Chronicon orientale, nunc primum Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro Maronita e Libano, linguarum Syriacae, ... cui accessit eiusdem Supplementum historiae orientalis

발행: 1651년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

181쪽

HISTORIA ARABUM.

ictgradum occupant Zanatitar, ex quibus orti sunt reges Talemiani, & Salugiamasae. Isti arte, & equitandi peritia , nec non magnanimitate inter omnes barbaros sunt celeberrimi. Massamaditae Duni montis habitatores

sequuntur. Isti partes Almolidi fili j Tium ti prius susceperant, dein regnarunt illis Abdalmumen, & filii eius donec Calipha in occidente proclamatus est Abuzacharias Iahia filius Abdaluahedi, fili j Abihaia ex eadem gente Mastanaadita, cui successerunt in eadem dignitate fili j, nepotes, pronepotes , dc abnepotes Vsque ad annum Hegirae. His quatuor principibus sarbarorum nationibus aliae viginti quinque accensentur, quae eandem originem repetunt, nempe Dharabitae, Mafilitae, Mandaritae, Abdranitae, Vacchumitae, Nahritae, Nahrauitae, Raiuhitae, Va diutae, Salmatitae, Hauaritae, Lauatitae, Maratitae, SadZatitae, Basainitae, Madiunitae , Zarhunitae , Calamitae, Auritae, Hatitae, Vali trinitae , Man-krasitae , Scianis uritae , Arklanitae , Maresitae. Horum omnium ut unum genus principio fuit, ita dc una olim orisine lingua , sed tot dialectos temporis successu peperit, ut nisi adhibito iam interprete sese intelligere nequeant. Arabum more sub dio habitant, vel sub tentoriis , ac ut scenitae Arabes vagi cd domicilia transserunt , quo aquae, & pabula alliciunt, atque inuitant. Tam aduersus istos, quam vasantes Arabes passim per totam Africam Romanorum Imperatorum in silicibus, marmoribusque R mana lingua, dc characteribus insculpta hactenus visuntur edicta, quibus variis sub poenis inhibetur, ne vagam illam, errantem ,incertamque agant imposterum vitam.

DE ARABUM STUDIIS,

ante Mahometismum.

AR AB E s , qui Mahometo nomen dederint, Sc vexilla sunt sequuti, suae gentis homines anterioris aetatis, qui ante Mahometismum vivebant, pasum appellare, consuerunt, seculi ignorantiae Arabes. Ex quo inserunt nonnulli, qui Arabum historias e limine vix salutarunt, aut ipsos titulos legerunt, hos populos priscit illis temporibus profundissima , atque densissima scientiarum omnium ignorantiae caligine obrutos, sepultosque suisse. At prosechδ qui gentis Authorum paullo diligentias euoluit in numenta, qui penitius instituta nouit, facile deprehendet, apud hos haudquaquam sermonem esse de scientiarum inscientia, sed de veri Dei, eiusque cultus debiti ignoratione. Id autem ita se habere, ex eo planc patet, quod hoc ignorantiae titulo , dc appellatione non suos duntaxat antiquos designant Arabes, verum etiam eius aetatis Chaldaeos, Syros, AEgyptios, Graecos, Latinos, & si qui alij sint, qui olim sectentiarum studio, oc nomine claruerunt. Atque adeo hac nomenclatione, ex communi gentis loquendi usu intelligunt eos, quos Gentiles, sive Ethnicos nos appellare Blemus. Dictionari, historici author, ne on Calepinus, nescio a quibus scriptoribus in dictione Canan id peculiariter tribuunt Arabibus, haec sunt Chron. Orient.

