Henrici Jacobi Zoesii ... Commentarius ad Digestorum seu Pandectarum juris civilis libros 50. In quo præter plurima additamenta jampridem excerpta ex jure practico, publico & camerali per clariss. J.C. Martinum Naurath accedunt modo citati in eo Cano

발행: 1757년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

quod non pauca snt Ioea juris nostri ,

quae lege municipali diversum & contrarium juri communi obser ari tradunt, uti in I. probιbere 3. s. plane q. in . Quod vi atit eum , Lucius 2 I. in fine , Ad munies. I. semper s. g. Legem l . de iure immunit. ἐγ similibus: nam accipienda ejusmodi l ca de tali lege , qua salva municipes ab initio in populi Romani ditionem ven runt , vel quam Princeps specialiter a probavit, aut municipio indulsit. 32 Receptum tamen communiter , posse municipia, dc communitates statuta sibi

sacere , adaequata suae communitati, quae

suum habeant vigorem , & sint instar legis , si ipsi communitati adsit potestas te.

gislativa , vel a Principe concessa , vel consuetudine acquis ta Quente tacito superioris consensu. Si vero ea careat, V Ieant tamen haec inter eos , qui sunt de communitate, ex vi pacti & promissionis super rebus suis, & negotiis : quomodo Pontifex in e. ex.litteras II. Si de covis Dei. communitatis constitutum ex fide praestita probat. 33 Sunt autein Statuta leges loci, eos, qui in loco sunt, obligantes I etiam peregrinos,

qui se debent consormare legibus loci, cui primo dc per sessunt positae. Expedit enim

ad honum commune, & tranquillitatem, ut quisque se accommodet moribus ejus

regionis , in qua degit ό praesertim in rebus , quae ad omnes spectant , & ad rectitudinem vitae necessariae ibi existimantur. Extra territorium non ligant ne quidem subditos , eo modo , quo dictum supra de legibus ad tit. 3. num. II. Vid. Sebast. Medices tract. de leg. satur. p. q. q. II. O I 2.34 Debent autem statuta esse rationabilia, nec repugnare juri communi aut legi su- iperioris I quia inferiori.in superiorem non est auctoritas. Non obstante d. t. omnes, cum , uti dictum , tantum loquatur de . populo libero : vel si eam etiam accommodemus populo alterius iurisdictioni su tecto, intelligenda erit de licentia serendi

leges proprias , moribus suis accommodatas , diversas licet a iure communi ,

non tamen contrarias ei aut derogantes ,

propter desectum potestatis . Qui desectus non impedit , quominus statutum subsistat in casu , quo jus commune se habet negative : eo modo , quo introducta quaedam iure gentium contra jus naturae

s II COMMENT

uti servitus, dominiorum distinistio, de s

milia . Alias , si contrarium fuerit juricommuni , aut legi superioris , nulla ei

vis erit ..clem. ne Romani a. de elect. nisi .

Princeps id confirmarit , dc pro lege se vet i voluerit isto in loco , quod ita illi

expedire videatur.

Ubi quaeri ur, an posito , quod statutum rasve lex municipalis sit confirmata per Principem , possi a Magiuratu municipali re vocari non exspectato superioris placito Pro regativa facit , quod confirmatio L ciat statutum tale esse , quasi legem Principis , ut ait Imp. in L Deo auctore I. s. Sed neque s. cod. de vetera ivre enuch inmma nostra facimus . quibus auctor atem nostram impertimur Ut nequeat revoca

ri, utpote jam factum ius publicum, cui

non derogat inferior . Pro affrmativa este. Cum aeeulissent 8. de confluat. ubi contra statutum Capituli , a Sede Apostolica

confirmatum , factum Capituli contrarium valet : dc e. Dilecto 2 . de praeb. ubi non aliter confirmatio Apostolica dieitur tollere facultatem mutandi, quam si ad diatam clausulam habeat. qu/dqaru in eo trarium actum fuerit , irrιtum M. Ad dubii hujus resolutionem utendum distinctione , quam insinuat Bart. ad. a.

I. .mue , uum. 33. Nam ista confirmatio

aut est necessaria , quando scilicet veluti λrma dat esse statuto ἔ ut in casu , quo inferiores non habent potestatem statuendis aut non est necessaria, sed accidentalis tam tum , quiando scilicet municipes habent potestatem ferendi legem vel statuendi s

per rebus suis ad majorem tamen aucto ritatem , de robur , confirmationem a siDperiore petunt. Confirmatio primi generis videtur statutum facere irrevocabile sine auctoritate Principis. Felin. in d. e. cam accessissent num. s. quia tune ista confirmatio addit statuto vim legis , quae eadem authoritate destruenda, qua construine a r etiamsi posset videri confirmatio imdu ita in favorem municipum 2 Cum mnis lex in favorem populi seratur, non tamen ideo liceat populo eam pro lubitu

retractare, nisi de mente confirmantis ais liter constet, ut qui tantum favori muniiscipum hoc dedit non auferens illis faces. tatem a statuto suo recedendi & ad jus

commune redeundi. Et ita procedit argu mentum , pro parte negativa adductum.

Confirmatio ptaerioris generis non uu

62쪽

IN L I p. I.

tur ullatenus Impedire revocationem eo quod non impediat , quin statutum maneat in propria statuti specie , id est , legis municipalis. Deinde talis confirmatio non est constitutiva novi juris, sed potius illud prauup nil eonstitutum : addens quamdam solemnitatem accidentalem , ct auctoritatem , per quam statuentes non impediuntur a statuto per se posito recedere, & vel reverti ad jus commune vel

etiam novum statuere, arg. I. omnium I9.

