Chronicon orientale, nunc primum Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro Maronita e Libano, linguarum Syriacae, ... cui accessit eiusdem Supplementum historiae orientalis

발행: 1651년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

171쪽

i inuita , & reluctante eum reducere conabatur. Res tandem ad Amtulium regem delata est, qui, cum eos minime conciliare potuisset, puerum neul tri parentum tradendum pronunciauit, sed suorum seruorum albo adscri-l bendum , accensendumque esse. Mater amissi nati dolore vix consolabilii commota, his versibus, quos, ubi gentium reperiebatur, occinebat, regis iudicium , dc iniquitatem carpebat, atque discindebat. Id ti adfuimus Tasenitarum, τt aqvum res mus iudicium ,

At proh nefast tyrannide iustitiam commutans Horatiam delusP: Sed quod aeuum iudicium reddere valet, qui iudicio caret PSqientia qui penitus es destitutus, insipienter per agit. mater insipiens s as insipiente sapientiam quaris 'Ab imprudens mater I nullus nunc paenitendi relinquitur locus. Haec percipiens rex maximo percitus est furore , & ira , statimque lata lege sanxit, ut nulla puella ex Hodat sitis ad maritum deduceretur, antequam ab illo deflorata fuerit. Salacissimi regis haec lex perdurauit, dccxecutioni mandata cst usque ad Sciamusae cognomento Hosairae filiae Haba-di Hodaisitarum nobisissimi matrimonium , quae suae aetatis puellarum formosissima erat. Haec namque , cum ad Amtutam regem deduceretur suorum constipata turba, nullumque euadendi videret locum , suas ita deplorabat vices. Heus trahor ad improbum meis etiam deducentitus,

Nec myera virgini milus euadredi relinquitur locus 'Cumque sequente die dimissa fuerit proprio sanguine turpissimum in modum inquinata, suorum ignauiam, ignominiisque simul his versibus

exagitare coepit.

Hodastu quis vilior in toto reperitur orbe tha cum vestra virgine, ό viri, coram etiam agituri Vms, praeter vos, ingenuus quo animo id patituri Unus dotem dat, abus coram carpit florem ἐNonne praestat eiusmodi viro, millies oppetere mortem,

2gam tuam tam improbo prostituere Vonsam 'Quae, clini liuos stimulo honoris incitari, de concitari animaduertisset, hos alios addidit versus prouocans eos ad vindictam sumendam de tam sceleratissimo tyranno. .

Ad prostibulum mestras trahi patimini virgines,Cam viri sivis, ct quidem ingenui, ac innumerit Oh nefas I Hostra suo ita turpiter sanguine innatat r

ne, si viri essemus, vos vero colis, fulque armati, Nequaquam tantum ferremus, metos, quo animo otium. auare pro honore aut 'petite mortem , aut perimite hostem ,

Ignemque belli stimuli honoris accendite limnis si Sin minus, patria male dicitote, loca deserta petentes,l Ibique supremum cum gloria , viri, agite diem. Quae audiens Alalaad eius frater, qui maximae authoritatis inter Hodat si-l tas Oat, supra quam dici potest, indignatur, stimulόque pungitur hono-l ris, & Hodaisitarum collectis ducibus ait: Qususque fortissimi virorum

Chron. Orient.

172쪽

HISTORIA ARABUM.

lanta torpebimus ignauia Z Qilusque Arabum nobilissimi tantam ignominiae feremus notam Agite , agite igitur , arma capiamus, ac Pro tot, tamque horrendis sceleribus sumamus tandem vindictam , dc sanguine ipso peractam abluamus maculam , luat salacissimus demum promeritam tuorum criminum poenam. His dirus, auditisque , somnum, qui tam alte , profundi que illorum corda dc animos occupauerat, excutiunt duces,& hortanti relpondent: Tuis iussibus obsequi, &sequi exemplum praesto sumus omnes : at numero , potentia , 5c armorum supellectile Taimitis longissime sumus impares, ut nec te fugit. Quibus ille: ingenio numerus, potentia, dc armorum supellex supplendae sunt, sequimini mea consilia, victoria certa erit. Cui, age , inquiunt. Cum itaque omnium vota sibi obstrinxisset, dc firmasset praestito iuramento, sequente die tamquam sororis nuptias celebraturus, maximum regi, ac Tasmitis instruxit conuiuium in amplissima quadam planitie , in qua Hodessitae ex eius iussit sub

arena sua absconderant arma, ad quod rex libenter, ac laetissimus properat Hosairae adhuc captus, incensusque amore. Frater autem eius Alaluadvbi hostes vino madidos , dc obrutos videt, suis dat sisnum , qui statim captis armis improuiso in hostem inermem , & nihil tale suspicantem toruunt, & omnes ad ultimum penὸ trucidarunt. Vnus ex tanta clade illius familiae euasit Raba filius Marae , qui ad Hasanum Arabiae felicis regem confugiens auxilia ab illo obtinuit, demumque post multa commissa praelia cecidit ipse Raba, de Hodalis extincti sunt ad ultimum , quibuscum utriusque gentis deletum est genus, unde aliis Arabibus dicti sunt, nempe deleti, & extincti.

