장음표시 사용
81쪽
licarnasseus ch). Aucta civitate, simul& negotiis increscentibus Romulus Pri .mus Rex , quum omnibus definieticiis non iam sufficeret, populum in 3 o. Cinrias divisit, certisque legibus constitutis, quae Curiata adpellabantur , c eo quod a populo per lictorem curiatim congregato rogarentur in gravioribus Reipu-hlicat negotiis ejusdem sententias exquisivit, uti prodit Tacitus l . Romuliam secuti Reges cscilicet Numa Pompilius , Tullus Hostilius, Ancus Martius, L. Tarquinius Priscus, Servius Tullius, L. Taris quinius superbus Ex his alii alias qua
dam tulere leges, ita ut inter eos clariores,
Romulus iuri naturae, Numa iuri gentium , Servius iuri civili excolendo op ram navarit, si Tacito credimus. Qui inpe Romulus de educatione liberorum, de matrimoniis , de parentum iure fian-xit: Numa de homicidiis, de honae fidei eontraritibus, de sepultura quasdam leges tulit e Servius vero Tullus teste Dionysio de contractibus & injuriis qui, quaginta leges rogavit, item de scenore, de nexis aere alieno, deque aliis, quae complura postmodum in suas T hulas Decemviri transtulerunt. Has i ges Regias, ne incerto Lare Vagarentur, Juris V Lib. Io. e. r. ci Annal. c. 26.
82쪽
rurisprudentia sacrae ae profanae. I
Jurisconsultus cprimus hoc nomine Compellatur Publius Papirius , tempore
Tarquinii superbi , Regis ultimi in
fimum veluti corpus collegit , quod Civile Pupirianum nuncupari coepit, cuius nunc paucissima exstant fragmenta, Caeteris omnibus injuria temporum deperditis. Verum non diu tenuit Regum dominatio. Nam Anno V. C. a 4. ob tyrannidem ac vitae licentiam lege Tri-hunitia civitate pulli fuerunt , maxim: ob violatam a Sexto Tarquinii superbi filio Lucretiam', Matronam Romanam pudicitiae laude florentissimam. Inde factum , ut cum Regibus legum quoque regiarum auctoritas exoleverit, caeperi que populus , ut initio civitatis, fere omnia negotia per Curias & Comitia tractare. Nosse ineic iuvat plurimum, quid rei fuerint Curiae istae atque Comi. tia. Erat Comitium locus Romae in foro , ubi Carcer quem Tullianum adpellabant, & Rostra seu suggestum e captivarum navium rostris exstructum, staria ae plurimae Deorum & Heroum, ac Puteal Libonis, quod ara fuit, quam tenentes manibus Judices iurabant, se ex anuni sententia judicaturos. Comitia vero fuerunt Conventus populi, alia Curiata sua ex Curiis , quas a Romulo ob cuiam u
83쪽
reipublicae habendam constitutas dixi quaeque ad 2ffragium da Mum secundum
censum & aetatem curiatim evocabam
ture alia Centuriata, quando per singulas centurias suffragatio fiebat, & qu, dem in Campo Martio extra civitatem a alia Tributa, quae inibantur, quum plebs sine Patriciis secundum urbis regiones di loca tributim seu per tribus com regabatur. In his Comitiis antequam ferebantur lues , prius publice scripto fuerunt expolitae per Trinundinum , hoc est , tres nundinas seu dies viginti smptem. Postmodum institutis auspiciis, scilicet avium insipinione, observatione de coelo , tripudio sive terripavio, aut solistimo ibatur in Comitia. Facta fortutione circa ordinem dandi suffragii iii quo prima Centuria seu Tribus dicebatur Prarogativa dirimebantur seu distri huehantur Tabellae duae, in quarum una
scripta erat litera A, id est i Antiquo
seu nolo, in altera V. R. uti rogas, id est approbo: quae postmodum tabesiae cistis, urnis, cunis seu sitellis per pontes a gustos collocatis iniectae, & ad ineundum Lifragium extractae recognitaeque fu runt. Tum legem laturi rogabant pop. sum seu Quirites, ut discederent in suas
. classes, ac in suffragia irent, cinde legis
84쪽
risprudenti.scrae ac profanae. 49
rogatio quae si Tribunis non arridebat,ipli intercessere , seu se ' opposuere solemni verbo Veto aut Hetamus, atque ita prohibebant, quo minus lex ferretur. Porro quod plures tribus, Centuriae aut curiae comprobarunt, sanciebatur, ita quidem, ut quod populus Romanus, cinius pars vilior plebs Vocabatur, ratum habuisset, eius rei Patres consscripti sive
Senatores fierent Auctores, hoc est, con- .firmarent, omnesque CiveS firmarent 1uramento. Denique lex sive Centuriata,
sive Curiata, sive Tributa in aes incide-hatur. Hic itaque ritus erat ferendi leges apud Romanos in libera Republica. XI.
