protenditur a Canonibus Apogio Iorum usque ad Concilium Hispalens s cundum. Denique multa, quae in libro quinto Eomologiarum, qui absque Comtroversia Auctorem habet S. Isidorum Hispalensem, leguntur, etiam in Coli ctione ista est reperire. Verum lis haec facile componi posse videtur, si asseratur,

collectionem quae in controversiam adduc, tur, inchoatam confectamque ab Isid

ro Episcopo Hispalensi, a Selubensi vero, seu Peccatore quod nomen Vir humillimus sibi proprium fecit auctam S adi ctis aliis Conciliis & epistolis amplific tam fuisse. Atque haec ipse mens est Anatonii Augustini, Viri doctissimi ,. qui summa cum diligentia canonum collationes scrutatus est, & cum fontibus suis comtulit. Nam in hanc sententiam ad Gre

182쪽

,, tificulta Romanorum epistolas , & om- ,, nium conciliorum decreta collegerunt,, . Caeterum collectio haec Isidoriana titulis dis stincte additis & indice adiecto instructa

est, ita ut unusquisque titulus certam quandam materiam complectatur una Cum numeris canonum, ad illam pert, nentibus.

Uberiorem locupletioremque instrinxit Cresconius, sive Cristonius Episcopus Africanus, qui floruit eo tempore, quo de Saracenis in Africa trimphavit Patricius , 'an. scilicet iso, uti colligitur ex Codice Vaticano, quem allegat Baronius ad an. sar. Hic opus suum, quod exstat in Bibliotheca Maxima, in duas obstribuit partes, quarum prima continee Breviarium Canonicum , ubi strictim ad- duuntur Canones & Decreta: altera, quae concordia Canonum inscribitur, pr lixius 6c Decreta & Canones recitat. Sextae Collectionis Auctor est Burcha dus, primum Lobii Monachus S. Benedicti, tum Episcopus mormatiensis, qui imperante Henrico an. Ioao. Decretum composuit, e variis Conciliorum Canonibus, Pontificum epistolis, SS. Patrum sententiis, & Imperatorum sanctionibus collectis in viginti libros divisum. Com.

plura quoque e Digestis, Codice, & NovelliS

183쪽

Humanum Ecclesiasticum. 1 9

vellis transscripta huic suae collectioni inseruit, itii ut vestigia secutus Joannis Scho- Iastici & Photii , Patriarcharum Constam

tinopolitanorum, ius civile cum canonico coniunxerit: Vitio tamen illi vertitur a memorato superius Antonio Augustini, quod collectionem suam non ex Iontibus

ipsis, sed ex rivulis dc stagnis aliorum

hau serit. Post istam comparuerunt duae Collectiones, una Cardinalis Deus dedit, Victoris Papae temporibus, methodo magis scholastica conscripta, cu us meminit B Tonius ad an. io86'. Altera Anselmi Episcopi Lucensis, qui storuit aevo Gregorii VII. ad annum IO88. Octavo loco memoranda venit Colle. 'ctio Jvonis, antea Praepositi Monasterit S. Quirini Bellovacensis, Ord. Can. Reg. S. Augustini, postea Episcopi Carnotenns

Tegnante Urbano IL usoue ad annum III 4. Exstant autem duo volumina Iuonis huius nomine insignita, dc cum eadem praefutione in lucem edita, unum Pannomia

quasi leges Ecclesiae omnes complectens, alterum Decretum vulgo dictum, S in octodecim omnino partes divisum. Hoc ultimum Critici satis periti tribuunt Iu Di, quodque per annos sexaginta ante Decretum a Gratiano conscriptum Passim

K 3 in

184쪽

Iso Cap. V. ym

in scholis & cathedris iuridicis usui Rite

.lterum vero seu Pannoniam opus esse con endunt Hugonis cuiusdam Catalau-n ensis. Verum huic postremae opinioni obstare videtur praefatio, ut dixi, eadem utriusque volummis. in qua Ivo ipse sic

loquitur et se ita materias congessisse, uenon t quarenti necesse , totvin volumem

evomere.