DE ORIGINE ET NOMINE ARABUM.

ARABES , quos indigenas vocari diximus, a Calitano, siue ut alijscribere malunt, Iactano , filio Heberi, fili j Sale , iiiij Cainam, filii

Arphaxad, filij Sem, fili j Noe, suam trahere originem, omnes, quotquot hoc tractarunt argumentum , perhibent, si Hasciamum filium Calbi, &Sciaritum filium Catami excipies. Hi quippe duo quadam Pseudoprophetae Mahometi traditione inducti, gentis originem referunt ad Calitanum filium Hamais hi, fili j Nabeti, quem Textus sacer Genes. I s. I 3. Nabaioth vocat, filij Ismaelis, filij Abrahae. Iactanum porro alium omnliab faciunt a Calitano hunc Chabarum nominari in libro Legis, addit filius Calbi, de uterque illum facit Authorem Giuhamitarum gentis,

Calitanum vero incolarum Arabiae felicis parentem. At Mashumus in Pratis aureis, dc alij omnes , haec longissime distare a veritate , perscribunt , quia antiquitus, atque hactenus genus se ducere iactant a Calitano filio Heberi Arabes, hunc pro parente agnoscunt, haec ab antiquissimis poetis decantata sunt, nec ante hos duos ullus aliter sensit. Mahom ti traditionem , qua suam illi roborant opinionem', intactam prae erit Mashudius, ex quo coniiciendum est, eam vere a Mahometo prolatam

173쪽

HISTORIA ARABUM

fuisse, sed ille, ut falsam , ineptam , atque a veritate penitiis alienam siti pseudoprophetae reuerentia mentio repudiare maluit, quam verbis , dc scriptis rationibus. Iactanum autem appellari Chabarum in sacro Textu, credat, qui vult, dc filij Calbi consulat exemplar. Hitamus filius Hadiopinionem istorum duorum his reprobat rationibus : Notum est, inquit, oe a nemine Arabum negatum, Oma elem cum seu matre Hagar in Arabiam prosectum es annum agentem decimum quartum , sue ut at volunt, decimum sextum e compensemum omnibus adhuc est, vernaculam eius δε-guam Syriacam fuisse, qua eius parentis obruta erat. At lingua incirum Arabia plicis hactenus es, visemper ut Arabica, oequidem elegantissima, momnes in consis habent; qui erra suri potuit, ut posteri unius iaminis prema

lingua simi penitus obliti, ct aliam inuexerint, inuenerint, vel didicerint multo elegantiorem, ac tino excultam , quam sit indigenarumve cuiat Nee probabile, aut simile vero est, regionem iliam ad Issuaesis usique tempora incultam, oe habitatoribus d stitutam Ibis, ut nec ab ipsis contraria sententia aut rabus conceditur. Imo siser Aconcessu uerit, de eorum causa iam actum

si, quia posteri Uma sit suam absque omni 'bis conseruasnt vemacutim

unguam, oe aduenis eam communicassent, auam contra, ut accidisse videmus.

Haec ille. Hoc eodem argumento plures alij utuntur, sed ubi Ismaelis vernaculam linguam Syriacam fuisse Hitamus dicit, illi Hebraeam dicunt. At hoc discrimen ad ipsam rem nihil pertinet, semper enim ratio eadem crit, atque urgebit. Iuxta receptissimam igitur sententiam Calitanus filius Heberi tuit ille, qui omnium primus eam regionem, quae postea, ut mox dicetur, Ar,bia nuncupata est, ingressus, & capiti regium imposilit diadema, posterisque iura', dc leges praescripsit. Mashudius, dc nonnulli alij, Homiatum filium