C. de test . ubi testamenta coram Principe condita non ideo sunt immutabilia , cum dicat ibi Imp. se audire voluntates hominum, non jubere, nec post sentetiam ejus inhibitum esse commutationis arbitrium. Vide Nicol. ab Atto Singui. s. ιε Quantum ad statutorum interpretati nem , ea.facienda , ut quam minimum detrahatur juri communi. Spectant enimi' lius ad sutura negotia ad instar legum :rus declaratoria snt juris prioris ; aut verba sint de praeterito : aut causa, quae subest , extensonem ad priora admittat ,

D seqq.37 Quantum ad obligationem, posset videri illa continuo induet , ut facta est statuti promulgatio, ex eo , quod facilior sit ejus scientia isto in loco. Verum cum ad legiis si non obligationem, saltem ad

ignorantiae ejus oppositionem, requirantur duo 'nses , ultra quos opponi non potest. Voveil. uι facta novae constit. 66.1. Mucimus a. ua & in statutis dici potest eorum ignorantiam ante bimestre prodesse , non etiam postea ex eadem ratione , licet priorem opinonem probet Menoch. a. de arbitra/Mais I 8 . n. 3. ω 6. vide TeDia . Geis. Pede moni. 22q. Iare Coler.

-ms seqq. 8 Qiiaeritur hic , an Princeps teneatur servare statuta sui municipii, in quo degit Quod quamvis videatur requirere motum conformitas ad vitanda scandala , verius tamen est non teneri , quia talia statuta , cum snt ab inferiori potesta e , ron habent vim obligandi eum , penes quem est superior rurisdictio , etiamsi si ea approbaverit: cum non approbaverit promia sua Res p. sed tantum pro loco determinato , cui ita expediret. Et hoc ita quoad

vim coactivam. nam quoad directiram aliud dicendum , secundum dicta supra delegi b. praecipue si talis sit loeus, in quo principis est habitatio.

ADDITA MENTA.

Ad tit. q. de Constitutionibus Prineipum. D n. I. Generalia, & specialia de L. ix regia vid. ap. Limn. de iure publico

lib. I. c. I 2. numer. M. qI. 62. ἐγ seqq. num. Do. adducit differentiam L. r giae veteris , & nostrae . Alias de L. regia an unquam sit lata, vide eleg. Bacci

munitatis concessum Dominis , an, &quod comprehendat vel extendatur ad eorum servos famulos , colonos , & s- miles, docet Menoch. de Arb. Iud. qu. 2. casu 362. Chopp. de privit. Rustis. Iib.

I. cap. 12.

Immunitas in dubio concessa, censetur etiam pro bonis postea quaesitis, dc quae rendis concessia . Carpaov. juriis. forens

parte q. const. 6. def. 8. numer. 8. vid. etiam , quos in hanc rem allegat Tabor. in ibes. loci comm. I. s. d. I. a

Immunitas generalis concessa casus IK- solitos & publicam utilitatem concernen tes non comprehendit. Cacheran. decis I9. numeri I. Capel. Tholos. Messi. 34. Caepolla eaut. 36. Vivius io comm. viari

mer. 2M. Nisi quando concedatur sub eiusmodi verbis geminatis OMNI QU OCUMQUE me. Tune enim, & casus improvisi veluti bellorum , pestis, & ει

miles includentur , licet non exprima

Arbitrarie plectendi sunt, qui aliquem

in loco privilegiato vulnerant, aut percutiunt . Vid. Eori juriis. foro f. par. q. const. 13. des ly.

Quae sit potestas Prineipis in tollendo Iure tertii , dc an contra jus divinum naturale, gentium , dc civile statuere possit Vid. Myns cent. s. obf97. Gail. a. obf. 66.

63쪽

si tutis rebus publicis Leges habentur ve Iliariae. Si ergo statutum esset, quod mulieres gestantes margaritas , punirentur aliqua poena, intelligendum est in easu naturali; & vero hic , si veras margaritas, seu pretiolas uniones gestent e naim si fictitias gestarent, non punirentur ista poena , ne statutum poenale ad casum fictum

extendatur. Bart. per text. in L 3. C. defeeund. napi. Sichara. ibid. numer. 7.

An dc quatenus status Imperii suis Ita- tutis provincialibus, Ius Caesareum tollere post init Item , an certas i c a legi hus definitas poenas eapitales in alias convertendi potestatem habeanti ad L omnes . f. de I. I. . Statuta Urbium rem assicientia extenduntur etiam ad Prosessores, Canoni eos, Scholares, hona ibid. possidentes , vide C

ler. in processi exectit. p. I. cv. 3. num.

TITULUS V.

De Statu Hominum ias UMMARIUM.1 Quid per statum bis inte ligatur. 2 Hominum atii liberi; alii fervi: γquid Δbertas. 3 Servi qui , is quid fervitus: item

statu liberi. Ser vi aut nascuntur, aut fiunt.

3 Servorum omnium una eundatio .

6 Liberorum μι ingentii , ani Abertini. 7 Inge 'vitati non obscιι in semitute 8 Ingenui babentur restituti nutaribur , is donui iure aureorum annuorum. 9 Libertivi qui dicantur .

Commodissime rincipiis Iuris subjuno guntur ejus ob ecta ni mirum personae, quibus jus redditur. Res hiper quibus, dc actiones, per quas redditur. De personis autem primo agitur , quia ut Imp. ait Inst. de Iur. natur. in . parum est ius nosse , si perlonae, quarum causa constitutum e. t, ignorentur; quod idem tradi i

sti COMMENT.

