장음표시 사용
251쪽
Ouinentis probandam. Αhmetus Αlgazel in libro de constitione hane af- lfert pro immortalitate Animae asserenda pseudoprophetae salutandi sormulam, dum inter sepulchra transibat, Pax, oe requies vobis, qui vere lmiui estis, nos ver mortales. Ex quo, ait relatus author, imam non mori demortuo corpore. Hermes Arabicus cap. 4. libri de correptione Anima : Numquid ignoras Anima , quod per mortem naturalem transmi reris ab angustiis aia latitudinem, a paupertate ad diuitias, a maerore ad utitiam , a periculis ad 'uritatem , a labore ad requiem, ab ULctionibus ad voluptates, oe delicias, a morbo ad sanitatem, a tenebris ad lucem l ne te igitur pigeat, quia malorum deposita Itola, σ iniquitatum, P
tam recipies bonorum, ρο immortalitatem. Testimonia eiusmodi innumera occurrent Arabes scriptores legenti, quae missa Acimus cum breuitatis fratia, tum quia ex sequentibus capitibus adhuc constabit haec Animae immortalitas. Hoc unum tamen haud limittendum est: eos videlicet qui Animam, aut sanguinem, aut aerem, aut ionem, aut qualitatum harmoniam , dc temperamentum, & id genus esse Iocuerunt, nequaquam eam mortalitati ac interitui obnoxiam propterea facere: sed Animam tunc pro vita, seu essectum pro causa per metonymiam accipere, quicquid sit de Galeni, dc sequacium opinione. Id sect. 3. quaest. io. author Epist. de Spiritu oe Anima luculentissimis declarat his verbis: Scias praeterea, inquit, aliud esse vitam, aliud Animam, sed ita altera alteri coniuncta est, ut disiungi nequeas, ideoque plures eas dimnguere nesiluerunt ob maximam, qua inter ipses intercedit, a nitatem. forte distinctionis ignoratione distringit Legales , dc MontaZlitas,
qui Animam accidens esse docebant. Idem de illorum assertione dicet dum est, qui Animam bubonem, ululam , aut id genus auem aliam dixere , cum non essentiam Animae, sed solam extrinsecam sormam seu figuram denotare voluetint, nam corpori superstitem illam faciunt, dc incorruptibilem , quod non afferuissent, si eo nomine veram auem, aut aliquid corporeum , dc compositum intellexissent. Tandem duo hominum esse genera, notandum est, qui Animam mortalitati obnoxiam faciunt, ut obseruauit olim Gabriel Barkles Maronita popularis meus , vir pietate , sanctimonia , doctrina , dc librorum , quos composuit, numero clarissimus, atque summus. Primum eorum est, qui nullum alium finem sibi hoc asserendo proponunt, quam ut ex tam absurda, absona , & vesana opinione de suae Animae immortalitate immortale sibi comparent nomen , & famam. Nec mirandum sanὶ est, non desunt enim qui hoc laborant morbo, qui eiusmodi conflictantur deliriis, qui sponte insaniunt solum , ut seniores videantur , caecutiunt, Vt Clarius aliis videre credantur. Audio doctorem illum impudentissimum, audentissimumque adhuc plura , α multd atrociora in sacrosaninim Eeclesiae Catholicae Textum meditari , nec sat habuisse tam horrendas in eum euomuisse hactenus blasphemias, & cum flaua atram bilem totam euacuas. Audio illum furiosorum gregi adscribendum Docto
rem , ac ergastulo, dc catenis coercendum , LXXII. versionem nunctamquam fictitiam, commentum , & fabulam, Ec quae nunquam extitit
252쪽
in rerum natura, petulanter suis scriptis diuulgare , dc audacter in urbe litterarum regia audere. Audio miserum illum lanaticum, unum aut alterum nuperum Scriptorem pari vcsmia correptum totius venerandae antiquitatis canitiei anteposuisse, ac sinistissimae matris Ecclesiae Catholicae authoritati, summorum Pontificum decretis , sacrorum Conciliorum constitutionibus , sapientissimorum Doctorum testimoniis , Iudaeorum, Samaritarum , Mahometanorum , atque Ethnicorum consensui praetulisse. Hoc autem solum, ut ex tam improbo, ac millissimo facinore, quemadmodum Vanninus, α eiusnodi farinae alij Animam facientes mortalem, nomen sibi apud posteros compararet. Huius miseratione dignissimi Doctoris stultitiae hoc unum euidentissimum argumentum est. Patres quos paulo ante laudat, eorumque utitur auctoritate ad suam Hebraicam asserendam perperam suo more veritatem, mox improbet, necesse est, ad suam hanc aliam insaniam adstruendam in LXXII. debacchans versionem. Vertim benὶ speramus non defore , ut amicissime exoptamus, peritissimum aliquem medicum, qui veritatis Zc doctiinae pharmaco tanto morbo occurret, dc delirum doctorem ad saniorem restituet mentem ; aut Anticyram illum nauigare Archiater iubebit, si tanta erit vis morbi, ut illo pharmaci genere expelli nequeat. Alterum hominum genus, qui Animam mortalem faciunt, libertinorum est, ac flagitiosorum , quorum non min is aliae regiones, quam Α- rabiae feraces sunt, qu6sque non miniis nostra aetas, quam prisca protulerunt secula. Hoc hominum genus eo nomine tantummodδ sibi persuadere conatur , Animam mortalem csse, & interitui obnoxiam , ut
profusilis nefandissimis quibusque criminibus , dc sceleribus sese immergat , & dedat obscoenissimis , dc homine indignissimis voluptatibus.
