Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

XVI. Sed dubitamus adhuc veteris Testa- metili Scripturas et Graecis , et Barbaris , et universae Genti compertissimas fuisse , ex quibus tot subulas, et tot execrabilia mendacia conlaxere , tot errorum monStra , Cate

vamque deorum tantam , quantam Graecia habuit, quantamque Roma adscivit ' Tolle sabulis corticem , et in fabulis Scripturarum deteges veritatem. At haec pro re nata fusius Persequutus sum tum alibi sparsim, tum V m in Diutriba Parascevastica de Mosaicas Cosmogoniae veritate , ubi antiquissimos quosque Sapientes , et poetas de Scripturarum sonte bibisse pluribus evici. XVII. At cedamus parumper. Sinamus, ceteras nationes quotquot et mundi genesim , et veteris Testamenti Patriarchas , et Legem Mosaicam, et Scripturas demum penitus ignorasse ; quid interea r quid hinc extricabie quis ' En altera ex altero capite Via , qua ad Liberatorem implorandum arctabantur Pagani. Tametsi enim Mosaica Lex angusto sane limile arctaretur , nee eXtra genus Abrahae se per orbem effunderet, erat tamen lex antiquior , et intimior , hominum mentibus naturaliter insita , atque ingenita , qua obligabantur, et cuius PraeVaricatione constringebantur omnes etiam extra genus Abrahae

152쪽

CAP. ui. Di ΗΟM. LAPso 34Speccatores terrae. Huius ergo legis omn genus hominum complectentis non dispar ratio erat , atque Mosaicae. Perinde enim , etsi paullo tenuior quam illa , quid ius , sasVe esset hominem edocebat , et prae cupiditatum impotentia deficientem , obiurgabat, humiliabat , Supernum Liberatorem invocare adi gebat. XVIII. Quantumcumque vero lex ista naturae improbitatis colluvione obscuraretur , non exoleverat tamen penitus , nec detrita adeo erat , ut non PraeVaricationis reatu constringerentur quicumque illius repagula transilirent. Quum autem Lex Mosaica legem illam universalem vel labentem instaurasset , Vel nutantem firmasset, Vel nova praeceptorum congerie substruxisset, Per utramque Deus , non disparem universo humano generi viam para bat salutis, tametsi hic evidentius , illic obscurius ; hic visibiliter , illic invisibiliter.

Quum ergo haud dissimilis Esset et virtus et Scopus legis , seu naturaliter insitae omnibus ubique hominibus, seu specialiter Hebraeis indultae , ut ex eius praevaricatione genus humanum suae infirmitatis admoneretur , con-

Vinceretur humiliaretur , ad Deum Medicum confugere compelleretur 68 , quis adhuc que- 68 Conseras hanc argumentationem apud

153쪽

ri potest , praeclusam gentibus salutis viam suisse tXIX. Ceterum riganis quaerentibus apud Augustinum Dist. XLII. u Si Christus sen salutis viam dicit , gratiam , Et veritatemn in seque solo ponit animis sibi credentibus A redditam , quid egerunt tot Saeculorum ho- is mines ante Christum Z Quid actum de tamia innumeris animis , qui omnino in culpara nulla sunt, siquidem is cui .credi posset , is nondum adventum suum hominibus coma, modarat Z is Egregie respondit Augustinus:

Ab exordio generis humani quicumque in

eum crediderunt , eumque utcumque intellexerunt , et Secundum eius Praece a Pie et iuste pixerunt , quandolibet et ubilibet fuerint , Per eum Proculdubio salvi facti sunt. Hinc quum omni tempore tam in gente Iudaica , quam in aliis nationibus semper suisisse aliquos , qui in Christum venturum credebant ostendisset , concludit: Ita salus Religionis huius , ρer quam solum oeniam Salus pera Meraciterqus Promittitur , nulli umquam

defuit . qui dignus fuit . et cui defuit di-

Augustinum in Haim. CXXIII. ita egregie interpretantem Psalmi verba : Praremirantes aesti mayi omnea peccatorea terrae.

154쪽

gnus non fuit. Nisi quod illud: dignus fuit,

ex una Dei gratia repetendum alibi monuit Lib. II. Retract. αρ. XXXI. . Et merito quidem ; ex quo enim commisit Adam

illud grande peccatum , et omne genus humanum in commune damnavit , ab hac communi damnatione nemo prorsus liberari , iustitiamque, et salutem consequi umquam potuit aut poterit, nisi per Salvatorem nostrum Iesum Christum , cuius gratia omnes liberantur , quicumque liberantur. Ideoque Fidei Christianae fundamentum est, VNVS , et VNVS : unus homo per quem ruina , unus homo , per quem StruCtura. Sed esto finis huic disputationi , qua librum asilictionis nostrae claudimus , ut alter in prOXimo aperiatur de Incarnatione Domini nostri IESU CHRISΤΙ, cuius benignitate Salvati, et liberati sumus. Cui Honor, Gloria, et Gratiarum Actio eum Patre, et Spiritu Sancto in

saecula aeterna. Amen.

