Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

etissimam Virginem x is αμαρτιας τετυγμενην sine ρeccato scilicet fabricatam. Vidit et id Amphilochio prior Origenes , graeci et

ipse sermonis callentissimus. Inquit enim Hom. IV. in Lucae Evangelium : Quod Graece dicitur καtχαριτωμενη , ubi in Scripturis alibi legerim, non inueni: soli Virgini Mariae haec salutatio seruabatuV. VI. Age vero, eccur Maria amplissima illa salutions , scilicet in gratia , et ex gratia formata praedicatur aIAngelo , nisi ut expers omnis peccati Vlsub ipso primo suae conceptionis instaiti innuatur Z Nec mero quemquam latinus Lucae interpres moveat , qui zo καlχαριτωμνη

reddit gratia Plena , ut de vi propositi ir-gumenti detractum aliquia putes. Etenim ut hoc in primis moneam , latinum inerpretem ut in omnibus tenendum ipse Lais teor , Sic ubi obscurior occurrat senten ta ,

ad Hebraicum vel Graecum primigeatos fontes provocare nos posse haud dulato. Atque si quis alius , hic sane locus est , quo id exequi fas est , ut cui cuique dilucidissime pateat, verbis illis Gratia Plena non divinae gratiae plenitudinem tantum ,

sed extensionem etiam ad omne vitae m

162쪽

mentum , latipum Lucae interpetrem desi

VII. Quod si cum graeci sermonis imperitis agendum esset , utique et Pro eo decertarem , versionem Gratia Plena. ut uti in vulgata iacet , cum gratiae plectitudinem , tum extensionem quoque in Omne vitae instans significare. Hanc enim Verbis illis notionem tribuere patitur, ac tacite quodammodo suadet Ecclesia Christiana veritatis magistra. Namque si ex angelica huiusmodi salutione plane ipsa deduxerit , Dciparam quavis levissima actualis peccati Iuhecula caruisse , nedum sub ipso coelestis legati adventu , sed quovis vitae antea-

Ciae momento , atque omni denique tempore CODSecuturo , Cur Velitum nobis ita

illa accipere verba , ut gratiae, qua plena dicitur Maria , amplitudinem ad primum quoque instans , quo concepta est in utero matris suae reseramus 2 Quin licere id nobis maxime Oxistimo , nedum vel mini me ipsa repugnante Ecclesia , Sed imo probante , ut infra fusius. Sed plane iam ex mente exciderat insignis Fulgentii locus qui rena acu tangit. Sic enim Serm. de

163쪽

1 36 annENDA AB Lia. v. ostendit ex integro iram exclusam yrimae

sententiae.

VIII. Alterum ex Scripturis superaddam Iocum . qui tametsi ut ingenue fatear quod res est eiusdem non sit ponderis , habet nihilominus vim eiusmodi , ut noti leve hinc desumi possit momentum. Sane enim quum Virgo , ab eo Statim temPore , quo Spiritus Sancti virtute Verbum divinum intra sua viscera Carnem factum sensit , Elisabetham cognatam suam , ConCepto pridem Ioannis praecursoris foetu onustam , convenisset . repleta haec Spiritu Dei his amplissimis Omniumque saeculorum commendatione dignissimis verbis hospitem suam excepit Lucae I. v. 420: Be Leta tu inter mulieres , et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut Oeniat Mater Domini mei ad me. Quibus quum sibi a cognata plaudi pro animi sui demissione minime sustinuerit Virgo , Continuo ad Deum , quem in utero gestabat conversa : Magnificat , inquit, anima mea Dominum . . . . quia resPexit humilitatem ancillae suae. Nimirum hic ille locus est, ex quo Postremum mihi animus est excul

pere argumentum.

lX. Ac primo quid humilitatis voce heic

164쪽

seu 2. nx to cEPT. vl BG. 357 Veniat, ex Primigenio textu neceSse est aperiam. Graecus autem teXtus pro eo quod latinus interpres reddidit humilitatem , habet