Sibae, fili j lasci habi, fili j Iarab, filij Callimi primum omnium diademate

aureo in Arabia usum fuisse, scribunt. Versim haec sententia a prima Arte non discordat, quia fieri potest, quὁdHomistus non diadematis inuenerit usum, sed ex alia materia, nempe auro fabricatus illud sit, quemadmodum alij postea, inualescente luxu , gemmas δί uniones addiderunt. Calitano extincto regni paterni suscipit subernacula Iarab , qui regiones , & prouincias inter suos partiri coepit,Imites praescribere agris, ius suum unicuique tribuere, magistratus constituere ubique, ciues armis defendere, hostesque arcere. Rapropter ex eius nomine tota regio prids Iarab, dein adhibita initio dictionis ex linguae analogia syncope, siue alleuiatione, ut loquuntur, Arab incolis dicta est , id hactenus dicitur; Graeci autem dc Latini sita terminatione utentes Aesicia. . dc Arabia, scripsere. Syrorum tamen nonnulli vocabuli etymologiae rationem habentes existimarunt, Arabes ita dictos esse, quia gens illa ex variarum nationum , dc populorum promiscuo vulgo constat, quod his verbis dictionari j Syriaci notat Author:

Id est: orabra autem ita morati sunt a commissione, oe confusione ex diuersis regionibus. Equidem, utra harum opinionum verior sit, in praesens non disputo, priorem tamen probabiliorem esse censeo , cum quia, Vc pluri-mdm prima nomina a conditoribus videntur imponi rebus, tum quia com

Chron. Orient.

174쪽

HISTORIA ARABUM.

Is msio illa, dc populorum eo concursus illo nomine multo posterior est. Haec ratio praeterea nomenclationis aliis multis competeret, ac praesertim AEgyptiis maiori iure, cum, ut fertur, sint omnium Nationum totius orbis terrarum confusa colluuies.

DE ARABUM GENEALOGIA.

CAPUT TERTIUM.

SV p E Riv s iam dictum est, Indigenas Arabes suam ducere originem a Calitano filio Heberi, a quo Iarab orsus est, & ab hoc Iasciliab, a Iasci hab vero Habdsciams , nempe cultor solis , qui Saba postea appellatus est , cuius cognominis causalia insta reseremus agentes de regibus Ia- man , siue Arabiae fclicis. Is quinque suscepit liberos , nempe Homatrum Catilinum, Amrum, Asci harum, Sc Amelam. A Homairo plures cognationes genus traxerunt. Prima Tatabitarum, qui dudum Arabibus rognarunt, ita verb dicti sunt a Tataba aut re Homasti primogenito. Hos Chasditae sequuntur, quos quidam referunt ad Chasdam filium Malecti, fi

lij Amri, filii Marae , fili j Za di, fili j Malechi, fisj Homisti, fili j Sabae; alij ad Chastam filium Malechi, Mij Homasti, fili j Sabae. Ad eundem

Chasdam reseruntur etiam Bahritae , dc Ciahamitae , qui sunt numerosissimae gentes longe lateque Septentrionalem Arabiae partem occupantes ad mare urbis Geddae v ue. Ialitae his quoque accensentur , inter quos, ac reges Hirae maxima intercessere olim bala. Salehitae idem cum istis agnoseunt generis principium , dc originem. Diu regnarunt in ea Ambiae prouincia, quae Syriae conteria aest, donec a Gassanitarum regibus post diuturna, atque acerbissima besta extincti sunt. Calebitae potentimina

quoque gens iunt filii Calebi, fili j Vabrae , Mij Thalabae, filij Chaluani,

filii Amrani, fili j Alcafi, filij Homatri. Homairitarum seriem genealogiae claudunt Nahditae , Sakhabitae , Hadritae , & Scialibanitae.

Ex Calilano autem secundogenito Sabae plures ortae sunt cognationes,& familiae , quarum nassis praecipuae , atque celebriores caeteris sunt semtem , nempe AZaditae, testae, Madhagitae, Hamdanitae, Canaditae, Ma-

raditae , de Agaritae. Araditae sunt fili j Arad, filij cauthi, fili j Nabethi. filii Malechi, fili j Adadi, filij Zaidi, fili j Cabiani, filij Sabae. Ab Aradi

tis sunt reges Gassanitarum, de quibus insta suo loco, & capite, qui proauthore agnoseunt Anarum filium Marari, fili j Αχadi. Eundem Aradum parentem se habuisse iactant Ausitae , & Chariagitae Iairabi, quae postea per antonomasiam Massina , id est urbs dicta est, ciues primi Pseudo prolietae Mahometi acerrimi fautores dc defensores impietatis. Ex Αχaditis suam item tradunt originem ChaZahitae , Barahitae , Dusitae, Halachitae , & Gasechitae. Chazahitae autem ita appellati sunt, ut vocabuli Arabici etymologia demonstrat, quia seorsim a reliquis sui generis recesserunt propter Harami fluminis illuuionem, quod totam pene Arabiam felicem inundauit, atque deuastauit, ut suo loco susias dicetur ; antea autem vocabuntur Caabitae ab authore Crabo filio Amri filii Lahi, filii