Demum omissis aliis Photii, Harmenopuli, Syagrii, aliorumque, in lucem prodiit longe accuratior collectio Gratiani, cujus viri effigiem spectandam dedi Capite II. Num. XIII. Fi s Decretum in tres praecipue partes distribuitur, qu xum prima complectitur d stinctiones cenis tum & unam, in canones seu capitula divisas. In his de varia Juris origine, ' partibus & speciebus disseritur: item deris, quae ad Jara, dignitates, Gradus, Electiones, ordinationes, & officia Pe

sonarum Ecclesiasticarum pertinent. Pars secunda continet triginta sex caussas feci Controveisias, quarum fere singulae rursus in Quaestiolies, & istae in Canones ει Capitula dispertiuntur, atque rerum Juridicarum, iudiciorumque Ecclesiastico-Tum materiam pertractant. Τertia demum de Consecratione inscribitur, &distinctiones quinque cum priore canonum

185쪽

mmmcim Ecclesiasticum. Ist

rium appendice numerat, ac totius Iuri

dictionis & ministerii Ecclesiastici iura,

Titus, ordinationes &c. explicat. Totum vero opus quasi conflatur I. e textibus S. scripturae. a. e constitutionibus Apostolicis, & Conciliorum Decretis. 3. sanctionibus & dictis SS. Patrum. q. textibus quibusdam iuris Imperialis. s. enarrationibus, quae ex Historicorum, sim, Iiumque scriptorum monumentis desumistae sunt. 6. ex aliis quibusdam, qua Gratianus e penu sua , depromta inseruit.. XXIV.

Quanta autem sit auctoritas huius Decreti, & an vim legis Ecclesiasticae obtineat, non levis est graves inter Doctores ac Iurisperitos controversia. Qui pro parte assirmante stant, aiunt Decretum noc ab Eugenio III. adprobatum, & in scholas Academicas, ut publice doceretur, introductum esse r praeterea tuta Gregorii XIII. a variis erroribus purg tum ac vulgatum fuisse praefixa Pontimcis huius epistola, in qua una cum reliquis libris illud adpellat Ius Canonicum; Nos opportune providere volentes , ut hoc Pus Canonicum sic expurgatum ad omnes

uisique arisi Meles fartum perveniat.

186쪽

Neque officere quidquam posse videtur ,

quin sit Authenticum , quod a Gratiano homine privato fuerit collectum quum etiam S. Raymundus de Pennasori Iher eates Gregorii IX, & Trebonianus libros Institutionum Imperialium conscripserint ut privati D sectores, nec potestate ferendi legem praediti, quorum tamen libri absque controversia Iegis auctoritatem obtinent. Sed qui partem negantem . quun cur, asserunt exhiberi non posse uu am nec Eugenii III, nec alterius Pontificis Bullam, ut vocant, quae Decreto huic vim b gis publice adiudicarit, quamvis ob utilitatem ac praestantiam, qua gaudet, in scholarum cathedris explanetur et C Tam vero illam, quam Pontifex Grego'xius XuI. aliique in se susceperunt, i ut

quam maxime correctum ae emendatum

prodiret Gratiani Decretum, eo spectasse, ut Canones in illud relati, aliaeque amctoritates, quae ibidem adlegantur, suis fontibus S prototypis accurate responderent a caetera libros Decretalium ac Institutiones Iustinianeas utique non ah ibiis , qui coltcgerunt, sed a Pontificis sumis mi ac Imperatoris, quorum iussu com- siti sunt, auctoritate ac potestate vim egis aquisivisse, ut ex Prooemiis luce clarius adparet. Atque baec sententia com

187쪽

mimior est, & hodie satis recepta inter Iurisperitos. Constat enim, multa in Decreto isto referri ex Conciliis Pro in. cialibus, ex dictis Ss. Patrum, ex iure civili, quae omnia vim legis universe in Ecclesia non obtinent. Praeterea Vapulat Gratianus non parum primo apud Bel Iarminum t , quod delectum Auctorum, e quibus decreta collegit, non habuerit, uti adductis quibusdam locis idem BebIarminus demonstrat: secundo reus agutur ab aliis scriptoribus, quod a Sige-herto Historiographo caeteroqui non ignobili, sed schismatis stigmate notato fabulam, cuius ille auctor est, de iure eligendi Pontificem imperatori Carolosissi Hadriano Papa conceo in Decretum suum transtuleritet tertio quod similem aliam fabulam a schismaticis confictam Leonis VIII. nomine in gratiam Ottonis addiderit, ut in ipso Decreto idiero

est ux utra isque more suo solidusmorefutat Baronius x , vehementer qu, dem a Goldasto impugnatus, sed strenue a Greisero defensias y . Fateri nihilom,