182쪽

t62 verba : Canan Acta est Arabia a Cani , qui in ea considit, a qua Cananai Hac bis prima gens, qua Deum ignorauit: quia princeps eius, conditor cuia tum a patre non accepit, maledictus ab eo itaque ignorantiam diuinitatis mi nonibus reliquit. An autem Arabia dicta sit Canan a Cam,& an is Arabum fuerit princeps, re conditor, non est praesentis loci discutere, quia Arabes indigenas a Calitano habuisse originem , aduenas vero ab Ismaele supra abunde visum est 3 nisi velint Authores isti nomine Arabiae intelligere illam Syriae prouinciam, quae prius a Canaan filio Cham Cananaea dicta est, tum a Iudaeorum gente Iudaea nuncupata. In hac quippe prouincia non solum diuinitatis ignorantia , sed criminum ctiam , ac scelerum omnium enormitas suam tamquam in regia posuisse sedem videntur , ut ex sacris Litteris luce clarius patet, quamobrem regionis illius pars aliquando igne conflagrata est, reliquum vero armis deinde deletum, quod Arabibus minime accidit. Quicquid sit, certum enim est , eam ignorantiam intelligendam esse de ignorantia Dei, ac eius debiti cultus, quae Arabibus cum aliis gentibus communis erat. Caeterum, qudd iis etiam priscis seculis Arabes neque ingenij acumine, neque genio , amore , aut propensione in scientiarum studia vilis aliis Gaderent, argumenta duo ii quido persia adcnt. Alterum colligitur ex Auth rum eius leculi scriptis , dc monumentis, quae hactenus posterorum te runtur manibus, atque ab iunioribus passim citantur , dc laudantur. Αtque adeo , si credimus istis , si ea monumenta illorum sant Authorum,

sub quorum nomine , ac titulis circumseruntur , certe non minus excelluerunt in studiis Philosophiae, Astronomiae, Astrologiae, Medicinae, Poe- sis , Oratoriae, aliarumque disciplinarum antiqui illi Arabes seculi ignora tiae, quos vocant, quam sub Mahome tisino iuniores. Historiarum qu que, &Chronologiae haud ignari erant, tametsi antiquorum omnium more illas fabulis aliquando, & superstitionibus temperarent, quia ut plurimum a Poetis historiae huiusinodi conscribebantur. Vt autem constet, quanto ingenij acumine , vi , dc perspicacia gens illa pollebat olim, illa unum aut . alterum ex illius temporis Poetarum carminibus specimen asserendum est. Zohairus itaque Poeta, de quo supra in cap. de Arabum genealogia mentio facta est, celebrans Hos sales prinois viri in literatos homines munificentiam, Miberalitatem, inter caetera hos duos edidit versus, quos elegantiae, & acuminis nomine tota posteritas commendauit. Guem exultantem vides, cum utam adis,

Me si dure is velles, quia ab isto petis,

Idem reprehenuis aliquando ab uxore , & consanguineis, quδd sit a bona, quibus principum liberalitate donatus erat, profunderet quodamodo, atque prodigeret in viros eruditos, doctos, atque paupertate oppressos, ita eleganter respondit.

Nos donant seis liberales tam largiter bonis, Et nos uberalium his utemur servide bonis tEiusdem quoque esse fertur hoc distichon, quo ostendit dolorem, de gaudium inuicem innasci , nec nun pro laborum qualitate praemium nos

consequi.

183쪽

vides terram βιisfloribus nunquam melius ridere,

sem quando caeli larvia irrigatur Lurimis PNabega Dabianita, de quo etiam iupra, seculi ignorantiae poeta, muli edidit omnis generis carmina , quae hactenus occinuntur inter Arabes, nec minoris elegantiae ab illis aestimantur, quam Horatii, Martialis, aut alterius huius notae apud Latinos Poetae. Is cum a quodam amico vulgari, &inepto Poeta, quem adhortatus erat, ut vel diligentiorem carminibus componendis nauaret operam, vel penitus ab hac arte desisteret, audiuisset: melius est, amice, cum Lusiniarum canere postrema,

Vsem cum primo vesterti bone totam obmutescere diem. Hoc o disticho eius ignauiam bellὸ retudit: Iso e vides, amice, μῶν plurimum decedere pretio, Cum dicitur, is gladius est multo melior virga rIdem lepidi huius epigrammatis in AEthiopem principem quendam nige rimum iaculati, qui subiugata Arabia candidam, speciosimmamque puellam eius regionis sibi in matrimonium coniunxit, author fuit: Vidi AEnispem atra simissimum nocti, Candidam amplexibus Liringentem pueliam,

Cui dixi: heu nequam I natura ne ordinem peruertas, Misa diei coniungens nigerrimam noctem.

