장음표시 사용
191쪽
apis multa Ant , qua in bivusmodi casIus observari Canonica jubeat sublimitatis
auctoritas, tamen quia defectus nostrorumstemporum , quibus non Aolum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt diffrictionis illius non patitur in omuibus minere censuram oec. Hoc autem quod vivimus, tempore omnino antiquati &aboliti videri possunt. Et quamvis canOnes isti in Corpore Iuris Canonici post
Decretum Gratiani contineantur , nulla tamen auctoritate legis muniti sunt aut fuerunt, sed ut praefatio loquitur, illorum notitia viris Meles ficis es salis necessaria. Sunt enim quadam regula dis rectiva ad poenitentias delinquentibus imponendas. Fuerunt equidem nonnulli, qui novissimis hisce temporibus, maxime in Gallia, nescio quo gelo, vel potius hypocrisis spiritu correpti, suscitare voluerunt hunc rigorem, quem antiquitus in poenitentes exercuit Ecclesia; sed haudicio, quo animo illum serrent isti, si pro .pter gravissimam obstinationem , contem pium & irreverentiam Apostolicis mandatis & sianctionibus exhibitam , ac pro pter multiplices in rebus ad fidem & s,
nam doctrinam pertinentibus errores eo
dem rigore ac praescriptis poenis in illos ipsos animadverteret Ecclesita.
192쪽
Gravior est controversia circa Catu .nes Apostolorum, ut vocantur. Satis equidem constat ex ipsis Actis Apostolorum, quod hi post gloriosum Christi in
coelos ascensum coetus aliquot S synodos celebraVerint, in quibus Canones conubderuhi, initio non statim literis commenis datos, sed Traditionum instar in corde fidelium aὶservatos, quos tamen postmo, dum a Clemente Papa I. collectos atque conscriptos suisse, esseque hos ipsos, qui Gratiani decreto adpositi leguntur, atque ita omnino pro authenticis habendos contendunt satis concordi suffragio plurimi Juris Canonici Doctores. Sed ab his, quo minus genuinos agnoscant, maxjmi nominis Critici vehementer disicordant, praesertim quantum ad numerum horum Canonum adtinet. Qtiippe dum sacri iuris Periti 84 vel 8s. legitimos agno scunt, Critici duntaxat so vel sa. e ca nonibus istis authenticos esse censent, ut Baronius & Bellarminus: Petrus de Madica vero Archiepiscopus Parisiensis, Antonius Pagius, dc Ludovicus du Mesinii nec ab Apostolis eos manasse, nec a Clemente conscriptos fuisse fidenter asserunt, gravibus omnino fundamentis nixi. Namsi, aiunt, Canones isti forent vere Apostolici, gravissima illa controversia de temopore
193쪽
. Humanum Ecclesiasticini. 15'
pore Paschatis celebrandi, quae inter Orientales & Occidentales Episcopos circa finem seculi secundi sub Victore Papa exorta est, quam primum fuisset finita, exhibendo canonem septimum: Si quis Episcopus aut Presster. aut Diaconus sanctum diem δε- sua ante vernum aequinoctium cum Pudreis celebraverit, deponitor. Rursus ad termi nandam famosam litem de baptismo haereticorum, quae seculo tertio excitata fuit ab Episcopis Africae & Asiae, Firmiliano Caesiariensi, & S. Cypriano contra Stephanum Papam, contendentibus illis, Baptismum ab haereticis collatum nullum esse ac irritum; ad terminandam inquam litem illam non alia re opus fuisset, quam Ca-nonem 4s. in medium proferre et Episco-gum aut Presbterum , qui hareticorum
baptisma aut sacri cium lusceperit, deponis cipimus. Qui etenim conventio inter
Christum Belial , aut qua particula dei eum infideli J oc canonein 46. D, copus aut PresbIter , F eum, qui verunsfoptima habeat , iterum baptizaverit , aut pollutum ab impiis non baptizaverit , deinponitor. Haec porro, quae noS Canones
istos Apostolis abiudicare cogunt, antiquis striptoribus, qui de illis meminerunt, Riinque ipsi Dionysio Exiguo primo eorum Edio tori suboluisse credimus, dum in sua adste.