IurisconsuItus , I. omne I. I. esim I b. t. quo de statu hominum, id est personis agitur . t Ubi flatum non acceperis 1 pro conditione naturali, quia secundum eam omnes homines ejusdem sunt ordinis , sed pro tali, quam jus gentium vel civile dedit: ut status hic denotet personalem c pilis qualitatem, secundum quam quisque hominum stat in hae civili societate. Quae res aliquot divisionibuς explicatur , t quarum summa dc generalis est; quod hominum alii sunt Liberi , alii Servi, I. summa 3. b. t. Liberi dicti a Libertate in qua versantur , quae est naturalis facultas ejus, quod cuique facere Iibet, nisi, si quid vi aut jure prohibetur : I. Dbertar q. b. t. Quae definitio respondet ei quam ex Zenone inventore Stoicae disciplinae tradit Cic. in Paradox. qui libertatem definivit potestatem vivendi, ut velis, insitam a natura inditamque. Vis cum sit facti non impedit li- . bertatem , quae juris est, dc quod jure sacere prohibemur, cum honeste ac licite fieri nequeant, pro impossibili est, L Filius I S. de cona. inst. Ut non possit dici, libertatem minuere, cum , ut recte ait Cicero pro Cluentio, idcirco servi legum si mus , ut liberi esse possimus: dc Arist. P Iit. ob. s. nemo, inquit, existimare debet servitutem , ad salutem potius dc sui conservationem esse: si quis legibus sit obse quens. t Servi sunt, qui libertate amissω dominio alterius sunt subiecti ; est enim se

vitiis constitutio juris gentium , qua qui, dominio alieno contra naturam subjicitur , d. t. q. g. Servitus I. Natura enim omnes liberos produκit & tales esse permisit; pr pter malitiam tamen hominum , propter quos in pace vivere non licebat, bella ex

orta causariant captivitatem .'cedebant enim

capti capientibus, eorumque potestati, amilia libertate, subdebantur , adeo, ut Occidi potuerint ad libitum victorum , quibus t men ex humaniore dc benigniore ratione

placuit eos servare: unde iervorum nomen deducium , d. t. q. s. Servos a. Non etiam

a serviendo: nam mercenarii, quibus hodie utimur : etsi praestert servitia, non tamen sunt dicendi servi. Ad hanc speciem mi ius retuleris statu liberos, quam cum aliquibus partitionem hominum in liberos &l ervos temere carpseris cum statu liberi sint, qui statutam ct destinatam in certum tem pus, aut conditionem habent libertatem, . Statu , obiat. de satu Aberas , ante cujuώ

64쪽

ventum habentur loco servorum I. Stata libero s. eod. xit. 4 Servi aut nascuntur is anelliis nostris: quales certum est nostros esse , eum eκre nostra natum fit nostrum ; & partus ventrem sequatur , I. iv fervorum s. F. Ser vi l. b. t. I. servi a. F. I. ins da rei

vind. aut fiunt ; idque vel jure gentium per captivitatem in bello justo; quale habetur ad essectus juris gentium quod publice imgitimeque geritur ab iis , qui bellum g sendi jus habent , L hostes M. ins de evi. ν postlim. rever. Vel jure civili, quando

aliquis major viginti annis , non ipVarus suae conditionis , ad pretium participam dum se venumdari patitur d. l. s. Servi tibi Gl. b. t. qualis ita fit servus ejus, a

quo emitur , ut ad libertatem proclamans non audiatur, & postea manumissus non repetat libertatem , denegata restitutione.

Constitutum hoc ita in odium degeneris animi , rem inaestimabilem pretio subjicientis : utilitatis causa , etiam incceptum ad sustinenda commercia, & excludendas fraudes, quae in venditionibus liberorum hominum erant frequentes , dum passim

liberi pro servis venum irent, & post luberali manu adsererentur. Quod procedit etiam in filiolam. qui inscio patre se vendi passus, ex mente Iegis , tantum inspieientis praedictas conditiones: quas oportet concurrere , quia alias non teneret venditio . Quo tamen casu , ad obviandum fraudi, data est emptori actio in sactum in taliter venditum l. recti me

rentia , quoad ipsum statum : omnes enim eamdem servitutem serviunt a. Lia pris. Si spectemus, officia, artificia &munera servorum , inveniemur & inter eos differentiae , cum aliis sint digniores ac lautiores : neque enim eodem loco h bebantur atriensis , dispensator , Ordinarius cum vicario, mulione, agasone, qui mulos, equos, asinos agebant, & abnchisesimae erant conditionis . Plura de his via dere licebit talium curiosis apud Franc.

a Liberorum conditio diversa est : alii enim sunt ingenui, alii libertini . Ingenui describuntur a juris consulto , qui ex ma-ZMin comm. in Pandect.

tre libera nati sunt d. L s. g. ingenui 2. a Iustiniano, qui statim ut nati sunt, liberi sunt inst. de ingen. in priae. Ubi su plendum, ratione ventris , qui liber esse debet ad ingenuitatem partus, lassicitque

liberum esse vel tempore conceptionis , vel partus, vel medio d. f. s. F. ingenui 2. y g. ex Foe 3. cum per libertatem ventri semel quaesitam quaeratiar partui suus si tus e quem superveniens matris calamitas non minuit, cum habeatur alia a ventre persona , re partus in ventre habeatur pronato in casibus, quibus agitur ejus commodum I. qui π. 7. b. e. Quomodo quae libera concepit, deportata civem parie, d. t. s. sicuti & libera , quae praegnans ultimo supplicio damnata I. Imperator 18. b. e. Dico supplendum, ratione ventris, & per Lis fervorum s. b. t. ubi dicitur ingenuus, natus ex libera matre , ne obstet L cum

inter i4. Cod. de fideiram. liberi. Ubi inventre manumissus directo , statim quidem ut natus liber est ; non potest tamen dici

ingenuus, cum nascatur ex matre serva,& per manumissionem sit consecutus lis

bertatem .