Infinita sane alia id penus asserre possemus, nisi hoc esset praeter institu tum,&extra lineas longias prosilire. At quantum natiui leporis, elegantiae, & acuminis his versibus in alienam linguam versis decedit, illi probὶ norunt, qui in hoc scribendi genere desudarunt aliquando. Sed occurret sortὸ hic nonnemo , obiicietque nobis ex Sahedo Anda lusio , Gregorio Barhebraeo , dc aliis, qui suis scriptis testantur, Arabum

eius seculi, cui ab ignorantia inditum est nomen , studia fuisse tantum circa suae linguae cultum, poesim, simplicium medicamentorum usum, quibus suis mederentur morbis, necnon Astronomiam , sed praecipuε circa astrorum orths, & occassis cognitionem, ut inde suis gregibus,marmentis maturius consulere possent.

Non inficiamur ; sed hos loqui de iis Arabibus, qui perpetud cum suis

pecudibus vagantur, non autem de ciuibus , dc urbium incolis, apud quos litterarum studia summoperὸ colebantur , planum est. Quinimo ex hoc uno factu a itur, quantus fuerit horum genius, ic amor erga scientias etiam in eo statu, & rerum conditione, in quibus aliae gentes brutis haud sunt multo absimiles. Verius profecto Peripatetici isti dicendi erant, qu imij , qui in Aristotelis verba iurauerunt, cum perpetuo ambulantes philosopharentur, dc peripateticδ. 'Rursus is, aut aliquis alius obiectabit: Quae fides iunioribus Authori bra haec de antiquis illis reserentibus tribuenda est, quae ratio haec persu

det , aut quodnam argumentum euincit, ea monumecta, quae hactenus

extant, dc sub eorum circumferuntur titulis , & nominibus reuera ipso rum fuisse γRespondeo , eadem fides, eadem ratio , idemque argumentum , quae persuadent, & conuincunt, ea monumenta , quae sub nomine Diodori

Chron. Orient.

184쪽

Siculi , Herodoti, Titi Livii, Corneli j Taciti, Platonis, Aristotelis , Ciceronis , Maronis, Horati j, Nasonis, dc aliorum, ipsorum esse. Non video enti cur potius haec istorum esse dicenda sint, quam illa illorum , cum utraque nonnisi humana fide, dc gentilium traditione talia habeantur, adeόque hoc quod attinet, utrisque par ratio crit. Alterum suppeditat nobis argumentum Reginae Sabae exemplum, quam Arabum esse Reginam infra de Regibus Arabiae felicis scribentes fuse ostendemus, quae audita fama, dc sparso de Salomonis capientia rumore, statim relictis sedibus, dc regno , rebusque omnibus posthabitis, eo conuolauit, cum ut sapientissimum Repem tentaret aeniῆmatibus , qui erat antiquorum philolsephandi familiarissimus modus, tum uti eius sapientiam ex ore

exciperet. Quae quidem perdiscendi cupiditas si in semina tanta fuit, in viris quanta tae debuerat Sed quoniam haec ex mox proponendis quibusdam quaestionibus clarius patescent, illis modo supersedere duximus.

DE ARABUM MORIBUS ET INSTITUTIS.

ARABEs Scenitae , de quibus ita Solinus: Scenita Giusam nominu inde ducunt, quod tentoris succedunt, nec Κλυ domos habent, Eadem Plin. lib. s. cap. 18. l Almochaiamato , nempe tentoriis utentes vernacula lingua se se appellant. Horum morcs sic describit 2Elianus : Omnes , inquit, pari sene sunt bestatores inminudi, coloratis sagulis pube tenuramim, equorum adiumento pernicium , P aciliumque Camelorum per diuersa reptantes in tranausilis, et ei turbidis rebus. Nec eorum quisivam stivam a prehendit , vel amorem colis, aut arua sebi pendo victum quaeritat id errant semiger sine lare , sine sedibus fixis, aut legibus. Quamuis autem mortalium exstiterint furacissimi, atque habenus sint latrociniis, ac praedae, dc ra-llinis iure quodamodo hereditario deditissimi, nemini tamen inter spo-iandum , rapiendumque mortem inferunt, si ipsorum is cesserit conatibus. Affirmant quippe, homines omnes fratres esse, ac ab eodem prognatos parente , adeoque nefas esse , fratres iniuria assicere graui, aut inte ficere. autem rapiunt, sua esse asserunt, quae abs eorum manu suo

utentes iure vendicant, qui sibi iniuste illa usurparunt, cum communis parens nullam bonorum inter filios fecerit diuitionem , sed potentiores ea sibi asciuerunt, atque iniuste arrogarunt. Ex facinore dicti sunt anti-quillis Sabare, id est raptores, furaces, spoliatores, praedatores, & eiusmodi, ut infra de regibus Arabiae felicis agentes dicemus, i demonstr bimus. Ab istis ad Isinaelis posteros idem nomen derivatum fuisse, existimo , quia Coniunctis inter eos connubiis mores quoque communes facti sunt, etsi diuersus author. In eadem significatione utrosque Saracenos dictos fuiste a verbo Arabico rara, nempe furatus est, quidam arbitrantur , inter quos Iosephus Scaliger in animaduersionibus ad Chronologica Eusebij n. L X X X v III. Ingeniose magis sine hoc nomen inde deducitur.