Caeterum eiectis, ut dixi, Regibus duo
Consules creati sunt, qui omnia iura omniaque Regum insignia capessivere, latum de capite civis Romani iudicium retinente sibi populo, lenem autem coe citionem senatui relinquente. Ab eo tempore Senatus Consiliis inultum tribui Coeptum est. Hic enim non de iis cluntaxat , quae ad reipublicae majestatem
amplitudinemque pertinuerunt, pro positestate decernebat, verum etiam auctoritatem iam , si privatorum res postula- rent, interponebar. Brevi tamen , ne
85쪽
Consulum potentia ultra limites progrederetur , Dictator constitutus est, Cui duae secures ad terrorem additae: Magister quoque Equitum adjunctus fuit, cui cura ludorum faciendorum, feriarum, comitiorum , senatus legendi ac Reip hlicae constituendae incubuit. Quoniam autem plebs opprimi a potentioribus li-hertatem, securioremque se esse in hebio quam pace vel credebat vel re ipsa experiebatur, facta secessione Tribunos sibi constituit, quos Consulibus oppon ret. Horum ampla erat vis atque secubias , scilicet intercedendi adversus M gistratus potentiam , atque ipsius etiam Dictatoris imperium, item quoties oportere visum fuit , convocandi ac dissolvendi senatum. Hac ratione quum Tri- ihunt rogare plebem debebant, factum est , ut quod plebs iubebat, ratum fi mumque esset, unde Plebisscita originem
duxere. Verum nec ista regiminis fodi ima aetatem tulit. Exortae siquidem sunt gravissimae frequentisssimaeque Patres inter ac plebem contentiones , utraque i
parte legum ferendarum potestatem sibi vendicante: quod his placuit, illi displicuit, Tribunis sedulo discordias fovenibbus. Quapropter ut turbis continuo cre
86쪽
risprudentia sacrae ac profanae. s
scentibus tandem finis, imponeretur, nec invidiae locus esset, in eam i una est: sententiam ut quas domi stab les reperire non liceret, foris peterentur leges, quibus deinceps Romani viverent. Cominmuni ergo auctoritate milli sunt Athenas Legati Sp. Posthumius Albus, A. Manlius, P. Sulpitius Camerinus, qui aliarum Graeciae civitatum instituta, mores, lar que cognoscerent. Hi lustrata maxima Graeciae parte demum reversi sunt cum legibus Lacedaemoniorum & Atheniensium , quae Romam allatae, summaque Cum Veneratione ab Omnibus exceptae
decem Tabulis, primum eboreis , tum aeneis inscriptae suerunt, ac publico in foro pro Rostris, ut apertius legi ac imtelligi possent , positae A. U. C. Decemviris ad id constitutis, ut sublata omni provocatione eas interpretarentur,& si opus esset, corrigerent ampliarentque, qui re ipsa duas alias Tabulas, in quibus leges Romanorum proprias con-sgnabant, sequenti anno adjecerunt. Im de orta est adpellatio Juris XII. Tabu- Iarum. Atque ab his totius iuris publici ac privati originem ducit Livius, tr
vi Cicero n Discebamur, inquit pueri
87쪽
duodecim Tabulas ut carmen necessariansiquas jam nemo Asicit. Duobus autem versibus tripartitam Tabularum istarum divisionem complexus est Ausonius:
Pus triplex Tabula, quiod ter sanxere
Sacrum , privatum , populi commune quodusquam es. Nimirum prima pars comprehendebas lus illud, quod ad sacra pertinebat, alimra sus publicum, tertia privatum. Ohoservat autem scite Possevinus , astutiam Satanae decem Tabulas e Graecia Rodiis mam transtulisse, quarum initio De tum cultus, delubra & luci , & larium sedes, & ritus familiae patriaeque,
cra execranda statuuntur , eo nimirum
consilio, ut duabus Tabulis Mosis, contento in iis Decalogo nefandas has lTabulas opponeret. Extant adhuc hoclis istarum fragmenta quaedam apud varios Auctores, praesertim Vincentium Gravisnam o . Decemviri vero ad exponem clas XII. Tabulas illas constituti , os quibus supra memini, fuerunt Ap. Claudius, T. Genucius, P. Sestius, Sp. Vetrurius, C. Julius , A. Manlius , Serv. Sulpicius , P. Curatius , T. Romilius, Sp. lco Δό. 1. Org. Par. I. M. t