Non obest autem Ingenuitati , si quis rignarus sui status tanquam servus in tervitute extiterit, dc postea manumissus fuerit , ne justa ignorantia alicui sit detrumento infit. d. tit. in fine ε & hoe olim, si extra quinquennium ad ingenuitatem proclamasset, hodie sine praescriptione temporis procedit, I. in Iuibus D. C. ubi ea a flatus agi oport. f ingenuorum loco haben- τtur natalibus restituti per Principem , &quos sententia ingenuos pronuntiavit L imgenuum 2 . h. t. quia res iudicata habetur pro veritate. Habentur di ingenui donati sure aureorum annulorum salvo jure patronatus , L ir, qui s. ius de iure aur. anna . Autb. sed beate C. eod. titi ingenuis nim tantum illos fer re licuit, unde & ingenuitatis signa annulos aureos appellat Ascanius.

Libertini sunt , qui ex justa servitute smanu milli sunt L Libertini 6. b. t. Iusta, id est , legitima , vera , ct jure cognita : nam nisi talis fuerit manumisso libertinum non facit, sed ingenuum . Neque enim ossicit manumissio natalibus ejus , qui pro servo possessus, cum liber esset inst. de ἐκ- gen. in fine . Notandum autem , Olim libertinos dictos fuisse non ipsos, qui manumitterentur , sed ex his procreatos , '.

65쪽

s4 UENRICI ZOESII COMMENTTiTULUS VL C. s. 7. De his, qui sui, vel alieni iuris sunt

Ingenuos autem, quomim nemo malorum

servitutem servi isset : losteriorem viro aetatem aliter accepisse , ut libertini sint iidem . qui liberti r nisi quod illud verbum denotet conditionem , hoc vero relationem ad patronum .ao Libertinorum varia fuit eonditio , aIlienim Dedititii, alii Latini, alii cives Romani dicebantur inst. de Iibertinis F. Iibe rinorum. 3. de ratione appellationis, cur dicti Dedit iiii vide Hieron. Elenum Diatrib. I. a. c. 6. Quam differentiam Iustinianus lit-sulit, volens omnes libertinos inter cives Romanos connumerari . Cod. de dedit. δε- heri. toli is ae Lat. liberi. Duen. Tandem omnem libertis italem liis tulit, de ingenuos omnes homines sub orbe Romano eme v iuit , concesso libertinis iure aureorum annulon Ira , ut eius impetratione non indiureant. Novere. tit liberti de eaetero, ire.

Quae constitutio Iustiniani non potest videri frustranea, propter L in orbe I . h. r. nam accipienda de iis, qui sola patria ampediebantur, non etiam de iis , qui conditione ; de quibus ait Iustiniarii constitutio.

ADDITA MENTA.

'Ad tit. s. De statu hominum.

AD Ι. in multis s. h. t. Quot casibus

mulieres melioris , & deterioris conditionis snt, quam viri; vid. eleg. ap. Dec. ad i. a. f. de Reg. Iur. Et an Iec. I. ma -κιmam q. C. de liber. praetor. natura ac

cusatores sint , quid distinguunt in maris& taminae Iura vide Schol. in exam. Iurid. p. 66. de varietate temporis humani partiis, ex Medicis & I hiloisphis: dc quid leges civiles ea in re statuant 3 Uid. Myns. cent. 6. obf. clo. Gail. 2. obf. s. in M. Alciat, de praesumpt. Reg. I. praesumpt.

De nato in 3. Mense, an quoad jus successionis pro nato habeatur; vid. mult .ap. Ioseph. Ludov. eum. coveL 37. per tot. &Aeg. Dan. Moller. lib. 3. semes' e. 28. Ubi etiam tractat: An mater propterea suspecta esse possit Item, an maritus e jusmodi uxorem , talem partum edentem

possit repudiare sUMMARIUM.1 Persenae qσaedam fui yuris funi, et

dam alieno Iuri subiectae. a Dominicae potestatis effectus . a Patrrae potestatis origo ἐν effectus. 4 Fiιu , is ex iis nati sunt in potestate as Patria potestat quibur m Odra aequi-

satur .

ALtera diviso personarum . hic tradi- Itur , quod scit. aliae sui juris, quales

dicuntur Patres familias, S Ma r s. f. nam eivium A. b. t. etiamsi sint infantes nullius moi 'statem agnoicentes; aliae alieno juri subjectae . Atque hae subdividuntur ineas, quae subjectae sunt dominicae potest sti, & in eas , quae patriae ' Dominica ro- aiestas est iuris pentium, quod dabat dominis liberum dii ponendi arbitrium , non

tantum de rebus servorum quae dominis debebant , sed & de corpore , cum vitae dc necis jus isto jure iis esset concessum . v rum ex constitutione Antonini diminuta fuit ea potestas quoad ius vitae & necis et inhibitum enim sine causa legibus cognita servum occidere : imo & castigatio ac perior adempta , permissa tantum mode rata I. de iure r. b. t. adeo ut, s seruns ex immoderata castigatione moriatur , non sit extra reatum homicidii dominus. I. flvirgis r. c. ae emend. fervor. Quod si trocius servi habiti ad Ecclesias aut satuas Imperatorum confugissent , denerata do. minis fuit licentia eos inde abstrahendi rsed prius cognoscendiam , an saevitia d mini in caula fuisset ; quae si apparuisset, cogendus erat servum vendere L si domnum a. b. t. Qua in re recessum a jure Ommuni, quod non vult aliquem cogi ad rei snae venditionem . Verum ita ut litas Rei p. postulabat, cujus interest. ne quis rei ua abutatur inst. eod. in sto. praecipue hac in parte quae non raro causavit magnum. Rei p. detrimentum , ut patet ex bellisse vitibiis . Interest & intorum dominerum, ne auxilium contra saevitiam iis, qui juste deprecantur denegetur d. I. I.

Patriae potestatis jura ex jure civili Ro- amano prodierunt, ut ei recte adscribatur illa potestas, cum , ut ait Imp. inst. de patriapsties.