185쪽

HISTORIA ARABUM.

quam vere, quia qui Saraceni aliis nuncupantur, ipsis Arabibus vernacula lineua appellantur Sarachase ab regione eiusdem nominis, quam Saracam S tephanus vocat,&Arabiae partem facit, quae reliquis Arabibus nomen aliquando dedit. De his ita Amianus lib. xx.HScenim fraetendistur Arabas, quos Saracenos nunc appellamus. Hoc quidem haud insuetum est , vel nouum, quia passim videmus vel ex facinore aliquo, vel ex gentis alicuius claritate, aut armorum potentia , α splendore unam nationem, vel prouinciam nomen aliis indere. QNm ob c usam Europaei pene omnes Franci orientalibus vocantur , Hispani sint illi, vel Itali, Germani vel Angli. Α Sara ita dictos esse, ut alij putant, perridiculum habet mox laudatus Scaliger. Hoc modo, inquit, oporteret aut a Sara Sarras disos, aut τxorem Anahami non Saram , sed Saracam dinam Sententiaverissima est, non item rationes, quibus fulcitur, quia non Graecae aut Latinae linguae spectanda est analogia in eiusnodi formationibus, sed eius, unde facta est derivatio , lapius enim Arabes nomina peregrinae linguae non solum seruilis alicuius literae additione , vel permutatione , aut rciectione, sed radicalis etiam ad Arabicam pronunciationem euphoniae patia

accommodant; quam figuram,si mutatione, aut reiectione fit, cant

Alia filo, nempe asseuiationem Grammatici, si verd adiectione WH l, stah ο, id est Arabia iisnem. Atque adeo nomini Sara, ut alienae Im- euae per illam figuram addere facilε poterant literam C. unde hoc aliud formabitur Saraceni, quemadmodum ex hoc nomine se Chanda , faciunt ,. an , dc ab hoc Chandacitas. Eiusmodi plura passim occuserunt Equidem hoc ideo perridiculum esse ego existimo, quia Scenitas Arabes necue ad Saram, neque ad Abrahamum ullo modo spectant, vel ullam habent relationem, uti ex hactenus dictis planum est. Posteros verδIsmaelis Agarenos potius ab Agar, quam Saracenos a Sara matris expultrice dicendos esse omnis ratio persuadet. Sunt etiam , qui existima t, Saracenos nominatos esse ex nomine Sergi j Monachi, quod ita Arabice pingitur - Sarchis, quemadmodum ex nomine MahometI Mahometanos ,

d iste Alcoranteae Legis conditor extiterit, dc pseudoprophetae machI- nationum , & consiliorum non solum promotor , sed princeps author. Veram opinio haec omnium perridicula est , quia multo ante Sergii , dc Minoineti tempora id nominis Arabibus tributum esse, apud Ptolomaeum, Epiphanium , & alios legimus. Imo Onhelos capite 37. Genecubi in He

Hospitalitatis ossiciis nullis mortalium cedunt ;hospitibus integram inuiolatamque seruant fidem, itaut horum siluti, dc bonis, non sollini sua bona sed vitam ipsam posthabeant. Inuiolabilis amicitia cum illis tunc quas contrahit, quando semel cum iis panem comederit, quod inviolatum amisecitiae ius varant ius panis & salis; quod autem imminuere, aut quopiam laedere modo, summa religio ipsis est. Ius praeterea foedus in amicorum etiam amicos diffinditur, hinc marcimum nefcunt, aggredi viatores, aut spoliare, si quis repertus fuerit in tu huiu emodi amicitiae foedere obstrictus, adedque unius gratia o m-bus parcunt. Neminem in sua iurisdictione laedunt , aut iniuriam ab ullo