175쪽

HISTORIA ARABUM. Harethae , filij Amri, filij Mari Iciae , si ij Ameri , si iij Harethae , si iij Amrit kaisi, fili j Thalabae , fili j Mareni, fili j Aradi. Sunt verb), qui arbitrantur , id apellationis, dc nominis inditum illis fit ille a Templo Mechensi dicto Caaba , cuius cura, atque praefectura ipsis a multo tempore concredita erat, donec suae pretis ius Casio Ismaelitae vire vini vendidit Abullitanus iam ebrius, & Aaues tradidit. Is excusso vino factum summopere detestatus est , ingentique assectus dolore, sed frustra, unde eiussera poenitentia prouerbio apud Arabes fecit locum, cum aliquem intempestiue sui erroris poenitere denotare velint. Multis hac de re Charahitas,8c suum Templi AEdituum Abullitanum sugillariant carminibus Arabum Poctae , inter quae hoc unum est eiusdem Casii Epigramma. Guhiurmu omnibus numeris est iniustior Casio , Adjemo odum Cha hira iniustiores Fabaritis, GarrDitis sitim Charathri emptorem, Cur vel am , ct Antilani venditoris non arguitis infiniam ρ

nant iam fiam ebrietatem et ulue potum. M Templum Dei vendiderunt mire vini, cludisiis resiquum est, amphora vendent. Charahitis Mostaklabitae, quibuscum crudelissima bella commisit Pseudopropheta, adnumerantur. Barahitae autem sunt ex filiis Miri Marthiae Ardensis , id nominis vero inditum illis est ex nomine montis , quem incolebant. Dusitae ponda Duse parente nuncupantur, is erat filius Adna

fili j Malechi, fili j Nassari, filij Aradi. Ad hos reseruntur Horatritae a H

ratro parente ita appellati, quem alij vocant Hirum filium Ameri. Hatechitae , Ga chitae sunt notissimae , ac celeberrimae cognationes sub Ma-hometismo , & Aradum pro authore agnoscunt. Eandem originem repetunt Gialanditae , ex quibus sunt reges Ammonitarum , qui omnes Gia-landi vocabantur , uti Pharaones, & Ptolomaei AEgypti reges , Caesares Romani Imperatores. Secunda cognatio ex Catilini prosapia est Taitarum a Taio filio Adadi,

fili j Zaidi, fili j Calliani, filij Sabae. Hi fluminis Harami fugientes illuuionem sese receperunt in montem Agaeum , qui in superioribus Agiati partibus situs est , qui imposterum ex illorum nomine mons Tai vocari consueuit. Ab istis propagati sunt Giadailitae, Nabhanitae , Bulanitae, Salmanitae , Hanitae, & Sojustae , quemadmodum ex Salmanitis Bogiaritae,& ex Hanitis Acisitae. Ex horum genere fuit Hatemus Talta , cuius liberalitatem non solum vetustissimi Arabum Poctae, & oratores celebrarunt, sed qui hactenus etiam scribunt, vel de liberalitate mentionem faciunt, vi suo loco dicetur. Tertia cognatio filiorum Calilani est Madhagitarum indito illis cogit

mine a Madhagio , qui & Malechus vocatur , filio Adadi, si ij Zaidi, fili j Calliani, fili j Sabae. Ab istis genus ducunt Calilanitae , dc Cianabitae; a

Chron. Orient.

176쪽

Glanabitis autem Moauitae , Auditae, dc Atauitae , ex quibus fuit Audius Mauita poeta celeberrimus. Ad Madhagium etiam suam refert originem Saadus, qui Tribus cognominatus est , quod trecentis viris ex filiis , nepotibus , pronepotibus , & abnepotibus constipatus saepius visus est, quos suam Tribum vocabat. rta cognatio est Hamdanitarum , quae genus , dc nomen trahit a

Hamdano filio Rabiliae, si ij Halani, filii Malechi, fili j Zaidi, fili j Cah

unt. Hi maximae famae , dc nominis fuerunt sub initiis Mahometistit. ta cognatio est Tauritarum a Tauro filio Honiri, fili j Harethae,

filij ZMdi , fili j Catilini, qui Canaditae quoque appellati sunt , id est ingrati in parentem, qui Taurus hoc vitio notatus est. Quandoquidem vocabulum canada ingratum esse, dc benficij immemorem apud Arabes significat. Sexta cognatio Maraditarum appellatione dignoscitur ita dicta a Marado filio Calliani, quae regionem Syriae conterminam longὶ lateque habitat , dc ad quam referenta quoque sunt innumerae propemodum huius nominis familiae, quae plures Arabiae felicis occupant urbes dc agros. Hi prae omnibus Arabibus genus armorum virtute , ac splendore praeclarum reddiderunt, sed multo magis Christiana religione, cuius propugnatores accerrimi fuere.

