Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

peccatum illud grande Peccarit, naturamquJ in se vitiauit, mutavit , obnoxiarit humanam; unus homo excjiendus , qui ex ψso quidem

semine , non tamen Seminiati Viatione Procreatus est ; si potes , intellige , si non Potes , crede. Quam in rem Sanctum Tliomam conspirantem habes Lib. IV. contra Gentes caP. 52. Christus ab Adumo descendit, quia materiam humani corporis ab eo Suscepit , non quia virtutem formativam primo parcnti de- huisset ; Christi enim corpus virtute Spiritus Sancti formatum ESt. I. Adae igitur peccatum generatione in Posteros manavit, Sed Deus eduxit illum αdelicto suo Sop. X. cur et generatione in Posteros non manavit poenitentia, et iustitia, quam Dei misericordia recuperavit Z Quamuis peccatum ita Sanctus Thomas Leci. III. in Cap. V. 'ist. ad Rom. Adae delerum fuerit per Suam Poenitentiam .... non t men eius Poenitentia deloro potuit peccatum Posterorum ; quia eius Poenitentia fuit periaclum Personassem , qui ultra eius Personam

non se extendebat.

VII. Sed parentes ab originalis peccati labo per baptismum purgati, quo potius modo id in silios transfundunt , quod iam non habent' Si palea , Opportune occurrit Augustinus, quae

102쪽

hip. is. BE UOM. LAPgo SEcT. VII. 95 tanta diligentia separatur a tritico , manet infructu , qui de purgato tritico nascitur ; si do olea nascitur oleaster ; quid mirum , si peccatum quod mundatur per baptismum , in eos transsundatur , quos gignunt baptitati, vi quadam tabifica concupiscentiae 8 Renovati namque Parentes , non ex Primitiis nouitatis, sed eae reliquiis vetustatis carnaliter gignunt : et filii ex parentum reliqua Metustrae toti petα- sti , et in Peccati carne ProPagati , damnationem peteri homini debitam sacramento Uiritualis Regenarationis et renovationis e

Quae peccati originalis natura. Ma tRias III icus, tum Caluini , et Lu

theri sectatores P Sternuntur. Augustinus , et Thomas e licatur. 1. Ρ uno vero rem arduam tentamus. Ita

enim Divinae Sapientiae abscondito iudicio placuit, ut originalis eulpae in omnes homines transsusionem edocti adprime probeque ex Scripturis essemus . cuiusmodi autem naturae ea sit omnino ignoraremus. Unde Augustini

103쪽

decantatissimum illud ossatum Lib. I. de Mo.rib. Eccl. Cath. Nihil Peccato originali ad Praedicandum notius , nihil ad intelligendum

secretiuS.

II. Nec profecto nos in hunc syrtim coniecisset oratio , nisi turbas Lutherani , Ckiqinianique civissent, omnino prosternendas. Primus omnium , quoad sciam , Matthias Flacius IlIyricus , e Lutheranorum schola 55 aquam turbavit, id petulanter , ut parcius dicam ,

Contendens , peccatum non eSSe pravum accidens , quo anima deturpatur, Ut communis est omnium persuasio , sed ipsam animae Substantiam in malum prorsus atque ita conver-Sam , ut quae in Adamo erat substantialis Dei. imago , ita nobis substantialis lacta sit imago diaboli. Sed quae ista substantiae immutatio est , quam perversus Iutheranus obtrudit ΑΔ non Paullum Apostolum numquam non PraΟ- dicantem audiit ad Romanos VII. II. mihi malum adjacet , et ibidem: quod habitat in me Peccatum. Et ad Hebraeos XII. a. d*onentes Omne pondus , et circumstans nos Peccatum. 55 Ipsis Lutheranis exosus, exul, et exlOP- Tis post varisos caus Franco furti ad Moenum miserrimo salo lanctus est an . MDLXXVIII.