186쪽

lia locum, de occasionem Pseudoprophetae Mahometo dederunt, vini, ac omnium eorum , quae ebrietatem inducunt, interdicendi usum. Matrimonia in omnibus gradibus contrahebant olim Arabes praeterquam cum matribus,& filiabus: sed omnium turpissimum ducebant contrahere cum duabus sororibus , aut ea , quae aliquando patris fuit. iniamem eiusmodi matrimonium contraXerit, Alcarrabo vocabant, scilicet incubum, illumque daemonum accensebant numero. Nihilominus Michael

Villanouanus ad sextam tabulam Asiae Geographiae Ptolomaei de illis ita

scriptum reliquit: Coeunt cum matribus oesororibus pecudum ritu. Gregem uxorum facultates &bona praescribebant, ut omnes Arabum tradunt Αuthores: Strabo tamen lib. 16. & ex Strabone alij assirmant, unam omnibus consanguineis fuisse olim uxorem, itemque cum seroribus eos contrahere. Porro hoc de unius uxoris communitate falsum esse, authorum Arabum testimoniis plane constat. Vt testes enim sunt locupletissimi Ismael Selahinsciali in Historia gentium , Mashudius in Pratis aureis, ac alij pe

multi, Mahometus Pseudopropheta nihil prorsus immutauit ex Arabum antiquorum ritibus, institutis, moribus, aut persuasionibus, nisi ea, quae ad fidem in Deum unum pertinebant, S quaedam alia perpauca, de quibus in Alcorano, caetera intacta praeteriit. Atqui de huiusmoda communi uxore pluribus consanguineis nulla mentio habetur apud illum, nulla approbatio, vel

improbatio. Equidem existimarem hanc unius uxoris communitatem nequaquam aequo animo tulisset pseudopropheta ille salacissimus, nec solo improbasset silentio, sed totis Alcorani capitibus eam condemnasset, &quidem grauissima sententia. Euidentissime id euinci potest ex eius moribus, cum nihil, quandiu vixit, ipsit arriserit magis, quam polygantia, nec de ulla alia re magis gloriatus sit, quam de uxoribus, quarum causa saepitis Deum

ipsum in scenam induxit, modo ut earum testaretur castitatem, modo ut lites componeret, mod5 ut illarum amores erga eum conciliaret. c d pluribus r grege viginti-quinque uxorum non contentus , stuprum Zainabae ux

ri Zaidi nepotis intulit, deinde in uxorem eam marito inuito duxit, quod ex Dei mandato se fecisse in ipso Alcorano scribere impudentissimum non puduit. Qim illa tumens rivalibus dicere solita crat: Vos maritis coniunxerunt parentes, me vero Deus desuper septem caelis. Contra hoc praeterea matrimonii genus multum reclamare videtur infinitus gentis numerus,

multitudo , dc prae caeteris mortalibus propagatio , quae prosectδ ex una ore , quae octo, decem , quindecim, pluribus communis est, prouenire non potest , ut sanus quisque sane iudicabit. Quis enim facile credet

ex una tantum uxore toti cognationi communi Saadum cognomento Tribum numerare potuisse trecentos viros cx filiis, nepotibus, pronepotibus,& abnepotibus, exceptis etiam seminis, ut cap. 3. de Arabum genealogia dictum est. Praeterea non solum apud gentis Scriptores, sed etiam Graecos,l Latinosque Authores legimus, antiquos Arabes antiquitus ante Mahomel tismum numerosissimos contra Romanum imperium conduxisse exercitus.l Theodosio iuniore rerum potiente ex Arabum exercitu uno die plusquam centum millia virorum necata, atque consumpta fuisse lib. XI. cap. XV.-hron. Orient.

187쪽

17ol seribit Socrates. An autem contrahebant, cum taroribus, ut lib. 16. habeti Strabo, dc scribunt alij , mihi impraesens certo non constat: hoc tamen con-l iectura ita esse deprehenditur,cum supra a nobis citati Autl res excipianti solum matres, filias, eam, quae patri aliquando copulata est, dc matrimonium cum duabus Aroribus. Caeterum olim , ut hactenus etiam faciunt , ad templum Mechense peregrinabantur, circuncidebantur, purificationibus , dc lotionibus vα-bantur , ac alia id genus permulta praestabant, quae singula nunc recensere non solum satis prolixum, sed & molestum esset. d autem tradit Hlianus de uxoribus mercenariis, dc conductis ex hacto ad tempus, adhuc in usu quoque est non selum apud ipses Arabes, sed etiam reliquas alias gentes quae Mahometo nomen dederunt, cum ad ipsius pseudopropheta: peregrinantur sepulchrum. Tunc enim forte in memoriam eius salacit iis) nemini licet cum propria uxore coire, sed aliam sibi pacto quodam Conducere , oportet, & suam alterius locare libidini. Hinc libidinos brumutriusque sexus infinita ed confluit turba ad efaenatam explendam in honorem Mahometi cupiditatem, quod tapissime ex condicto faciunt, cum