194쪽
Stephanum Episcopum Salonitanum episto la ita scripsit: In principio Canones , qui dicuntur Aposostrum , ae graco transtuli mus. S. I iidorus Hispalentis ab & Ηinc marus Rhemensis Episcopus b) Canones, inquiunt, qui vocantur Apostolorum, non ab ipsis Apostolis conscripti esse creduntur. Photius etiam animadvertit, Canones istos Myolis adscribi. Demum Fulgentius Fe randus dc Maximus Bracharensis in suis Canonum collectionibus illos neglexerunt, nulla omnino facta mentione. Quamvis autem Canones isti re ipsia Apostolici seu ab Apostoris conditi haud sint, antiquissimos tamen esse negari vix potest, quum iam Constantinus M. Canonis decimi tertii c mentionem fecerit, quo transitus ab uno Episcopatu ad alterum prohibetur, laudans propterea Eusebium, quod ab Episcopata Caesariensi ad Antiochenum, totius Asia Metropolitanum, ad quem fuerat electus, transire noluerit, & sic mandatum Domini & Apostolicum Ecclesiaque Canonem observaverit. Quapropter verosimilior esis videtur opinio illorum, qui Canones me moratos nec ab Apostolis traditos , nec a S. Clemente conscriptos, sed e diversis Conciliis ante Nicaenum celebratis collectoS a Apud Gratian. e. T. dist. T6. b in opust. R3. c. 24. SP in ep. a. ad Euses. Caserunt.
195쪽
ctos, dc ex iis omnes quidem octoginis
quatuor ab Ecclesia Orientali, a Romana vero quosdam, scilicet quinouaginta, receptos fuisse, atque ita vim legis o tinuisse arbitrantur. Certe ipse Grati nus d)r Sciendum ait, quod Canonum θωolorum auctoritate Orientalis, erex parte Romana utitur Ecclesia. Eidem isto subiacent Constitutiones Apostolicae, de quibus memini, quas ob easdem seore rationes Critici meliores ac Recenti res de ab Apostolis conditas a Clo. mente scripto consignatas esse negant; de quamvis antiquae admodum sint, vald que utilia contineant, olimque purae fuerint , postea tamen pluribus in locis ab haereticis fuisse corruptas demonstrant Petrus de Marca, Ant. Augustinus, B haetius, Albaspinaeus Alexander Natalis,
Pagius, Annatus du Mesnil, peritissimi in Canonicis & Conciliorum rebus
XXVI. Dost Decretum a Gratiano compositum
quamplurimae Constitutiones & Deer tales episeola emanarunt, praesertim post d)-on. 6. CO .
196쪽
Concilium Oecumenicum Lateranense III.
iub Alexandro III. an. II 79. celebratum 3 quumque una ex parte a Gratiano multa fuerint omissa, ex altera vero vigilans de assidua sedis Apostolicae cura n vas quotidie pareret constitutiones editia In lucem mistolis & responsis Pontis, cum , aliis Leeretalium collectionibus f ciendis datum est initium. Primus erat, qui huic operi se se accingebat , Berna dus Balbus, Papiensis Praepositur primum, tum Episcopus, vir in Jure Ecclesiastico eruditissimus. Hic epistolas Decretales norundam Pontificum, nec non dive is canones Conciliorum tam Generalium quam Provincialium perquam studiose collegit, ataue in quinque libros distinxit. Opus illius ab Auctore Breviarium Extraωagantium, id est, breve compendium deci num, quae extra corpus D creti vagabantur; ab Hostiensi vero prima Compilatio adpellatum fuit. Hunc secutus in Joannes Walensis seu Galensis, Volaterris in Tuscia natus, qui post unnos duodecim secundam Deis
cretalium collectionem edidit. Interv
vere quidem primam inter & secundam aliae Collectiones duae Gilberti Abbatis,
et Alani Episcopi Altissiodorensis, sectu quam usu receptae fuerunt. Tum
197쪽
' Tempore vero Innocentii III. Berna idus Archidiaconus Compostellanus Romae degens aliud Decretalium volumen composuit, quod Compilatio Romana vocabatur e sed quia huic operi quaedam Inseruit, quae Curiae Romanae minus prinhabantur, eiusdem Pontificis iussu Petriis Beneventanus tertiam collectionem con- didit, publica adprobatione munitam. Huic quarta successit , quam aliqui Magistro Galensi tribuunt, a quo decreta Pontificum, qui Innocentium praece serant, velut e ruinis Collectionum Gi, herii & Alani extracta fuisse memoranti alii vero Tancredo Bononiensi Archidi Cono , Decretorum Magistio adscribunt. In hanc varii Canones Concilii Latera nensis IV. sub hoc Pontifice celebrati, pluresque illius epistolae congestae suo. mante eam notis illustiavit Joannes Te, tonicus , & quartam Compilationem Innocentius III. nuncupari voluit. 'Quinta em epistolis Honoesi IlI. qua.
rum decem libros scripsit secundum se. riem ac methodum aliarum collecti num, opera Innocentii Cironii, Ecclesiae Toletanae Caneellarii , Viri in utraque palaestra auris exercitatissimi , consectatuit.
