Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

CAPUT IV.

Adversariorum contra ρ ρositam traditionem argumenta diluuntur.

I. SEd vero antequam longius nostra de-

Currat oratio , excutiamus quid ex Patrum auctoritate nobis oggerant adversarii. Scio equidem eamdem cantionem et heie recantare illos , nimirum id inconcusso Patrum testimonio ratum , neminem Omnino Praeter Christum unum origi Darii peccati lege Iiberum. In hunc censum venit Sanctus Leo Sem. I. de Nativit. Dominus noster Pes cati mortisque destructor, sicut nullum αmeatu liberum r*erit , ita liberandis omniatas oenit. Tum et Cyrillus Lib. XVI. in Levit. . Solus Iesus est , qui numquam invenitur exima Sancta , solus qui Peccatum non fecit. Ambrosius item Lib. II. in Lu-Cam : Solus Per omnia ex natis de femina Sanctus Dominus Iesus. Et Augustinus tum

alibi passim , tum praecipue Truci. I in Dan. singulare id adfirmat suisse in Christo , ut nempe non haberet carnem Pe Cati, cquia conceptus non fuit ex Seminc viri.

192쪽

Demnm ut alios praeteream ita et Gregorius Magnus Lib. XI. Morat. Cap. XVIII. ve ba illa explicatis : non adaequabitur ei aurum de Ethy πω.

II. At non est cur vel tantisper indagandae Patrum istorum menti immoremur ; Perspicuum enim est, hoc unum eos insinuasse , uni Christo iure suo omnis expertem delicti deberi conceptionem , siqUidem Commmercium ab se virile, omnemque adeo foedae libidinis aestum excluserit. Id vero quum da ceterorum hominum conceptione

dici haudquaquam possit , hinc probe a Patribus solus ipse Sanctus et Conceptus et natus dicitur inter nutos de semina ; cateri vero insecti , vel nocussario inficiendi pee- Cato , nisi singulari Dei benesicio et gratia alicui ex omnibus datum , ut originaria Praeservaretur labe ; quod certe Beatae Virgini concessum ipsi Patres docuerunt. Habet itaque hoc Beata Virgo ex gratia , ut sancta vel in primo ipso suae animationis instanti extiterit, nam ex vi Suae generationis peccati maculam contrahere necessario debuisset quod Christus Iesus filius

suus iure sibi quaesivit suo , ut scilicet Sanctus conciperetur ..Nec vero infrequens

in Scripturis , ac Putribus hic loquendi mo-

193쪽

dus. Apostolus nempe I. ad Tim. I. Qui solus habet immortalitatem. Et in

bonus nisi solus Deus ; quae sane locuti nes eo profecto tendunt ut nempe solus Deus natura sua, et a se ipso habeat immortalitatem, et bonitatem; ceteri si quae huiusmodi habeant , mutuata habeant, atque Dei beneficio sibi prorsus indebito communicata. Quoad Patres Vero , unum ex multis producam Ambrosium , qui de Christo loquens Lib. I. Interpr. in Tob. Cap. VI. Solus φse , inquit, adhuc resurrectione Perpetua resurrexit. Quo loco ea enimvero Sancti Episcopi mens fuit , ut solus Christus resurrexerit resurrection Perpetua , iure sibi debita , quia ipsa est

resurrectio , primogenitus ex mortuis, et caussa resurrectionis omnium ; non auteni

ut excludere voluerit, quin aliqui , et praecipue Miria Christi mater post Christum , et per Christum singulari privilegio antici

pate ad aeternam vitam resurreXeriti t. III. Praeterea Rupertum veluti suae caussae patronum adsCiscunt adversarii , qui Lib. I. in Cantic. haec expresse de Beata Virgine habet di Et ut quidem veraciter dιCer e Potue res , ecce enim in iniquitati-