domi agentes maritorum,&magistratus metu praestare non audeant. Repudia uxorum frequentia erant, sed qui ter id praestiterit, quartam ducere nequaquam fas ipsi erat, aut illi coniungi, antequam ab alio quopiam suo aere conducto sebacti fuerit trium dierum noctiumque spatio. Eidem legi obnoxius est, qui semel a se repudiatam, ad thorum reuocat. Liberum praeterea illi erat cum adultero manere , si utrique collibitum fuerit, maritumque illudere. Qui eiusmodi matrimonium contrahebat , dicebatur patria lingua Gi scia , id est, pustus asini redditus est, vel etiam Gitas, hircus factus, idque maximo dedecori vertebatur illi,

ut qui adulterum perpetuum suo aere uxori conduxit , unde patriae valedicere cogebatur. Idem eodem ritu , ac ceremoniis Minoinctum conse

uage, atque confirmasse forte nemo facilὶ crediderit, nisi qui euoluerit Alcoranum. Scd omnium perridicula, ut quae naturali experientiae, ac intellectus lumini manifestissimὁ repugnat, reclamat , & aduersatur , est lex illa de viduarum partu , quam Mahometus , & Mahometani Iurisconsulti suis scriptis confirmarunt, ac in suos retulerunt codices. Partum , quem triennio , vel etiam septennio , ut alii malunt, post mariti obitum vidua edebat, legitimum defuncti mariti filium habebant antiqui Arabes, eoque nomine hereditatem adibat & obibat. Eiusmodi lex inter Mahometanos

ma imo adhuc viget , quae quantum praesidii viduarum affert rebus, &castae libidini consulit, cordati cuiusque est imaginaru

188쪽

DE ARABUM RELIGIONE,

ante Mahometisinum CAPUT SEXTI M.

ARA FIBVS non una , eademque omnibus religio erat ante Maho- metismum , sed quidam illorum Mosaicam profitebantur legem, quidam vero alij sub Christi domini militabant vexillis, reliqui varias insectas scindebantur , variisque cultibus , ac caeremoniis erant addicti. De primis , dc secundis nihil hic attinet dicere, de posterioribus sigillatim mox disseremus. Omnium praecipua habebatur secta Chaleditarum, ita dicta a Chaledo filio Sanani Habsita, non quδd eius primus extiterit Author, sed assertor, dc

propugnator aduersus Persarum Magos acerrimus. Huius doctrinae semina erat: Vnum rerum omnium esse creatorem, dc moderatorem potentissimum,

dc sapientissimum : mortuos fore resurrecturos, probos aeternis praemiis, dc felicitate donatum iri, contra improbos perpetuis suppliciis, dc in licitate. Chaledi huius tempore ignem per varias Arabiae regiones longὸ lateque discurrentem conspicatum esse, perhibent scriptores, qui in caula fuit, ut multi Arabum ad Persarum Magorum, qui ignem colebant , instituta transierint. Totis viribus obstitit his Chaledus, ac , ut illos ad meliorem sanioremque mentem reduceret, precibus , dc proiectione lignorum ecstipulae, ad maiorem claritatem, celebritatemque miraculi, ignem illum exstinxit. Is morti proximus suis dixit: Cum sepulturae mandatus fuero, veniet Asinorum armentum praecedente Camelo , qui meum sepulchrum ungula feriet, tunc meum defodite corpus, atque inde educite me , Mannunciabo vobis, quae ventura sunt. Corpore itaque terrae reddito apparuit , ut praedixerat, Asinorum illud armentum Camelo praeeunte , qui ed veniens ungula sepulchrum feriit. Quo conspecto ad illum eruendum ex monumento accurrunt omnes, sed eius fili j constitntissimδ obstiterunt, asserentes , se nolle imposterum appellari ab aliis Arabibus filios Eruti siue des i. Istis quippe in more positum erat, & adhuc mos Viset, Cognomina indere ex facinore aliquo, aut insigni euentu. Hunc discipuli, oc eius doctrinae sequaces tamquam Prophetam stiminis honoribus prosequebantur, eiusque meminit Malio metus, ac ut talem habuit, dc laudauit. Hos proximὸ sequuntur Intelligentiarum, siue caelestium Spirituum cultores. Isti tametsi, unum esse uniuersi creatorem , dc essectorem sapientissimum , potentissimum , immutabilem, ac sanctissimum, faterentur, mediatoribus nihilominus opus nobis esse , astruebant. Quamobrem caelestes illos Spiritus templis, aris, sacrificiis, hostiis , thure , sussumigationibus, supplicationibus, ieiuniis, incantationibus, aliisque superstitionibus inuocabant. De his ita Alcoranus: P Iuaquam hos colimus, nisi