104쪽

ΙΙΙ. Porro mens hominis , quae Adamo nondum lapso propter intelligentem facultatem substantialis erat Dei imago , imagine illa haud per peccatum est spoliata I eadem enim, qua prius , gaudet iam nunc intelligendi volendique facultate. Quae autem per Peccatum sublata imago est , quamque necesse est Pergratiam renovari , nonnisi in Divinae Gratiae , Virtutumque Supernaturalium Ornamentis

sita est , proindeque subStantialis imago nullatenus est dicenda. Quod enim imago diaboli per peccatum quisque evadat , id nonnisi per accidens est intelligendum , nimirum quod non secus ac diabolus ad commutabile bonum

inordinata voluntate convertitur , atquc ab in commutabili bono avertitur. IV. Communior auisem inter Lutheranos Cal-

vinianosque is versatur error , Originale Peccatum in rebelli carnis concupiscentia positum. Quum autem in patefacto sit , Concupi scentiam et in renatis remanere , consectarii Ioco hinc effutiebant, originale peccatum haudquaquam in regeneratione deleri , tantumque baptizatis id ex misericordia D sti non imputari. At haereticam adduxisse pravitatem tantumdem est ac illam abunde resutasse. Quid

enim ' Clamat Paullus Apostolus φ. ad Rom. VI. 3. An ignoratis quia quicumque busti

105쪽

rati sumus in Chrisιo Iesu., in morte ipsius buticuti sumus y Consepulti enim Sumus cum illo per butismum in mortem ; et mOX Cap. VIII. 1. Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu , qui non secundiam carnem ambulant. Et ad Gal. III. 27. Qia cumque butietati estis , Christum induistis. Quid autem est induere Christum, nisi veteri homini exuto retiovari, et sanctificari per gratiam Iesu Christi. Et ad Corinth. VI. II. Abluti estis , sanctiscati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Diritu Dei nostri. An post huiusmodi tam luculenta Scripturarum Oracula , hiscere contra audeant perversi ' Ecquo autem sensu potius lavacrum regenerationis , ct renovationis Dirisus Sticti

in Scripturis dici putamus baptismum , nisi

eo Sacramento ad novam Vitam regeneremur,

et nisi ut Ambrosii , et Augustini verbis utar Lib. II. contra Iul. detersa peccatoriam

colluvione renouemur pV. Hinc Tridentini Patres peremptorium , eumque Scripturis , et constanti Patrum traditione superaedificatum adversus haeretico S emiserunt Canonem. Ses. V. M Si quis Pecis Iesu Christi Domini nostri gratiam , quuQn in haptismate consertur , reatum originalis γγ peccati remitti negat , aut etiam adserit ,

106쪽

CLP. n. DE UOM. LAPSO sEeT. Vii. 99n non tolli totum id , quod veram et Prora Priam peccati rationem habet: sed illud dias cit tantum radi , aut non imputari , anan thema sit. In renatis enim nihil odit Deus,

Μ quia ad Rom. VIII: I. nihil est damn

is tionis iis qui vere consepulti sunt cum Chriis sto per baptisma in mortem. VI. Ne autem ex concupiscentia , quae in baptizatis manet , adhuc Calvino obganniendi vel susurrandi ansa detur , iugulum illius apertissimo Iacobi Apostoli loco petere Prae

stat Epist. Can. Cap. I. 14. Unusquisqua

tentiatur a conciviscentia sua abstractus , et illectus : deinde con Piscentia cum coriCFerit , parit Peccatum ; peccatiam Pero Cum Consummatum fuerit , generat mortem. Ergo concupiscentia in renatis non est Vere , et Pro-Prie peccatum. Ergo primi concupiscentiae motus , quos inViti patimur , et quibus unus quisque tentatur , di,tinguntur a Peccato , quod generat mortem. Ad redundantiam audi Augustinum egregie Jacobi locum Iuliano opponentem Lib. VI. contra eumd. α PrO - cto in his verbis partus a pariente di Scersa nitur ; pariens enim est concupiscentia , o Partus peccatum. Sed concupiscentia nonis parit , nisi conceperit , nec concipit , nisi x, illexerit , hoc est , ad malum. pe etran-

107쪽

Ioo THEOL. DOGM. LIB. IV. is dum obtinuerit voluntatis assensum M

Vin plura ' habe locupletissimam Tridunt inorum Patrum sententiam. α Manere autem irin baptizatis concupiscentiam , Vel fomitem is sancta Synodus fatetur , et sentit ; quaen quum ad agonem relicta sit , nocere nonis consentientibus , sed viriliter per Christiis Iesu gratiam repugnantibus non Valet ; quinis imo qui legitime certaverit , coronabitur. M Hanc concupiscentiam , quam aliquando is Apostolus peccatum adpellat , sancta Sy- is nodus declarat Ecclesiam Catholicam num- is quam intellexisse peccatum adpellari , quod M Vere , et proprie peccatum sit, sed quia μ ex peccato est , ct ad peccatum inclinat. γ, Si quis autem contrarium Senserit , anam thema sit D. VII. His opportune animadversis , iam habes , quo nostra tendat oratio. At quandoqui dem Augustinum nobis sequi ab initio , pro Positum est , quo Potissimum ducQ , ac commilitono debellata Pelagiana haereSis QSt, profecto huius in re proposita permagni duco adsequi mentem. Sed neque multis opus. Sive enim Sanctissimi Patris libros de peccatorum meritis , et remissione discutiamus , Sive quos adversus Pelagianos scripsit , in eo totum esse manifestissime videmus , ut duo in