Septima Agaritarum est ab Agaro filio Calliani, quae bifariam adhuc diuiditur, nempe in Catamitas, bc Besialitas, isti a Besiala, illi a Cat

ma filiis Calliani ita sunt nominati. Et haec de Arabum indigenarum Genealogia. Minores gentes ab istis exortas prudentes omittimus. Aduenae Arabes authorem habuere Ismaelem Abrahae ex Hagar filium, in quo eorum scriptores ab aliis non dissentiunt. Expulsa enim Hagarvna cum filio in Arabiam concessit, habitauitque eo in loco, ubi Mecha urbs , dc eius templum postea conditum est. Videntur tamen discrepare a sacro Textu circa uxorem , is enim cap. xl. Ver. ii. affirmat fuisse Agyptiam , illi verδ ex Arabibus Giarham : sed hoc factu conciliat , si 1ca mus , eam fuisse natalibus AEgyptiam, genere verb Giarhamitam; praeterea Ismel secundum illos non unam , sed plures duxit uxores. Expulsionem autem illam , & amandationem factam fuisse perscribunt agente Abrahamo annum centesimum , dc Isbaaele decimum tertium , siue ut alij malunt, decimum sextum. Inde ad Mahometi Hegiram putant ipserum Chronographi annos 2793. Ismael duodecim habuit filios, quos an ex Vna, vel pluribus uxoribus susceperit, exscriptoribus non constat. Istorum quidam Nabetum , quidam vero Cedar faciunt primogenitum , ab omnibus tamen genealogiae series, siue ut illi loquuntur , ccilumna ex posteris Cedar contexitur, etsi prior opinio probabilior videatur , cum sacer Textus in recensendis Ismaelis filiis primo loco collocet Nabaioth , qui idem est, ac Nabet Arabum. Nec parua quoque dissensio est de regno , dc Templi praesemira, aliqui enim Cedar , Giarhamitis regem constitutum fuisse,perhibent, praesectura sibi conseruata, alij contra laribunt; nonnulli regnum de praesemiram posteris Ismaelis tribuunt usque ad quendam Nabetum aedituum , post quem praefecturam ad Giarhamitas deuenisse, tra-

177쪽

HISTORIA ARABUM.

dunt. Hanc sententiam comprobant, ex his duobus versibus Poematis Ameri fili j Harethae Giarhamitae, quo de amissa praefectura conqueritur.