66쪽

dites . nullae aliae gentes tale jus in filios habuerint, recte , tale : quia etiam apud alias gentes aliqua auctoritas data parenti- . tius in liberos, non etiam jus vitae dc necis ut nostru in , id est ROinanum , jus dedit. Verum ea potestas hodie coarctata , ut castigatio quid rm moderata sit permissa parentibus, nihil tamen gravius in eos liceat statuere , sine Praesid is auctoritate , quia patria potestas in pietate debet, non in atrocitate consistere Esi fit, ut In I. congruenti ut . C. de pa-ς tria potest. ' Non tantum filii sunt in pol state, sed & nati eκ iis, eorumque nepotibus i. nain civium q. b. t. non etiam ex filiabus s. qui igitur M. d. tituI. Ratio differentiae est , quod patrem sequatur filius quoad

potestatem, non etiam matrem: proinde cuius potestati subest filius , eid in & sub

jacet nepos ex eo, & deinceps , cum in testate existens, alium in potesta e hahere nequeat I. sic eveniet 2 i. ins ad Da. D. de adult.

l. rtem in potestate 3. b. t. Legitimatione &adoptione. Sequuntur autem, liberi ex legitimo matrimonio patrem, quoad nubilitatem , dignitatem , originem e. cum Ita It -- i9. fuρ. de statu bom. etsi eκ privilegio , vel lege municipali origo materna veniat inspicienda B r. 1. 2. 1 . de muniac p. vulgo quaesiti, matrem d. l. I9.

ADDITAM E N T A.

tit 6. De bis, qui sui veI alieni Iuris sunt. DE origine hominum propriorum Liabertas 3 vid. Hulani tract. de fermfamul. is nominibut ρropriis . sicloid. de trib. aomest foetet Dec. e. 6. Eis G irmania nostra teste Tacito de m rib. Germ. nunquam. veros servos habuit, extat tamen apud nos non absimile genus mortalium , quos' proprios homines vocamus : qui licet adscriptitiis aliqua ratione'adnumerari Vigil. Zuschem. να . Testet , no m. i. verb. neque servus Just. de νυ. ονιι .vet potius hominibus , per longillimum tempus , colonaria conditione detentis, adscri h P I. cum fatii ,13. vers. cum autem. Cod. de aerac. ceol. vel etiam libertis comparari queant . . Sich. in L II. num. q. c. de restib. f. 37 t. dc in

sv . Tamen in omnibus, & per omnia,

DIGEST. 3 s

neque servi, ne die adscriptitit, neque C loni, neque capite Censi, neque Liberti , neque Statu liberi sunt, sed novam qua dam speciem faciunt, de omnium illorum natura ac conditione aliquid participantes. Zas M'. Reis. t. a. e. 7. n. 8. Gail. de ρign. obf. 8. Treuit. υοI. I. dio. 2. fit. E. ibique alleg. An Magistratus vel dominus hossit prohibere , quominus servus proprius in alieno territorio uxorem ducat: vid. Besbid. in tb. pract. verbή Hom. propri3.

TITULUS VII.

De adoptionibus , & emancipationibus &aliis modis, quibus potestas lolvitur .sUMMARIUM. r Adoptio quid is quotustis x.

2 Adoptioni r Ο adrogationis effectus. 3 Adoptatus hodie non transit is potestatem adoρtanti . 4 -οytare qui possint . .s castratur adoptare nos potest: spado potest.

6 Vοα adoptat foemina. 7 Voet etiam monachari Saeerdor adoptat. 8 Adoptare probιbetve minor fio. annit . 9 Imρubes an is' qualiter adrogari possit. . io Impuberi adrogato rea venda quarista eae eonstitutiose divi Pii. ii Quarta hae an sit omnium bonorum .ia Adoptare licet in Deum nepotis.13 Servi adoρtio liberum facit, non filium . . t Patriae potestassolvitur emane*atione. I I6. Item morte naturali vel elotii.

37' Dignitate filii. 18 Captivitate sive patris , De filii.

19 Datione in adoptionem. ao Au is expositione infantis lai Denique praeferiptione.

Amptioni occasionem dedit liberorum

orbitas ; estque legis sive legitimus actus, quo qui natura Llii non sunt. e sciuntur ; sve est legitima liberi hominis in filium adsumptio . Duae ejus sunt species sciliret adoptio specifica dc adrogatio. Illa est liberi hominis, qui subest potestati alterius, haec ejus qui sui est juris . Fi-Bosfamilias I. b. t. Illa Coram Ii zistra

tu penes' quem est: legis actio , expeditur, in hae Principis auctoritas deiideratur

67쪽

36 HENRICI ZOESII COMMENT

I. Genera53 2. b. t. Ratio disserentiae est :quod illi sit pater, qui filio, quem adoptandum dat, praesumitur sufficienter contuiturus ; non etiam in ad rogatione , inquam cum agatur de statu civis Romari , iuper eo nonnisi populo actore aut principe, qui populum repraesentat , est statuendum . In illa praeterea lassicit consensus tacitus, scilicet ut non contradicat adoptandus L in adoptionιbus s. b. t. in hac vero desideratur expressus d. I. s. Ut nemo adrogetur nisi leptennio major, cujus est aliqua voluntas : adhibita auctoritate

tutoris, si fuerit impubes, quod iniquum

sit solvi tutelam , non admonito eo, cu-jos interest l. veterum D. C. de auctor. praest. aut curatoris , si pubes t. quod , ne g. b. t. cum etiam infans adoptari possit L neque absent 2q. b. t.