88쪽
uriorvdentia sacrae ac profanae. s3
l Sp. Posthum ius. Juvat heio breviter
i l quaedam de Tabulis, earumque materia, loco, ac tempore uritu digna inserereri Vocarunt Romani leges suas nominui Tabularum, ut imitarentur Athenienses,l qui Solonis leges ligneis tabulis inscul-l ptas appellarunt Ulpianus veroi omnem materiam , cui leges inscribum l tur, nuncupavit Tabulas, etiamsi ea pa-l pyrus esset, vel membrana, Vel cortex, vel corium animalis. Eas auctem , dol quibus memini, Romanorum Tabulas XII. l Pomponius ex ebore factas fuisse contendit, contra Diodorus Siculus, Livius S alii ex aere fusas asserunt et alii primum X. tabulas eburneas , postea Veros omnes XlI. aeneas fuisse autumant quod ultimum iactum esse Plinius ait ad pedit petuitatem monumentorum & Constituisl tionum publicarum. Porxo scribebantur leges carmine, ut facilius a vulgo addiscerentur. Vetus autem ille mos inci- .dendarum legum in aeneas tabulas uvique ad tempora posteriorum Caesarum Theodosii atque Valentiniani propagatuS fuit, uti constat ex verbis in Codice J. stinianeo l. a. de frumens. urb. Consam, tinopol. relatis , quibus Imperatores isti legem qu ndam de frumento urbis Constantinopolitanae aereae tabulae incidi ius-
89쪽
serunt. Locum Vero quod adtinet , Iecges XII. Tabularum pro Rostris proposutae fuerunt loco illustri prope Curiam lHostiliam cui postea circumactis plus t
quam centum annis navium antiaticum ro
stra sussixa nomen fecerunt quod factum est exemplo Atheniensium , qui leges suas proponebant prope statuas Heroum, a quibus appellationem ducebant Tribus Atheniensium. De Tempore, quo durarunt hae tabulae , aeternitati dicatae, prodit Diodorus Siculus, qui vixit Augusto imperante , suo etiamnum sevo eas pro Rostris incolumi sculptura stetisset immo D. Cyprianus post annos fere ducentos nondum expuncias fuisse tradit in epistola secunda ad Donatum r uandonam autem posteritati subtractae uerint, nemo est, qui accurate reseisi rat. Haec de Tabulis legum Romanais' rum. Redeamus ad Decemviratum. M.tabilis est in horas dominatio in man,
bus populi posita; nec Decemviratus diu substitit, utpote quo post biennium ob Appii Claudii libidinem exauctorato Cenis: sores in rempublicam introducti sunt, i quorum erat populi censum inire. Dei horum officio ita loquitur Tullius p r il ,, Censores populi aevitates , soboles, is iam, l
90쪽
nrisprudent sacrae ac profanae. ss
,, familiasque censento. Urbis templa , , , Vias, aquaS, aerarium, vectigalia tuen- ,, to. Equitum peditumque prolem descri- ,, bunto. Bini sunto. Magistratum qui ,, quennem habento. Eaque potestas sem-di, per esto, , . At annus ab urbe condita
387. ut Livius inquit, insignis fuit novi hominis consulatu , insignis duobus Magistratibus: Praetura, & Curuli aedilitate, quos Patricii occuparunt pro conceo ple-hi altero Consulatu, ad quem illa L. Se tum, cujus lege partus erat, e gremio
suo evexit. Porro Praetoris munus erat,
ut in urbe de causis negotiisque privatis, ius diceret. Nam in facinorosos homines summa potestas penes populum erat, qui extra ordinem, ubi opus fuit, Quaesitorem seu Quaestorem constituebat, ut adversus eiusmodi homines inquireret. AEdiles Curules autem ita dicti, quod curru tanquam sella seu throno insidentes e curia veherentur, de certis causis jus dicebant,& Edicta proponebant. Non minus plur,mae novae leges hac tempestate condebam tur, ut lex Genutia, Hortensia, Glicia, Cincia, Acilia, Fannia, Voconia, CONnelia&c. quibus utilitas tam publica quam privata promoVebatur. Ita res gerebantur in Romana Republica usque ad Caium J Iium Caesarem, qui rebus bellicis sortiter