188쪽

nus Oportet, magnam Decreto huic amctoritatem inesse, tantam scilicet, quanta competit fontibus illis, e quibus hoc derivatur. Quare quae Gratianus referte SS. Literis, auctoritatem habent divinam; quae ex summorum Pontificum Constitutionibus, & Decretis Conciliorum, vim Juris Ecclesiastici sortiuntur; quae e SS. Patribus adducit, magnam prae aliis Doctoribus merentur fidem, non tamen

auctoritatem legis; quae vero ipse addit propri m dicendo sententiam; iudicium alterius gravis Jurisperiti non excedunt; quae denique ex Constitutionibus Imperatorum & iure civili admiscet, in foro Ecclesiastico vim non habent nec robur, nisi quando iuris Canonici defeetus supplent, nec immunitati Ecclesiasticae r fraSantur. XXV. Porro ad calcem Decreti a Gratiano editi referuntur Canones, quos Arnitemtiales dicunt, & post hos alii Canones Apostolorum. De utriusque breviter disserere iuvat. Sunt Canones Poenitentiales, seu qui poenas Ecclesiasticas pro diversis criminibus infligendas praescribunt, Π

mero qnadraginta septem. Fuerunt amtςm poenae istae quaedam privatim, aliae publi-

189쪽

Hum,num Ecclesiasticum. 15s

pubgee subeundae priscis seculis paricum rigore ac religione satis frequentes. Sunt, qui hunc poenitentiam agendi morem quem Tertullianus vocat humili

eandi hominis discylinam per duodecim

fere secula viguiste in Ecclesia docent,

nunc aucta nunc imminuta severitate,

prout tempora & delicta exigebant. P, tres illum uesicribunt tanquam triste spectaculum, quando apparebant rei conciliati, concinerati . ad onmium pedes pro rati, omnium vestigia lambentes, om-nsum genua detinentes, Dei er Ereti misericordiam deprecantes. S. Gregorius Thaumaturgus describendo in suis Canon bus hunc ipsum antiquum poenitendi morem quatuor diversos poenitentium gradus enumerata primus scilicet erat Fletus seu luctus, dum gravis noxae reum extra templi portam stare, ac lugubri habitu, & flebili voce intrantium opem implorare oportebat, ut ad impetrandam misericordiam preces ad Deum & Ecclesiam funderent. Alter Auditio dicebatur, dum poenitens intra portam in ipsis poditicu Hare iubehatur non procul a Cathoeumenis; egredi vero, quando sacra scri. plura legi, vel doctrina Christiana e

poni coepit; si secus faceret, ejiciendus sine spe precum obtinendarum. Tertiu

190쪽

Subjectis seu sub ratio, quando intra temis

pli portam stare quidem cum Catechin Neuis, non tamen egredi cum illis lice.bat. Quartus demum Congregatio seu Consi entia, dum poenitenti una cum reo liquis fidelibus in loco sacro consistere concedebatur. His gradibus velut pedetentim exanitatis denique Sacramentorum usui, & fidelium in precibus & horais operibus communicationi restitueb tur. Haec primis illis aureisque Ecclesiae seculis inter Christianos recenti religionis servore calentes agebantur et mitius nonnihil in scelera saevitum est posteri ribus , uti patet ex memoratis Canoni. bus quamvis & in his poenitentia decem, duodecim, quadraginta annorum, immo S per totum vitae tempus durans pro 'uno graviori crimine statuatur. Verum crescente fidelium numero, quum & p x velut passa peccatorum numerus Cres,sceret, ac primus ille Christianorum se vor decresceret, usus quoque ac praxis poenitentiae istius sensim minui, ac demum Vix non evanescere coepit, ita ut iam de temporum suorum benignitate

questus fuerit Pelagius Papa et scribens Florentino Episcopo denuncianti Clericum, qui cum ancilla scortatus est: Et quam

via. a C. Fraternitatis r. dist. 34.

SEARCH

MENU NAVIGATION