α Utrique speciei hoc olim commune fuit, quod subjiceret potestati adoptantis , dcconcederet jura agnationis non tantum quoad liberos adoptantis, sed dc fratres , patruos , caeter que ab eodem avo aut proavo descendentcs , non requisito eorum consensu I. cum adoptio 7. is L qui in adoptionem 23. b. t. ita poscente ninminis & sacrorum conservandorum cujusque familiae ratione : dc hoc sine praejudicio agnat crum , quibus, si nolint ad adoptivos sua bona transire , salvum est remedium exclusionis . Erat autem disserentia inter adoptatum , dc adrogatum ,

quod hic cum bonis omnibus , dc liberis transiret in potestatem adrogantis , ille vero solus sire libetis eκ se naris. Ratio disilerentiae est , quod hic sui juris existens bona dc liberos in potestate habeat , aut eum sequantur : non etiam ille quippe existens in aliena potestate, ut cum eo nihil transferri possit F. Illud proprium II. inst. 3 eod. ae jura etiam hodie firma manent

in adrogato: in adoptivo autem mutationem accepere; nec subjicitur adoptanti, nisi sorte is fuerit pater naturalis , veluti avus maternus aut pater emancipatus: in eo enim , propter dupledi vinculum , naturale & civile, pristinum jus relictum est stabile F. sed hodie et . inct. h. t. eum in ad privis pen. c. eod. Ratio est, quod contingeret ab extraneo a doptatum post mortem mitis naturalis emancipari, dc sic carerς haereditate dc patris naturalis, cujus ha res esse non poterat existens in aliena s

milia, & adoptivi, per emancipationem d. I pen. in eo tamen mansit jus pristinum adoptionis firmum, quod ab intestato su cedat adoptivus d. F. Sed hodie. Adoptare licet homini sui juris, non im- qpedito aut natura quam adoptio imitatur Ladoptio l6. b. t. aut lege . Natura impedit minorem natu adoptare majorem , quia pro monstro est filium patre esse majorem F.Minorem q. inst. eod. Ubi praeterea requiritur , ut adoptans sit plena pubertate , id est, octodecim annis maior, I. Adrogatio qo. T. non tantum l. b.t. quod licet antea quis generare possit , ratius tamen id fit : leges autem accommodantur iis, quae sunt ir quentiora LIura 3. cr Lex bis q. δερ. de D-gib. t Impedit de eos natura, quibus gene- randi potentia est adempta in perpetuum ; jus ordinis sunt castrati s. Sed on illud V. inst. ιod. Dico, in perpetuum , nam quibus tantum est temporale vitium , non impediuntur : cujus ordinis sunt spadones i. generaI. a. f. illud utriusque r. b. t. quatenus hoe nomen specialiter pro iis tumitur, qui valetudine aliqua praepediti, aut vitio corporali , liberis operam dare nequeunt ex contorsione meatuum seminis, ut docent Medici: quod vitium cum possit corrigi, dc redire generandi, si vis non debent tales ab adrogandi licentia secludi ' Lege im- speditur foemina F. foemina Io. inst. eos. quod adoptio ponat patriam potestatem , cujus est incapax scemina. Indulgetur tamen illi adoptare principali rescripto , in latium Iiberorum amistarum: cujus ensectus erit successio I. mulierem s. c. b. t. non etiam patria potestas , cum privilegia Principum secundum jus Commune inter pretationem recipiant . Nisi tamen aliud sit expressum: est enim haec res juris humani , ut per eum , qui praeest juri humano , concedi possit . ' Impeditur , dc γMonachus , cum per votum paupertatis omni se jure privaverit, dc per consequens jure patriae iotestatis . Sacerdos non e

cluditur, etsi ducere uxorem per Can es prohibeatur , cum generandi potentia illi adsit, ejusque liberum exercitium ante S cerdotium habuerit . Tutorem ac curat rem adrogare non posse suae fidei commictas, tacit intercipiendarum rationum metus , nisi annum exegerint 23. Vitrico tamen tutori adoptare privignum concessum, si causa subsit. Culac. Ab. 2. obf. c. 38. ' Sexaginta annis minori licentia iam Sptandi denegata, quod talis magis liberorum

68쪽

IN LIB. I. DIGEs T.

procitationἱ studere debeat, quorum seormajor , quam adoptivorum nisi sorte morbus , ac valetudo generandi potentiam impediat aut subsit causa L fi paterfam. I s. s. in adrogationibus 2. h. t. 9 Impubes olim adrogari non poterat, quia non videbatur ias tantam dari tutori auctoritatem , ut caput liberum suae fidei eommissum alieni juris faceret , p stea tamen permissum praevia cognitione, qua inquiritur, quae sint pupilli facultares , & quae ejus, qui vult adrogare, cuius sit vitae , liberos an habeat, causa honesta dc utilis pupillo subsit, . nec ei II.

F. primum 2. ἐν 3. praeterea 3. h. t. Debet etiam eo casu adrogator cavere datis fide-jussoribus, super reui tuendis pupilli bonis

proximis , si contingat eum ante pubertatem decedere, LI3. O seq. b. t. ex ratione, ne in horum detrimentum cedat adrogatio . Dim, ante pubertatem ; nam eo

toriente pubere , bona adrogatori cedunt, detrimentum quidem proximorum I sed non tam proximo adrogatis iacto , quam adrogati, qui pubes factus adrogationem

non improbando, ut poterat, eam apprinici hash videtur . ' Praeterea adrogator non Qiter exhaeredare aut emancipare adrogatum potest quam ex causa legitima: alias praeter bona , quae attulit , & quorum commodum ejus nomine adrogari quaesitum , etiam quartam bonorum suorum relinquere adrogato iubetur, 1. cum au tem impubes 3. inst. b. t. O Leonstituti

ne finali in f ne quid in fraudem patroni . Quae loca de impubere agunt, cuiquarta ista restituenda , quam vocant aes alienum, idque ex consuetudine Divi mi, A fi adrogatον G. h. t. er L Papinianus

s. s. si quis impuber a s. ins de in M.

resam.