ut nos coniungant Deo. Has autem Intelligentias, quas ut deas venerabantur , antiquitas illa filias Dei appellabat, vi de illis Alcoranus quoque seribit.

Chron. Orient.

189쪽

Ab horum persuasione non longe distabant ij , quos mox nominati Idololatras vocabant, quia Idola , & smulachra singulis Intelligentiis ac Planetis , quibus illae praesunt, crigebant , certis quibusdam sermis, dc figuris tali tempore , modo , Sc ratione factis ex tali, vel tali materia; quod ita faciendum esse, ex illorum effectis ,&impressionibus se colligere

astruebant. Vtrique animarum immortalitatem , dc corporum resurrectionem concedebant, sed Prophetarum missionem, dc quamcunque legem ab illis latam, aut ferendam amoliebantur. Equos, aut camelos morituri

super suis sepulchris mactari iubebant, quδd ipsis persuasum erat , eum equitem iter facturum ad locum iudicij, cuius super sepulchro equus, aut camelus iugulatus est , peditem alioquin , si non. Quidam ad Chaldaeorum accedebant instituta, Planetas adorantes, nul-tunaque auspicabantur opus horum effectibus, motibus, ortu , occasu , de eiusmodi inconsultis. Huius sectae erat Ababacrus Sadelius Mahometis cet, ic successor. Bifariam huius disciplinae missiosi diuidebantur : nam

ipsorum nonnulli Planetas, ac causas secundas venerabantur, & colebant,

minime in hoc a superioribus disserentes, sed multa de Mundi creatione cum Chaldaeis, re Sabaitis comminiscebantur, ut suo loco videre est. Alij vero illos ut primos rerum Authores, prima principia , dc causas st

tuebant, de mentem animumque altius haud erigebant. Huius cieci ere

ris erant fere illi omnes , qui particularia colebant Idola, ut Homatritae, qui Solem adorabant, dc pro suo Deo habebant, Cananitae qui Lunam, Lahemitae , 5c Gedamitae , qui Iouem, Aseditae, qui Mercurium , Mai semitae , qui Aldobran , siue oculum Tauri , dc sic de aliis. Ad haec non

solum diuersa regna, diuersaeque prouinciae propriorum Deorum assect bant cultum, sed etiam priuatae familiae, ex quo infinitus ubique conspiciebatur Idolorum numerus. Siquidem Calabitarum cognatio Idolum nomine Vadum maximis prosequebatur honoribus: Hodat litae Sagum adorabant : Madhagitae Iagulum : Pharasum Tamimitae: Nasarum Calahitae: Hamdanitae Iahukum , Allataeam Tahai fitae : Haesum Coraistitae r Sar tam Avetitae. Horum omnium in omnibus Arabiae prouinciis celebrati C. simum habebatur Idolum Habel, quod in summo Templi Mechensi ve

lice collocatum erat. Huic tamquam minores Dij , dc eius mandata exequi parati assistebant hinc inde Asaph , dc Naieta. Hos duos ex Syria in Arabiam aduectos fuisse , antiquissimi Arabum perhibent : At qui sub