198쪽
Post hanc denique sexta prodiit in Iucem ita iubente Gregorio IX. Itis,
inquit Matthaeus Parisiensis, temporibus Gregorius M. videns taediosam Decretanum prolixitatem , si, quodam compem dio eas eleganter abbreviatas eoluctas solemniter per totius mundi latitudinem
legi princepit es publieari ce . In hac
expunctae fuerunt aliae quaedam Constututiones, aliae Vero recens additae, praecipue quas ipse Gregorius edidit. Comcinnavit eam S. RVmundus de Pennasori , Generalis postea Minister ordinis Praedicati sanctitate simul ac doctrina conspicuus, & intra octoginta plus m nusve annos facta a diversis Pontificibus decreta complexus est. Vulgo Deerat
ses Gregorii, quin & corpus Juris Canonici adpellatur opus istud, quod a se approbatum & publicae luci datuman. Ia3 o. idem Gregorius submisit Doctoribus, & Academiae Bononiensis tunQflorentissimae scholas frequentantibus, uepublice praelegeretur. Morsus est autem illud a Fidei Catholicae profession: ad normam Concilii Nicaeni, & morem reliquorum. Quapropter necessarium haud erat, uti mesembectus Juris Con sultus heterodoxus mala fide crimin tu c. B, bist. nauia
199쪽
tur f , invocare Divinum Numen, auemadmodum alii Principes ab eo Comitutiones suas exordiuntur. Ita demum fuit completum Corpus Iuris Canonici, quod quinque potissimum partibus Comstat, scilicet prima pars continet Decreis tum Gratiani supra memoratum: Secum da quinque libros istos Decretalium Gregorii IX. Tertia librum sextum Decreis talium Bonifacit VIII. qui librum hune a Viris doctissimis, praesertim opera RI- cardi Petronii Card. & Dyni in Italia collectum reliquis quinque adiecit. Qira ta Clementinas, sive Constitutiones a Clemente V. editas. Quinta Extrav gantes Joannis XXII. & communes, sic dictas, quod antehac hae Constitutiones extra Corpus Juris Ecclesiastici quasi imcerta sede vagarentur; nunc autem, trucet eidem interiae sint, nomen tamen suum retinuerunt.
XXVII. Iam vero horum quinque librorum Oeconomiam prodere juvat. Primus ibher in titulos quadraginta tres divisus post iacta Juris Canonici fundamenta, expositaque principia ad Ordines, Gr
200쪽
dus , Iurisdictiones, & Officia Magisti
tuum , qui Ecclesiastico regimini prae. sunt, transgreditur; tum viam sternit ad Iudiciorum formam , praemittendo est, quae circa personas & res litigantium in ipsis Judiciorum limine solent agitari , uti sunt , transactiones , postulati nes , restitutiones , & arbitria, quibus controversiae ante litis ingressium pacis de amicitiae conservandae c ussa non raro terminantur. In secundo libro , qui titulis triginta constat, totus iudicii Eo clesiastici apparatus, ordo , progressus di exitus pertractatur praeceptis utriquo soro communibus , seu de civilibus ne, sotiis seu de criminibus vindicandis againtur. Tertius liber quinquaginta titulis circumscriptus agit de vita Clericorum, eorumque Juribus de reliquis officiis, quibus obstringuntur tum ratione An Ariorum Ecclesiasticorum , tum ratione communium cum Laicis obligationum, quae e pactionibus, testamentis , sacro. rum usu & iure sepulturae oriri solent.
Quartus liber, qui titulos viginti de
unum numerat, totus occupatur in re.
bus, quae ad sponsiones de nuptiis, ipsi,
que matrimonia, & his annexa omcia
pertinent. Quintus denique liber, qui titulis quadraginta dc uno absolvitur, caussas