τακεlνωσlν; cuius Vocabuli notionem apud Probatissimos quosque graecos auctores, imo apud Graecum ipsum Lucam , quotiescum que id in Evangelio usurpat, non illam sane invenies, quae animi de se demisse sentientis affectionem exprimit, sed abiectam PO-tius personae conditionem, statumque vili

simum Q , quod ego innumeris graecorum exemplis Ostenderem , si orationem vel aliquantisper divertere hic mihi liceret. Quum

igitur ea sit Vocis της ταπεt-σεOs vis ac

notio , nemo sane non intelligit, Virginem Deiparam non aliud verbis illis e quia r vexit humilitatem ancillae suae , Voluti Se , quam suae conditionis omnium despectissimae indignitatem quam veteres latinitatis auctores humilitatem dixerunt) eo- gnatae plausibus obiectare , ut probe hinc intelligeret, nihil se nisi abiectum , ac vi- a Haud abs re duco in serne huic saItem

adnotare , humilitatis virtutem in Scripturis non ταπεινωσιν quo uSus est verbo Lucas, scd ταπεiνοφροσυνην vocari uti observare est Actor. X. I9. Ephes. 4. a. Philip . II. 3. Coloss. III. I. Petr. V. 5. et alibi passim.

165쪽

Io habere : decora autem quibus ornabatur,

non esse Naturae suae dotes , non fundum

Suum , sed commuDicata liberaliter a Supremo Numine omnia μ). 3X. Iam Si praeter communem naturae Suae cum Creatis rebus, quae ex nil illo sunt eductae humilitatem , eam quoque iraso Virgo sensisset , quae totum genus hominum a prima usque suae creationis Origine foedavit, quid illam silentio Compressisset y ac non potius eo erga largitorem suum' usa esset Veriloquio : quia respeAit iniquitatem ancillae suae, Seu magiS Suae inimicae' Hoc enimvero longe ingentem in b) Quidquid veteres recentesque interPre

tes de hoc textu senserint, profecto unus u R- xime omnium veluti acu rem tetigisse mihi videtur Ioannes Maldonatus in Lucae I. 48. Vonid agebat humillιma, et Sanctissima Virgo, titdoeeret suis meritis tantam se beneficium consequutam , ut mater esset Dei; sed potius iat se indignam omnino fuisse tanto benescio δε- elararet : noluit ergo dicere suam a Deo pirati-tem , sed potius suam humilem abiectamque per-GOnam , et conditionem , et ut uno perbo Aicam , suam indignitatem respectam fuisse, quoia quamMis indigna prorsus esset, Deus de tanto

honore dignatus fuisset.

166쪽

siquidem hine illa intellexisset , Se non tantum nihil de divini numinis donis me ritam , sed male quantum ob originis laeditatem demeritam tot tamque singularia accepisse ultro coelestis gratiae beneficia. Non secit id tamen veritatis aeque ac Christianae humilitatis studiossima Virgo.

XI. Quid Z quod habebat et ante oculos exemplum illius Propositum , cuius Psalmos mente Continuo Versebatur , Davidis

nimirum, qui divinam sibi conciliaturus misericordiam , tum abiectissimam sui apud Deum prodit conditionem , tum in bono perficiendo infirmitatem , ex peccato utique quod hereditario veluti iure ab Adamo Per parentes Contraxerat, emanatam σEcce enim inquit, in iniquitatibus conceρtus

sum, et in Peccatis conc it me mater mea.

Quum autem nihil eiusmodi primigeniae laeditatis tunc meminit Virgo , certe in seipsa tale id non vidit, tametsi animi sui intime gnara. Quo magis adeo mirari s bit , immo potius execrari temeritatemne dicam, an considentiam eorum, qui quam Virgo in se non vidit maculam , hanc ipsi videre adhuc contendunt.