Eramur scri post Nabetum prasim Templi,

Circuibamusiue illud, nec res controuertitur, Itaque volunt authores huius sententiae praesemiram istam fuisse penes Ismaelitas usque ad Nabetum, tum ad Charahitas, qui Ciarhamitae ante illuuionem fluminis Hara mi dicebantur, deuolutam, donec Casius Isinaclita illam denud redemit utre vini , ut paulo superius dictum est. Ad genealogiae autem seriem ut veniamus, Cedar parcnti successit Hamelus, huic Nabetus , de quo mox mentio laeta est, Nabeto Salamanus , Salamano Hamisit, , isti Adadus, cui Adus, Ado Adnanus, Adnano Maadus, Maado Nazarus, Nazaro Massarus. Ab his totidem cognationcs originem deducunt, dc cognomina. Nazarus autem alios tres liberos ex Mama uxore suscepit extra genealogiae columnam. Primus est Abadus, qui filium habuit nomine Caabum , cuius liberalitas , de munificentia in prouerbium abiit inter Arabes, itemque Cessum Arabicae cloquentiae parentem. Secundus Rabilia dicebatur cognomento Eques, quod ex paterna hereditate nihil habere voluit praeter generoses equos. Is duos genuit filios, Asedum, de Dabiliam. Asedus genuit Gladitam, dc Hansam. Ex Gladita autem o ti sunt Vallitae, a quibus Bacritae, ac Thalabitae. Α Thalabitis Fenus traxit Colaibus, qui regno Vallitarum potitus, tum interfectus est a Giasaso, quapropter grauissimum, aeternumque inter Bacritas, Z Thalabitas inflammatum est bellum. Ex eadem gente fuit Mara, cuius filius Classisus Colaibum occidit, itemque Tarata Tarasitarum author. Markiscitarum maior & minor cognatio ad Bacritas reseruntur, quemadmodum dc Hanifi-tarum , ex quorum stirpe exstitit Mosailema pseudopropheta Mahoineti pseudoprophetae aemulus. Cartanitarum familia ex Hanestarum derivatur. Almol tameta poeta disertissimus , qui Almoltamesitarum genti nomen dedit , parentem habuit Dobatham filium Rabiliae. Namritae porrδ, La- hemitae, Hagilitae, & Hadathisitae originem deducunt ab Asedo filio Rabiliae , & ab hoc Sadusitae , dc Lalizamitae. Tertius Nazari filius fuit An-marus Anmaritarum parens, qui relictis sedibus in Arabiam felicem secessit, hacque de causa eius regionis incolis ipsius posteri adscripti sunt. Massaro autem filio Narari, qui genealogiae constituit seriem de columnam, natus est Elias secundum eandem seriem, extra illam vero Caisiis Cognomen to Hilan , cuius ratione quidam arbitrati sunt, hoc nomen esse parentis, alij eius equi generosiissimi, nonnulli eius canis, quidam demum illius fratris. Ex hoc autem Cai se innumerae propemodum ortae sunt cunationes , &familiae, inter quas principem locum obtinent Hauazinitae, a quibus Saliditae authore Salido filio Bacri, filii Hauarent, fili j Caisi. Ex hac

gente fuit Halima Salidita celeberrima inter omnes Arabes , quod abula suxerit lac monstrum illud ad totius orbis perniciem natum, dia educatum Pseudopropheta Mahometus. Cessum authorem quoque agnoscunt

Calabitae P a quibus Salehitae fili j Sale hi, filij Meldasi , fili j Caisi : item

Hokailitae, unde Mokladus , Κaruasus, aliique Mausali reges. Ex eadem stirpe trahunt genus Hameritae, Salisahitae , & Chasagitae, quos ad suam

178쪽

HISTORIA ARABUM.

18 usque aetatem regnasse Hararitis scribit Ismael Sciat insciali. Eandem repetunt originem Rabiliatae posteri Rabiliae fili j Ameri, filii Salisahae, filii Moauiae , iiiij Bacri, si iij Hauatent, fili j Mansuri, fili j Hacramae, filii Ha si , filij Caisi Hilan. Ex Hauatinitis orti sunt Ciascemitae fili j Giaicemi, filii Moauiae, fili j Bacri, fili j Hauazeni , ad quos Dodraitae reserunt genus.

Item a Cai se trahunt originem Halalitae, Tahai filae, Chiritae , Bahelitae, Maetanitae , Husanitae , Habsitae, Antaritae , Ascigitae , Salemitae, Dabianitae ad quos genus refert Nabega pocla praeclarissimus , Κararitae, Hos. initae , ita nominati a Hossaino ipsorum parente viro munificentissimo,& inliteratos viros liberalissimo, quem Zohairus Arabum poeta illustrissimus non aliter suis vetabus celebrauit, quam Horatius Meccenatem, inter quos hi duo versus plurimum commendantur. Vium vides exultantem, cum iliam adis,

Aesi dare tisi vestes, quod ab isto petis.