194쪽

bus conceyta sum , et in Peccatis concesti me mater mea: Quum enim essea de ma sa , quae in Adamo com ta est. hereditaria Peccati labe non carebas. Sed Ru-Perti mentem serio perscrutantibus , id adprime innotescit illum voluisse . quod scin

licet Beata Virgo , po instanti, quo Christum concepit in utero . non fuerit ebria vino voluptatiM , quo detinentur ceterais mulieres. Non fuerus , sunt verba Ruperti Virginem adloquentis , ementa Nilium huius saeculi carnalis , uoluρtatis initium , SD ne cuius ebrietate nulla unquam mulier praeter te concmens potuiι, aut mιerit . . et tamen diiudicare nosti , quam dulcior et fortior esset Oolti 'tas si e amor Dei in quo conceριsti : sine dubio Potata es illius torrente uolutatis. Hic continuo subiicit quae supra retulimus verba , ac statim pergit : sed ante faciem huIustam ris ρωcasum , nec illud , nec aliud stare

potuit , ante fuciem huius ignis simula

omnis interiit , ut totum sanclum serae habitaculum , in quo Deus totis noWem mensibus habitaret. Vido igitur Ruperiurii de ea conceptione in primis sermonem instituisse , qua Verbum divinum in uter concepit suo Beatissima Virgo , quae sina

195쪽

i33 An BENDA An Lis. IV , ulla certe suit sensus voluptate , cuiusmodi

ex adverso ceterae experiuntur mulieres

propter hereditariam labem. II. Siquidem Vero carnis voluptatem ipsa quoque Beata Virgo fuisset experta , nisi virtute seret altissimi obumbrata nimirum singulare istud privilegium Christo Domino datum ,

ut ex Spiritu Sancto conciperetur quamobrem dicere de se minime omnium potuit : ecce ego in iniquitatibus conceptus

sum ideo et ipsa lateri de se verissime poterat , ac debebat : Ecce ego in iniquitatibus Concepta Sum , qui PPe quam uouiane carnali sensus Voluptata conceperat mater sua. Atque in ea certe voluptatis

foeditate Christum Dominum concupisset vel ipsa Virgo , quum esset de massa , quae in Adam corrupta est , nisi suisset ab eius voluptatis ebrietate singulari Dei munere Praeservata. Quae quum ita sint , equidcm non video qua fronte Rupertum urgeant adversarii , quum vel hinc luculentissime appareat, illum ad conceptionem activam parentum Virginis, hoc est ad unam seminum complexionem , quae fit in coniunctione maritali animum ac verba intendis-- , non Vero ad conceptionem Passivam ,

196쪽

ut aiunt , quae consistit in couiunctione

mentis humanae Cum Corpore.

IV. Sed in quo maxime gloriantur adversarii , is est Bernardus , quem ego minime omnium immaculatam Virginis conceptionem impugnasse contendo i . Nem- Centum supra mille paene iam a Christo

nato efflixerant anni , quibus quum multa , eaque praeclara , ac prorsu 3 singularia de Virginis Mariae sancti tale , sive cognita sive illustrata primum fuerint in Ecclesia Christiana , dum nihil interea de sui conditione conceptus expresse aperteque traditum , aut disputatum esset , duodecimo demum medio sere saeculo controversiae huic aditum aperuit Ecclesia Lugdunensis. Haec enim , ut a Sanctissima Dei Genitrice singularem quidem prae ceteris gratiam iniret , seu vero ad aemulandum Anglicanae Ecclesiae praesertim, Canturberiensis exemplum , in qua iam inde ab saeculo XI. abs Anselmo Archiepiscopo ut expresse testatur Concilium Londinense anni MCCCXVIII. celebrari primo coeptum immaculatae conceptionis sestum licet Ionso acitiquior huius festimemoria habeatur in legibus Wisigotthoruui , in quibus Eruigis regis lex: festum S. Virginis Mariae , quo gloriosa conceptio eiusdem geni trieis Domini eelebratur; quod monumentum frustra sollicitare adnititur CI Thomasinius 7,