108쪽

originali peccato distinguat , reatum nempe , ct concuρiscentiam , quorum ille per baptismi Iavacrum solvitur , haec . illo soluto , in adultis ad agonem usquo manet ut non Superbiat sanctitas , dunt pulsatur infrinitas , ut 'ste quae transiit reatu , et manet iactu. Scilicet igitur peccatum Originale est Conc piscentia cum reatu. Quod ita pronunciamus, ut toto coelo ab novatorum deliramentis distemus. Illi enim , quum in renatis remaneat concupiscentia , effutiunt perdurare itidem originalis culpae reatum , neque deleri , sed tegi dumtaxat , ac tantum non imputari. Nos contra unum ab altero cum Λugustino distinguentes , reatum quidem Omnino remit ii in baptismo , dolorique quidquid veram et Proprium peccati rationem praesesert , Prositemur : concupiscentiam vero remanere.

I Iil. Id quod ipso praeeunte Augustino

expressissime docuit S. Thomas I. a. Quaest. 8a. art. 3. Est attendenda caussa Origiis natis peccati ex caussa originalis iustitiae , γ quae ei opponitur. Tota autem ordinatio is originalis iustitiae ex hoe est, quod Volun-n tas hominis crat Deo subiccta. Quae qui-,a dem subiectio primo , et principaliter erat B per Voluntatem , cuius est movere omnesis ullas partes in sinem. Unde ex aversion

109쪽

re voluntatis a Deo consecuta est inordinatioia in omnibus aliis animae viribus. Sic ergore privatio originalis iustitiae , per quam vovi luntas subdebatur Deo , est sormule in pec- ω cato originali ; Omnis autem alia inordina vi tio virium animae se habet in peccato ori-- ginali , sicut quiddam materiale. In ordina- ει tio autem aliarum virium animae , praeci-M pue in lioc attenditur , quod inordinate vi conVertuntur ad bonum commutabile ; quaere quidem inordinatio communi nomine potestis dici concupiscentia. Et ita peccatum origi re nate materialiter quidem est concupiscen- ω tia, formaliter Vero est desectus originalis

re iustitiae n. Quod ipsum susissime alibi , et invictissimis argumentis evincit. Lib. II.

Sentent. Dist. XXX. quiaest. L. ant. 3. n. Fortasse autem mirari quis posset , quod concupiscentia statuatur peccati Origina lis materia quuin reipsa non sit nisi eiusdeiri Peccati effectus. Plane ita se se rem habere, ultro damus , si actuale Adae peccatum attendatur , in quo primum quidem iustitiae originalis privatio, deinde vero rebellio partis

inferioris contra rationem , tum et virium deordinatio intelligitur. Verumtamen si PeC- Catum ipsum spectetur , prout origine in Posteros descendit, tunc utrumque simul est ,

110쪽

aversio nimirum a Deo , et conversio ad creaturas , Seu tuordinata rerum Creatarum C O n- cupiscentia. Peccatum enim originale , est

peccatum habituale , cuiusmodi in Adamo fuit a primo ruinae suae momento ad momentum usque illud , quo Divina vocante misericordia in poenitentiam est adductus. Tunc autem peccati reatus, seu quod in ipso formale est , remissum omnino fuit ; mansit inmeia concupiscentia , iustitium cnim originalem amplius non recuperavit Adam , quantum ad inferiorum virium subordinationem . corporisque immortalitatem. Porro quod de Adamo dices , idem ci de posteris eius teneaS , qui nascuntur originali Iabo laedati ;nempe habitualiter aversi a Deo , et inordinate conversi ad creaturas. In regeneratione autem baptismatis tollitur quidem aversio a Deo , tu qua situm est formale , sive reatus peccati ; remanet tamen Concupiscentiae so-mes , qua ad inordinatam conversionem ad creaturas sollicitamur , cui quidem gratia Dei auxiliante resistendum nobis maXimopere eSt.

At haec summis digitis uitigisse , fortasse sussicit.

SEARCH

MENU NAVIGATION