Sunt quoque ex Catilitarum senere Haduanitae, & Asbaitae ab Asbao parente , de non vulsari poeta isti dicti, illi a Haduano. Eliae autem natus est iuxta genealosiae seriem Madraca , extra vero Tangia , quorum utemque a matre Can ce sibi indidit cognomen, seseque Candacitas appellarunt, patris nomine omisso. Tangia autem genuit Tamum a quo Tanain tae, itemqueRabalium,3c Dabbam a quibus Rabahitae,&Dabbabitae nuncupati sunt. Matianitae quamuis ori .inem duxerint ab Amro filio Adi, fi- iij Tangiae, ita tamen appellati sunt a Mariana filia Calebi, fili j Vabrae eorum matre. Porro Madraca procreauit Hozaimum iuxta genealogiae seriem , praeter seriem vero Hodestum a quo Hodestitarum plures exortae sunt cognationes, & rami vatij. Ex horum stirpe prognatus est Abdalla filius Mashudi unus sociorum pseudoprophetae Mahomeli, dc Abudouaibelegantis limus poeta. Hozaimo autem natus est Cananus secundum genealogi ae columnam, praeter illam vero Alaunus, dc Asedus. Alaunus genuit Hadalum patrem Hadalitarum, dc Daiscium authorem Daiscitarum; utraque tamen cognatio Caritarum nomine apellari consueuit. Ab Asedo orti sunt Calielitae , Dudanitae, dc cognationes aliae quamplures, quae omnes generico nomine Aseditae Vocantur. Cananus iuxta genealogiae columnam procreauit Alnadhrum , praeter illam vero Malcanum , Ammin, Ameriam, Abdmnalium, S Malechum Α Malcano exorta est Malcanitarum familia , & gens. Abdmnaho vero plures nati sunt fili j, ex quibus Bactus Bacritis, dc Atarus Ataritis nomen dederunt. Bacro autem Dalla procreatus est, a cuius nomine Destitae sunt nuncupati. Item ab eodem proauo eriginem traxerunt Laithitae , Harethitae , Madlegitae , de Damaritae, quemadmodum etiam ab Amro filio Canani Amritae,& ab Amero Ameritae. Malechus autem suam gentem a nomine fili, Pharascij PharaL. citam appellare maluit, quam a suo Malechitam. Ex Cananitis ortum quoque habuerunt Abesitae Nubiae incolae; At nemo arbitretur, inquit Ismael Sciahinsciali in historia Gentium, ob nominis affinitatem , vicinitatemque rUionis hos eoiacm esse ac Habestas , siue ut alij scribere malunt, Habes linos AEthiopiae habitatores. Quidam hic existimant Alnadhrum filium Canini eundem esse atque Corancium a quo Corai scitae Mahometi

179쪽

pseudoprophetae cognati, &hostes, dicti sunt. Verum probabilius alij putant , Corai scitas esse ex filiis Faliri, filij Alnatari, in quam sententiam

ire videntur meliores authores, sed de causa, cui inditum sit illis id nominis non conueniunt. Nam eorum aliqui Falirum ideo ita vocatum fuisse,

asserunt, quia animal quoddam marinum amphibium nomine Grasi, serox, ac non solum caeteris animantibus , sed ipsis hominthus satis formidabile peremisset. Sahidus vero Asricanus, ac nonnulli alij apud illum non ipsi Falim dictam mox ob causam nomen hoc impositum futile, sed toti Fabritarum genti tempore Casj Finritae, cum claues&praesedi ram Templi vire vini abs Abullitano Giarhamita aedituo redemerat. Is quippe hinc inde variis in locis disperses collegit Faliritas, dc ad antiquum ius suae gentis potiundum inuitauit, qui eo accurrentes, opemque gnaviter ferentes Chazahitas Mecha expulerent, ac urbem & Templum in suam redegerunt potestatem , unde ex Casj facinore nomen inditum illis est, namque verbum Arabicum Carisina hinc inde colligere , significat. Falirus autem tres suscepit liberos, Galebum secundum genealogiae columnam , praeter illam verὁ Μoharebum , & Haretham, hic Harethitis, ex quibus orti sunt Chaligitae, ille Moharabitis nomen dedit. Galebo autem secundum genealogiae seriem Levi natus est, extra illam verb Taminius cognomento Adram , nempe barba Hminutus , unde Adramitarum gens orta est. Levi quidem secundum seriem genealogiae Crabum procreauit, praeter illam vero alios quinque, nempe Saadum a quo Saaditae, Choraimum a quo Chozaimitae, Amerum a quo Ameritae, As

mum ὶ quo Asamitae, Haretham demum, qui nullam reliquit prolem. Ex Ameritis originem ducit Amrus filius Abdussi, qui Equitum Arabum fortissimus, de praeclarissimus habitus est, tamen occisus fuit in singulari certamine ab eius nepote Ali filio Abitalcbi, quod iste Mahometi pseudoprophetae , ille Corai scitarum suscepisset partes. Caabus autem genuit Maram secunddm seriem genealogiae, extra illam verδ Midum, Sc Adium, qui posteris nomen e suo nomine indiderunt. Ex Adidi stirpe suborti sunt Giamillitae , unde Amia filius Chalin Mahometi pseudoprophetae hostis omnium acerrimus, itemque Abius eius frater , qui non tepidiori odio in eundem flagrabat. Eiusdem quoque Adidi stirpis sunt Sahamitae , a suibus genus trahit Amrus filius Alasi ducis exercitus Hothmani filij HE-λni, qui AEgyptum , &pene totam Syriam armis expugnauit, dc Arabum subdidit imperio. Ad eandem gentem per Adium filium Gabi r fert genus Homarus filius Alchottabi, qui tertius a Mahometo Arabibus