ar Ubi quaeritur, an quarta ista sit omnium

bonorum : ita quidam asserunt per teκ- tum , in s. tam autem a. inst. de in M.test. d. I. . ηe quid in fraud. patroni is d. l. 8. g. F quis impubes t s. de in M. te'. indistincte loquentem de bonis. Rationem ponunt in temeraria emancipati ne dc exhaeredatione. I n. v d. I. Nar.

q. 19. Verum aequius est eam accipere de quarta portionis ab intestato debitae argumento sumpto a naturalibus libetis, qu hi s ea quarta suffrit ad exclusionem que relae , d. l. s. s. Quoniam 8. in f de inost. ne plus favoris mereantur legitimi tam tum , quam attributum naturalibus & IN gitimis. Iac in L F adrol. 22. N. So. b. e. Deinde continseret pluribus adrogatis etsi hoc viκ permittatur si singulis deberetur quarta omnium bonorum , exhauriri substantiam abrogatoris in injuriam nat

ratium , si qui suerint nam & illis existentibus permitti adoptionem eausa cognita , habet L nee et II. g. interdum peπ.

b. t. aut qui post adrogationem sunt nati : quomodo dicta loca & si quae similia . indistincte loquentia aecipienda sunt, secundum alia loca , quae quartam talem accipiunt de quarta portionis ab intest to debitae , d. I. 8. F. Quoniam 8. cui pinstea subjungitur in eadem lege, s. si quirimpubes a F. Nec ponenda vis in temeraria emancipatione , nam & eadem injuria contingit liberis naturalibus , imo tanto major, quo major est erga eos conjunctio; omnibus tamen ea quarta sussicit, d. g. quoniam. Et ita recte tradit Cujac. ad L eausa Ao. ins de vulgae. O pubL A b. s. e. Papiniani. Non tantum in Iocnm filii, sed & ne- rapotis adoptare licet, tanquam eκ filio , quem non habet adoptivus , vel habere desiit, commentitio quodam jure , I. ado mare 3 7. ἐν I. adoptiones 34. b. t. non etiam, tanquam ex filio adhue vivo nisi ejus consensu . Cujus ratio in eo est, quod ei invito agnosceretur suus haeres, quod non est permittendum , I. licet aurem s. inst. b. t. Servi adoptio filium non facit, is lege repugnante , quae tantum in Iiberis personis eam admittit; liberum tamen sa-cit , lege permittente & concurrente domini consensu, qui eum voluit filium esse, quod non potuit, voluit saltem liberum esse, quod potuit, 6. ud Catonem I 2. inst. b. ν.

Subjicitur in rubrica de modis tollen- r dae patriae potestatis. Tollitur illa, seu solvitur, I. Emancipatione sive filii rete

to in potestate nepote, sive nepotis rete in filio, L uberum 28, h. t. Est autem re laxatio nexus patriae potestatis coram competenti judice , L non nudo 3. C. de emanciob. quae olim erat legitima inducta lege tr. tab. requirens inter solemnitates trinam venditionem & mancipationem . Ulp. infrag. it. I. Supervenit Anastasiana, constitutione Anastasi inducta, qui sublatis pristinis venditionibus dc vanis observationibus, coram Magistratu ex rescripto eam fi ri permisit, Liurimus pen. c. a. t. Tandem I

69쪽

st HENRICI ZOESII COMMENT

hi stirianus sine rescripto perni sit audiri

C. eod. Contentus hic necessarius est, ct emancipanti , L non potest 3I. b. t. ω l. et avus q. C. d. t. neque enim invitus quis cogendus est rem tuam a se dimittere & beneficium tribuere ; & emanci-randi , i. Jubemus 3. c . h. t. ne invito detur beneficium . Ξκ iis autem causis. quibus permissa ex haeredatio etiam inviii Irocedit emancipatio : licui S sunt caius , quibus parer emancipare cogitur ἔ velutili lihercis ii ale contra pietatem affecerit ;si peccandii neceisialem tinposuerit , si sub conditione emancipandi relictuin agn

verit. trotest & ad toratus impubes , continuo ut pubertatem attigit, si docuerit, sibi non expedire adrogaliGnem, cogere rogat, rem ut se emancipe L. Cl. in 1. fin. inst. Dibus modιs tui potes toltis .

Ante emancipationem eκ. Lutu concerta proleS i equitur emancipantem , postea vero emancipatum , s. t u 9. an . d. r. Illius ratio est , quod conceptus pro nato habeatur, ut parii ad eam jus sit quaelitum; quod non tollitur per emancipatimnem , nisi alii d sit exiressuiu ἱ huius ve- quca eo tempore extra potestarem sit filius, ut non possit ratri per eum quaeri .

13 II adore naturali , sve ejus , qui est in potestate , sive qui habet, inst. d. t. in priae. Sudilato enim subjecto, tolluntur Sjura ei cohaerentia. QuCd non alias princedet in nepotibus per mortem avi. quam si non extet pater , vel in familia non sit, in cujus potestatem recidam , i. nepo-rra 3. sub tu. 6.M III Morte civili quae salva. vita alimitvel libertatem, cujus ordinis est servitus, damnatio in metallum ; vel civitatem veluti per deportationem, quae adimit civitatem, ejusque jura g. cum autem I. ci.

d. t. Differt ab ea relegatio non quod sit temporanea , nam & potest esse perpetua , sed quia civitatem noci adimat, ut potestatem relinquat salvain , F. Relegato t. eod. Si tamen contingat deportatum restititi, ut jura pristina recipit, ita & patriam potestatem , d. g. cum autem I. I.

in quaestione M. C. de sar. passis. Quod iaccipiendam de plena restitutisne,

In eum, de remulione tantum, quap perindulgentiam principia cunctaὲt M. : uenim non tantum operatur, L fi debito νηῖ. C. h. . cum contineat tantum reditum

in patriam , non etiam redintegrationem jurium amisibrum .