Mahometismo scripserunt, ut qui Mechanico Templo satis tribuunt honoris , tradunt, hos duos eiusdem nominis fuisse virum 8c feminam in lapideas conuerses statuas ob commissam in ipse Templo veneream tu pitudinem, qui primum ibi collocati, ut aliis euent exemplo, deinde a mortalium caecitate in Deos adsciti sunt. Equidem mihi persuadeo id ab hominum vulgo statuariae prorsus ibi ignaro creditum primum fuisse, dein paullatim , gradatimque aliorum altioris ordinis insinuatum animis, ac historiae consignatum. Ex recentibus vetera saepὸ discimus, ic arguimus, siquidem quos conspicit nunc Arabum plebs in urbis Tiberiadis ruderibus , Sc ruinis lapideas statuas , firmissime asseuerat , esse perfidissimos quosdam Iudaeos in illas mutatos, ut non absque animi maxima volupta-

190쪽

HISTORIA ARABUM.

73 te saepius ab illis audiui miraculi mirabilitatem mihi narrantibus. Oppidum nomine Almenia ad unum, aut alterum lapidem ab urbe nostra Tripolitana dissitum est , ubi marmoreum quoddam monumentum triginta palmorum longitudinis, latitudinis vero sex in quadam spelunca visitur , in quo Osee Prophetae corpus conditum Mahometani perhibentic diuersae marmoreae tabulae ab illis inscriptae testantur. Inde non procul in adiacenti planitie ingens lapidum aspicientium oculis se offert multitudo, qui varias humani corporis referunt staturas. Fama est, exercitum SP rorum Prophetae precibus in eos lapides fuisse conuersum olim, & hactenus exhibere species, ac formas diuersas, militesque adamussim iuxta varios ordines, equites scilicet, pedites, tubicines, cornicines, buccinatores, tympanistas, Velites, peltatos, catafractos, hastatos, scutatos, fundibularios, ac ia genus alios. Curiositate adductus aliquando eo conuolaui, rei certitudinem grauibus verbis asscuerat monumenti Mahometanus auritus minister, propius videmii cupiditate compulsus, nulla interposita mora, accedo, comperio laxa tua stantia insormia vi reliqua, quae ubi gentium occurrunt, quamobrem velocias rcgressus quasi delusus de ministro illo, eiusq; fabula conquestus sum. Qui dedignatus ait: rem ita se olim habuisse, sed deformitas illa longissimi edacis temporis iniuria contracta est, dc a pucrorum , pastorumque inselentia illata. Ministrum illum auritum appellaui, res silentio haud praetereunda est) bigamus quippe erat, dc uxorum Vna candida crat, AEliopissa altera, in prioris amoris signum' suspensum ex dex-.tera aure habebat argenteum annulum duas pendentem uncias, ex altera

vero aure alium ferreum totidem pendentem, in signum sui amoris erga Ethiopissesn uxorem, qui circuli suo pondere infimas auriculas, siue lobos mento aequarunt , ut caprarum Syriacarum auribus non dissimiles videantur. Ego sane, rem ipsam quod attinet, existimo, fabulam enatam fuisse ex illius sepulchri, quod falso Prophetae esse creditur , vicinitate, ac iis speciebus, quae inde aspicientium oculis repraesentantur, atque tδ etiam historiae Elisei Prophetae, quae habetur Reg. cap. 6. nonnihil esse hic immixtum , ac facti, per nae , dc loci mutata conditione conflatum hoc commentum. Patrum nostrorum communis sententia est, monumentum illud esse Osee fili j Ela regis Israel: sunt etiam, qui arbitrantur esse Iosue fili j Nun, qui & Osee dictus est : sed contra hanc opinionem militat Iudaeorum traditio. Haec ex occasione dicta sufficiant, nunc ad

rem nostram.

Secta quoque apud Arabes antiquissima Philosephorum erat , qui

vernacula lingua dicebantur Bais nato siue Dahritae a nomine Dabro , quod tam secvlym , siue tempus determinatum significat, quam aeternitatem , quos Latino vocabulo temporata , alemosipue appellare possumus. Ita nominabantur, non quod contraria docerent, nempe quddmundus temporalis sit, ac aeternus, sed qui,d genera species sint aeternae , indiuidua verδ corruptioni obnoxia. Ipsorum vulgatissimum scitum erat: Vteri producunt ,sepulchra deglutiunt. De istis mentionem facit Alcoranus , quos ita loquentes inducit: e orimur, oe vivimus, nsc aliud

nos perdit, quam tempus. Athaei penitus isti erant, seu potius Sadducaei,

SEARCH

MENU NAVIGATION