regnauit. Mara autem genuit secundit in genealogiae columnam Calabum, dc extra Taimum , ac Ialida; a Taimo Taimitarum gens denominata est, a qua suum genus agnoscunt Abubacrus, ac Tabba, ille Mahometi socer, εc successor, iste unus e decem sectis. Ialidae polleti Maetchumitae dieri sunt, cuius appellationis mutationis nullam asserunt scriptores causam. C labo Casius natus est secundum genealogiae columnam, extra vero Zahram, a quo Zaliritarum sens originem & nomen habuit. Ex Zinritarum istirpe ortus est Saadus filius Vahali unus e decem pseudoprophetae sectis, Ame- Chron. Orient.

180쪽

na ipsius Mahometi mater , Ω Αdarrat manus filius Hausi vir maximi nominis , dc authoritatis inter Arabes sub ipsis Mahometismi initiis. Α Casio natus est Abdin ius iuxta genealogiae columnam, extra verδ Abdald rus , dc Abdalaesus. Abdaldarus autem genuit Scibam, dc Nastarum , a quibus Scibitarum , & Nastaritarum genti nomen impositum est. EX PI- steris Abdalazij ortus est Alobirus filius Hauuami unus E decem sociis, nec non Chadigia filia Chouailedi pseudoprophetae uxor, inio Diuitiarum

author, unde machinationum, audaciae,ac scelerum omnium fons emanauit,& conceptae mariti fraudis ic consiliorum adiutrix , dc praesidium firmis smum. Hinc ille gloriari solitus erat passim haec verba in vulgus iactans:

A mi ore eius malorum causet exstitit, oe catimitatum , mea vero meorum

bonorum, oeselisiratis. Ab eod em Abdalario senus ducunt quoque Varinitae nomine ipsis indito a V aha filio Naufeti, filii Azedi, filii Abdalazij, mlij Casij. Abdmasias autem genuit Hascemum secundum seriem genealogiae , extra vero A sciames , Mollabum , dc Nauselum. Ex Abdielames originem trahunt Omaytae, ab Omaya matre ita nuncupati, ad quam suum genus referre maluerunt, quam ad patrem, ob mulicris praeclariss-mas virtutes , virilemque in rebus agendis animum. Ex hac gente orti

sunt Hothmanus filius Hassini quartus a Pseudopropheta Calipha , Mo auia quatuordecim Calipharum parens, Sallidus, Haliaba , Halaba, 5cal, viri apud Arabes praeclarissimi. Motiabilis autem & Naufelitis cognomina dedere authores Mollabus, & Nauselus fili j Abd afi. Hascemus porro suscepit unum Abdal mollisum , cui secundum genealogiae seriem Abdalla natus est , qui tam horrendum , perniciosum , dc immanissimum

peperit orbi terrarum monstrum, nempe Pseudoprophetam Mahometum.

Atque hic scelestissimae gentis claudat genealogias. De illius autem natalibus, educatione , rebus gestis, vitiis, fraudibus, lege Alcoranica , de septuaginta trium sectarum inde exortarum variis opinionibus susE dicemus in nostris notis ad orientalem Chronologiam, ubi de libero arbitrio, de praedestinatione, ac eiusmodi aliis perpluribus,modd therum, modὁ Caluinum , modis alios nostri temporis Haereticos loquentes comperies, de per suos blasphemantes prodromos. Aduertendum hic obiter est , Africae incolas, quos barbaros vulgδvocant, suam quoque ad Calitanum referre originem deductam per Aui eum filium Sighae Homatritae, a cuius nomine tota regio Africa dicta est, uti perhibent, dc non ab Aphro uno ex posteris Abrahae, ut quidam scribunt. Isinael Sciat insciis , dc alij censent ex posteris Canaan hos barbaros esse. Quicquid sit, quatuor sunt inter innumeras has sentes caeteris illustriores ac nobiliores , quae perpetua traditione suam originem ii Cal, tano agnoscunt, atque celebrant. Principem locum obtinet gens Chelamitarum, quae in promouendo Fatemitarum imperio, qui sunt posteri Ali Fatema Mahometi pseudoprophetae filia, unde nomen acceperunt, nullum non mouit lapidem. Proxime sequitur Sanhagitarum , qui suo im perio totam Africam aliquando subdiderunt. Ex hac gente ortus est Ma- homerus filius Dauidis Sanhagitae Grammaticae Arabicae , quae Aprumia inscripta est , author notissimus dc celeberrimus. Tertium ordinem, dc

SEARCH

MENU NAVIGATION