197쪽

rso ADDENDA AD L 3. Iripe in ea epistola , quam ad Gqonicos Lugdunenses dedit, duplici ex captis in eos vehementer invehitur. Primo , quod rebatur illos conceptioni libidinosae , quae priama seminum comprehensio dici solet , honorem et cultum detulisse. Atque eum , inquit Sanctus Abbas , honorem non P - δαι ratio, quod enim sanctum non est

coli non debet. An forte inter maritalesco lexus sanctitas se φsi conceρtioni immiscuit, Mi simul et sanctis cata fuerit, et conceρta Z Aut certe quomodo peccatum

non fuit ubi libido non defuit ' De alteru

vero conceptione, quae in coniunctione mentis cum corpore Versatur , ne Verbum quidem habet in tota collocutione Bernur- quum anniversariam eius diei memoriam sollemni xitu quotannis recolere instituisset , re ad Ber- nardum, sanctitatis ac doctrinae fama tunc temporis clarum delata , aegre is adeo sisti cele-hritalem tulit , ut e vestigio ad Lugdunensis EceIesiae Canonicos scripserit; novi latem inprimis illis opponens , quam veluti matrem temeritatis , sororem superstitionis , filiam levitatis expresse accusavit. Consorsis Epist. CLXXIV. qua tamen a suscepto iam cultu avo eare Lugdunensem Ecclesiam minime valuit

198쪽

clus ; usque adeo ab ea impugnanda est alienus i Alterum querelarum Bernardi caput illud erat , quod diem conceptioni

Beatae Mariae sacram quotannis sollemni ritu celebrare coepissent, Romana cathedra inconsulta. Nulla Virgini , sunt Bernardi expressissima Verba , ratione Placebit contra Ecclesiae ritum Praesumta noritas . . . consulenda erat prius Apostolicae Sedis nuctoritas. Ac mox Se fixum ratumque habiturum profitetur quidquid hac in re ab Ecclesia Romana statutum sancitumque so-ret : Romanae Ecclesiae auctoritati atque examini totum hoc , sicut et cetera quae huiusmodi sunt, universa resemo , ψsius

si quid aliter suis , paratus iudicio

emendare. Ex quibus pronum est cuia vis intelligere Bernardum , si hac aetate nostra viveret , non Probaturum modo celebritatem conceptionis immaculatae , sed

execraturum quoque illos , qui quum videant sestum illud publico ac universali

cultu per totam Ecclesiam Constitutum atque Romanorum Pontificum iterum iterumque auctoritate firmatum , adhuc tamen

morantur Virginem Sanctissimam labis expertem profiteri.

199쪽

ADDENDA AD LIB. IV.

Virginem De aram singulari diυinae gratiae prisAegio a Peccato originis fuisse

Praeser iam, Romanae Ecclesiae auctoritate smatur.

I. I eliquum id est , ut Romanae Eccle-

5iae attendamus auctoritatem. Hinc enim summa Christianae professionis . regula Ceteris Per orbem universum constitutis Ecclesiis est accipienda. Romanae autem Cathedrae ubi auctoritatem dico , summi item in ea sedentis , docentis , gubernantis Pon

tificis quem , ut Chalcedonensis Concilii verbis utar h) : nobis impenetrabilem in

omni errore Propugnatorem Deus providit Potestatem , auctoritatemque dico; quando k Ita quidem in adloquutione Concilii Chalia

200쪽

ita connexa ac colligata haec duo inter se Patres universi docuerint, quemadmodum humano corpori caput.

II. Sollicet igitur id modo est mihi expendendum , Romanam Ecclesiam , vim tantam , tantumque ponderis immaculatae Virginis conceptioni tribuisse , ut certissuma atque indubitata sit prorsus tenenda. Quod sane ubi erit demonstratum , a tum perinde cum adversariis nostris totum erit negotium ; Namque id tantum desiderabat Bernardus : Romanae Ecclesias auctoritati ac examini lotum hoc regeroo. III. Ρorro Ecclesia Romana festum Immaculatae conceptionis , cuius anniversaria sollemnis memoria ab universis sere catholicis Ecclesiis colebatur l) , probavit pri-

l) Constitutionem Sixtus Iv. Pouti sex tulit Kalendis Martiis anni MCCCCLXXVI. eui initium:

Quum prae excelsa, in qua Missam, et ossicium immaculatae Virginis , cura Leonardi Nogarolae Clerici veronensis, ac Notarii Apostolici digestum, ab sct vero probatum declarat; tribuitquo G delibus cunctis , qui in sesto conceptionis Dei- Parae sive Missam , sive ossicium celebrent , aut celebrantibus intersint, easdem omnino induI- gentias , quibus Vrbanus Iv. Clemens V. et Narlinus v. sestum sollemne Corporis Christi, Tom. V. I 3

SEARCH

MENU NAVIGATION