167쪽

Seripturarum Ioca dissiciliora, quae contra facere Midentur , e I

cantum

I. Αiquo nune vero id necessum eSt, ut

quae in sui patrocinium ex Sacris Scripturis advocant adversarii , accuratissime ex Pendamus. Primum autem Scripturae , Omnes homines , qui ex Adamo originem trahunt per carnalem generationem , Peccato originali obnoxios ita enunciant, ut neminem Prorsus eXcipiant , nisi eum , qui ut Peccatum damnaret , sine peccato voluit m similitudinem carnis peccati adparere. Hine Apostolus ad Rom. III. v. 23. omnes Peccaverunt, et egent gloria Dei. Et ibidem v. 12. Per uniam hominem Peccarum intrauit in mundum, et Per Peccatum mors, et ita in omnes homines mors Psmetransiit , in quo omnes Pecca runt. Prae omnibus vero maiori fragore eiusdem Apostoli auctoritatem intentant II. ad Corinth. V. 14. et Si unus Pro omnibus mortuus

168쪽

SCHED. DE CONCEPT. Ino. i 6 rest , ergo Omnes mortui sunt. Quum enim

conditionalis sit Apostoli propositio , profecto quemadmodum in antecedente adeo universim putet , ut eXCopti Onom Omnino nullum recipiat.; ita eamdem prorsus Uraiversalitatem in corasequenti teneat Oportet ,

nisi ineptum per summam impietatem

dicere quis velit Apostolicum Sermonem. II. Sed garrulorum tricus an ludi hria potius laaec sint , plane nescio. Nam generales illas enim tutiones communi et humano more saepius in Scripturis usu pari quis in sacra eruditione vel plane hospes ignorat ' non enim ad totum reserenda vox illa omnis , sed ad partem maximum , ut

nes quotqu9t venerunt iante me. fures sunt et latrones. Cuiusmodi loca tum Hieronymus 'ist. CXLVI. tum Augustinus Tract. XLV. in Dan. ad illum sensum accomO- dant. Quod si enim generales. istiusmodi Scripturarum locutiones ad originale peccatum in Virgine demotastrandum valerent, fortiori iure eamdem aetuali peccato ins clam facerent illae : Omn s declinauerunt :Tom. V. II

169쪽

62 ADDENDA AD L B. Iv.

Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quod si legibus hisce haud comprehendi Mariam ipsi protestantur adversarii ;quis non videt, neque illa lege in quo OmneS Pecca erunt, constringi.

III. Porro autem ut dilucidius fiat, quod carptim delibavimus , legem' illam de originali peccato ab Apostolo traditam , pari prorsus exceptioni Subesse , quam impugualores nostri legibus aliis de peccato actuali tribuere coguntur, iuvabit lite aliquantisper gradum figere , legemque accuratius interpretari. Sane Apostolus Paullus in ea Epistola ad Romanos V. quum multis gravibusque verbis inculcare instituisset doctrinam de transsusione originalis peccati , deque ingenti malorum colluvie , quae hinc in universum genus humanum incubuit,.quo gratiae , qua salvi facti sumus per Dominum Iesum . Summa necessitas pateret , evestigio idem pressius urgens argumentum, subiicit vers. 38. γ : Sicut Per uniuς d Iictum, in. onines homines in condemunt nem , ita per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem Ditiae. IV. Constat autem iustitiam Christi non fuisse caussam eiusmodi, ut omnes homines , qui salutaribus baptismi aquis lustra-

170쪽

ti sunt, iustitiae continuo , et sanctitatis forma illustretitur. Fac enim alterum aliquem mortalis culpae reum sine ulla peccati sui actualis detestatione baptismo ini tiari , hunc prosecto in Christo sanatum quis umquam dicet ' vel quis eumdem sortasse arbitrabitur interiorem induisse innocentiae stolam ; tametsi sancto charactere insignitus, atque in Christi lamiliam adscriptus 7 At nos interea iustitiae et sanctitatis auctorem fatemur Christum, qua tandem ratione ' nempe quod Obedientia , et sanctitate sua illud promeruit, ut omnes qui sancti futuri sunt , sua ipsius causSa fianctitatem ipsam , et iustitiam reciperent. Ex quo et id pronum est abunde intelligere , qui scilicet Adae peccatum fuerit in Omnes homines in condemnationem. Non ita Sane, ut quotquot ex Adam per carnalem generationem originem ducunt . omnes illius vitio reipsa inficiantur , sed ut qui o-ginalis vitii sordibus laedandi sunt , e SProfecto Sordes , nonnisi ex primaevo illo Adae peccato contraxisse dicantur. Atque hanc eSse planam prorsusque iudeclinabilem legis illius sententiam, praeter multa,

suadet illa in primis comparatio, quam Α-

SEARCH

MENU NAVIGATION