IV. Dignitate filii ; non quavis, sed pa- t

triciatus , f. Frtivis. q. inst. a. r. quam sub

Imperatoribus habere coeperunt Principum, Consiliarii ; quos sibi tanquam patres et

gerant , ut indignum esset eos censeri ali

ni auris . t. sancimur D. C. de consulib. tib. ia. Olim Patricii dicti ex patribus, . quos electos instar concilii habuit Romulus . originem ducentes. Postea & Epitc patus liberavit a patria potestate . quod indignum. esset, spiritualem omnium patrem subesse latris paternis , deinde dc

quaevis alia dignitas, & cingulum a curia liberansi I. curiatibua sin. c. d. decu- νι on. tib. Io. Nov. St. Hoc modo liberati jus omne familiae retinent , non secus ac si morte parentum sui iuris essent f cti, ne quod in praemiura inductum , ver- latur in poenam , militia neutiquam literat , d. F. Friau, f. nec Sacerdotium ; cum id nulli bi sit expressum. Monachum liberari rectius dixeris , cum per ingressum alterius arbitrio subjiciatur, patris autem iamplius. non sequatur.

V. Gp ivitate , sive patris , sive filii: 18

quia per eam desinit quis esse civis R. manus, estque incapax jorium Romanorum active & passive . Non tamen ita textinguitur potestas , quin reverius iure

postliminii quod est recuperatio pristini

status , in quo quis fuit ante captivitatem , perinde ac si naedio tempore in hostiurn potestate non fuisset) eam cum reliquis juribus recuperet, quomodo dicitur . pendere jus liberorum , s. Si ab M ιbvs q. rus. d. tit. Si captus apud hostes decet serit, fingitur lege Cornelia mortuus liber ipso momento captivitatis , d. f. Sι . ab h6tibus. Si illius ratio est in commi-leratione , ne amicto addatur asilictio , . hujus vero in favore conservandi testamenti, quod iactum est ac capto. VI. Datione in adoptionem , ε. Sedes is 8. inst. d. r. quia nemo potest esse in potestate plurium , quod quatenus procedat dictum superius . Quo casu ex dato in

adoptionem existens nepos , ante tamen conceptus non transit in potestatem ἀdoptantis, post adoptionem Vero, qui conci siuntur, tequuntur patrem adoptivum. VII. Volunt disiolutionem patriae Pin a thil

70쪽

testatis causari expositione infamis, per I. unusquisque a. C. de infantibus e κροί quae tamen non tam loquitur de liberis, quam de servis per dominos expositis , qui ideo privantur potestate . a I VIII. Praueriptione, si patiatur filium agere tanquam hominem sui juris , t. sistium I. c. de patr. pol.

ADDITA MENTA.

Atrimonium , de jure civili , non

solvit patriam potestatem, β. po- inst. de S C. σωυll. I. sed si ideo

ai. transgrediamur pen. solui. marram. I. baee ratio 3. s. Probibetur s. de donat. inter v/ν. ἐν Oxor. I. fi uxorem s. c. de condat. infert. I. Iiae I a. c. de eotui. I. si ut proponis T. C. de nupr. I. cum veranda I. c. de Mn. qvs liber. I. am ad L. . Iul. de adult. Moribus autem nostris contrarium observatiir , si enim Patersa l. fili. permittit uxorem ducere vel seorsim habitare , vel proprium socum habere , tacite eum emancipat . Suth. dus a. am. n. Eleg. Besold. in ibes pract. verb. Deben. in tri de Trab. domes.socior. Dee.

Vest s. l. c. q. n. 6

Adoptioni non dissimilis est recepta passim in Germania unio prolium, quae est pactum inter parentes , eorumque ex diverio matrimonio , utrimque susceptos de luscipiendos liberos , praesupposito mitationis jure , de mutua invicem successione, coram ordinario loci Magistratu , cum causae cognitione , adhibitis iis . quorum interest & actis intervenient, bus , rite recteque initum. De qua m teria vide Treui l. vol. I. diis. 2. tb. II. per toti Gail. a. obf. II . Rich. trast de

TITULUS VIII.

De Rirum divisone. IUM MARI U31.

i Res Iae divini , alite humani juris ia . quae r. 3 sacrae . a Rehgiosum Deum quid Deiat. 3 Sacra quae dicantar. 4 Divisio rerum in communer , publiacas , universitatis , nullius , , si

tutorum 3 Communia quaenam esse .dicantur. 6 Imperium etiam in mare exerceri y

Veneri an eκempti ab Imperio Rom. quo Jure . 8 Praescriptio an ue 3 publieti Deum non habet.

9 Decimae aut vectigalia an lieite ex gantur a piseantibus , aut navi

PErsonarum di Wisionibus, ad cuiusque

statum pertinentibus , subpingurtur rerum ei visones & qualitates. Ubi rei nomen anguste accipitur , ut distinguatur aperiuriis c c actionibus, quas alias largiussu m pium complectitur. Prima divisio quam summam vocat Ca- tjus, quod aliae sint divini ruris, aliae ii ris humani. Divini juris sunt illae , quae nullius sunt in bonis: cujus ordinis sunt sacra, religiola, sancta. Sacra dicta ac secratione solemni, facta per Pontifi-fices , qui sacrandis rebus praeerant, LSacra 9. b. tit. per quam humano com mercio eximuntur: unde dc extra patriamonium nostrum esse dicuntur , inst. eos.

in prine. actu scilicet dc potestate , nee aestimationem recipiunt , d. l. 9 in De . Exemptus de manet Iocus humano eominmercio , diruta aede sacra , I. in tantum 6.1. Iacrae aut . 3. b. t. nisi sacra inde sine evocata. Sacrarium quod est locus, in quo sacra reponuntur 2 inter sacra non computatur, a. l. s. F. iuva notandum α' Religiolum dictum , quod propter tam actitatem aliquam remotum ac lepositum

SEARCH

MENU NAVIGATION