156쪽

SCHEDIAS HA

rer , si Charitatis erga me suae singulariabus nullo non tempore devinctus officiis , innumerisque ipsa tenente ereptus casibus ἔiisque postremo gravissimis , nunc ubi resumpto calamo quaestio de originali peccato agitur , nihil de illa dicerem , perinde ac si cum universo genere humano iΡεam quoque involutam , implicatamque crederem. Sed apage i obliviotii detur de

xtera mea , nisi tuum sanctum , atque immaculatum conceptum vindicavero , SAN

CTISSIMA MATER; nisi Tibi tuaeque

dignitati , atque amplissimis tuis in me heneficiis εaltem hoc quidquid est exiguae scriptionis rependam. Vtinam potiora possem lsed Tu quantulac umque haec , quae Pro varibus exsolvo , accipito Jubens; et quan-

. doquidem quidquid ab aeterno illo , au-

157쪽

gustoque bonorum Fonte in terras delabitur, per Te continuo , quam maiestatis potestatisque suae Sociam adscivit , essivere cre- dimus , adesto mihi praesens , tuoque potentissimo apud Iesum Christum favere dignator patrocinio. C A P υ T I.

α- Virginem Dejaram singulari Diυinae gratiae Privilegio a peccato originis fissct praeserpatam , σκSacris Scr*luris tentatur.

on id contendo heic ego, Sacris Litteris expresse apistissimeque doceri , Virginem Dei Matrem ab originali peccato

fuisse immunem. Actum enim esset negotium omne . nec ulla me modo tangeret cura. Sed illud tantum , quantum Valeo , demonstrandum suscipio , Satis superque insinuare Scripturas , Virginem beatissimam Ca quavis peocati macula , sive actualis, sive originalis praeservatam. II. Atque is primus ex veteri Testamento occurrit locus Cantic. IV. 7. in quo

158쪽

de Virgine Deipara dicitur : Tota Pulchra

es amica mea , et macula non est in ea. Hebraico vero : macula non in te , qua sane primigenii textus loquutione Omne e cluditur tempus , quo in Virginis anima Iahes Cuius Cuiuscumque generis excogitari potuerit.

III. Sed expendamus pausillulum an ista Canticorum Verba ad litterae sensum in Deiparam quadrent. Sane quae in Canticis Canticorum de sponsa sub Sunamitidis nomine a Spiritu Sancto per Salomonem illius Iibri auctorem sunt dictata , nemo um quam addubitabit , quin iuxta litterae sen- Sum accepta , ad corpus Ecclesiae Christi sint adprime reserenda ; nimirum ita vetus,

ae constans Sanctorum Patrum seri sententia , cui nemo nisi impudentissimus adversabitur. Quum vero in corpore isto Eccle stae , principem tenere locum Deiparam in consesso apud Omnes sit , quis non videt

id heinc consequi , ut quae ibidem de Christi Ecclesia enunciantur , summo potiSsimoque iure ad Mariam pertineant Z Hane porro Theologico a nobis rectissime deductam ratiocinio consecutionem vel ipsos Ecclesiae Patres ae Doctores ante nos te uisse , nemo unus iῆnorat.

159쪽

rsa ABDENDA AD LIB. IV.

IV. Re enim vera Angelicus Doctor Tli

mas , cuius minime est hac in re suspecta auctoritas , eodem usus est testimonio, ut evinceret Mariam nullum umquam admisisse actuale peccatum. Quo loco inquit Part. III. Quaest. 27. art. 4. fatendum est quod Beata Maria Virgo nullum Pe

watiam actuale commisit , nec mortale , nec veniale , ut sic in ea con leatur quod dicitur in Canticis : tota ρulchra es Maris , et macula non est in te. Neque vero accomodatitio tantum sensu ea Scripturarum verba usurpasso Thomam suspicetur quispiam. Si ita enim esset, quid aliud secisset ille , quam rem certissimam incerto ac nutanti landamento superextruere pQuum igitur , vel ips vindice Thoma , extra omnem dubitationis aleam sit, in Mariam locum illum Canticorum conCurrere , ecquis sanus non hinc probe deducet, Virginem sanctam ab originali macula , Vel in primo ipso suae conceptionis instanti

Praeservatam 8 Si enim ad pulchritudinem istam complendam liceat mihi rem hanc acerrimi ingenii Theologi Ambrosii Catharini verbis exprimera unius Peccati venialis maculam a Virgine remouere νι est : quis assenat teterrimam illam origina.

160쪽

ὶis peccati labem eum tanta pulchritudine con oni et coρulari ρotuisse , ut nihilominus tota Pulchra , et sine macula Praedi-- Cari debeat pV. Praeterea ne hoc uno veteris Testamenti loco caussam omnem consecisse Videar , addam et lubenter alterum ex novis

Tabulis desumptum. Lucas in Evangelio Iegationem enarrans , ab Archangelo Gabriele imperio Dei susceptam , ipsumqueam legati adventum, arcana Divinitatisonsilia Virgini Mariae patefacturi haeehibet initio : Luc. I. v. 28. IngreS-sis Angelus ad eam, dixit : Aue gratia

Phraa. Quae sane verba verissime ad int narratam Virginis conceptionem reserri etian ad litterae sensum , ego nunC Conten dc. Quod ut planum apertumque fiat, graeci textus est lectio exploranda. Graece igi .ur ita scriptum : χαlρε καlχαριτωμενn. ES. autem το καtχαρtτωμενη praeteriti tem-

potis participium verbum quemadmodum

graeci Sermonis canones serunt quod ex gratia et in statia formatam significat. Quam profecto καιχαριτωμενηs notionem aevim adprime Graecus homo vidit ante nos Amphilochius Episcopus Iconiensis , test iusque hinc plano prorsus consectario San-

SEARCH

MENU NAVIGATION