Vertim enimuero , Ut concludamus , utrique Animam mortalem statuentes, eam immortalem esse fatentur. Nam quid praetendunt illi nominis , famae immortalitate , quam Animos nostros ex innato appetitu esse immortales, & aeuiternos Aut quid etiam isti aliud, quam hoc
idem , cum corum nonnulli mortem subire maluerint, quam suam deserere opinionem , cum nullum flagitium non esset patrandum prius, quam moriendum , ut egregie notat S. Thomas in expositione Symboli Apostolorum , si Anima mortalis est mratur idem 3. Ethic. quomodo ponentes Animam esse mortalem possunt eligere mortem, ut Aristoteles docet, A suadet. Plato quoque in Phoc ne affirmat, mortem nequaquam esse aequo animo ferendam, nisi spe melioris vitae. Chron. Orient.
253쪽
HISTORIA ARABUM. DE METEM,PΥXΩΣΙ , SIVE ANIMARUM Transinigratione. CAPUT DECI MVM-S EXTUM.ARABES , ut plures aliae gentes, in hunc errorem de Animarum transmigratione prolapsi quoque sunt , at non Vna omnium fuit sententia concors. Hascemitae , qui a nomine authoris Hascem ita dicti sunt, perpetua, aeternaque circulatione, seu reuolutione Animas de uno in aliud corpus demigrare docebant, nec alias dare poenas pro flagitiis asserebant, qu an quas in diuersis luebant sine humanis, siue brutorum corporibus. Pari ratione affirmabant, eas nullo alio donari praemio pro operibus virtutis, quam quo in iisdem fruebantur corporibus. Resurrectionem corporum inficiebantur isti deinceps , quia repugnat cum aeterna illa circulatione Animarum , ex quo haereticorum Mahometanorum catalogo adscriptus est, ac diris deuotus Abdalla Candacita cum sequacibus , quod opinionem hanc in mortalium lucem reuocauerit, ac totis viribus disseminare conatus sit.
Sub ipse tamen Mahometisino quatuor fuerunt de hac sententiae, ut quaest. 9. refert Author Epistolae de Spiritu GoAnima, Scialii n-sciali de 3. sectis Mahometanorum, & alij. Prima opinio fuit illorum, qui Animam de humano in humanum corpus demigrare posse tantum affirmabant, quia hoc solum illi est proprium, ac proportionatum, quamobrem hoc transissigrandi genus vocatur illis Annasiti, quod proprie significat translationem adsimile. Αlij admittebant quoque demigrationem ad corpora animalium , & modum hunc demigrandi appet ant Almasicho, id est , metamorphosim , mutationem forma in surdiorem,
dam verδ praeter hos duos transnigrandi modos tertium concedebant, nempe transfusionem Mimarum in plantas, nuncupaturque is modus Alphasio, id est, diuortium, quia Animae diuortium quodammodo fhere videntur a natura animata ad aliam alterius generis. Nonnulli demum, Animas ad res omni vivendi genere carentes transmigrare etiam
rebantur, quod genus nuncupant i Arrasicho, id est Udere, immotum esse , consissere, quia Animae tu illis delegatae consistunt, nec mo
Mashudius in Tratis aureis cap. de persuasionibus Arabum seculi γο-rantia se integrum conscripsisse tractatum memorat tam aduersus Arabes illius seculi, quam recentiores sub Mahometismo, qui eiusmodi transanitimationem sibi persuasam habebant, pluresque recenset sectas, quae non tam re, quam fundamentis, dc rationibus dissentiebant. Addit insuper se argumenta Iudaeorum, Christianorum, Graecorum, Indorum, Magorum, &Nubiensium, qui in hanc abierant sententiam, funditus euenisse. Vtinam extaret nobis ad manus eiusmodi tractatus, ut ex illo videre possemus illarum gentium fundamenta , & Mashudij refutationis pondus, & momentum , necnon quaenam Christianorum natio hanc sit amplexa opinio-
254쪽
nem tam vesanam , quoniam ad me quod attinet, ut verum ingenue fatear, apud neminem Christianorum scriptorum utriusque orbis eam hactenus legi, vel ullius esse, aut fuisse audiui. Auctor Epistolae de Spiritu oe Amma 9. hanc transmigrationem tribus ita oppugnat breuiter argumentis. Si Anima uno deposito corpore ad aliud transit, illique unitur, sine dubio gesta in priori corpore recordan tur, quoniam subiectum recordationis, ct scientia intei um remanete atqu; nihil istorum recordatur, ergo elusinori transmigratio falsa est. Secundo , comρus statim atque aptum redditur,fisipit Ammam qua istud infirmat, uni turque isti m substantialis sma , oe unum ex utrasque fit compositum : si autem alia Anima ad eiusmodi demigrat corrus, erunt duae Anima, oesor ma in eodem subiecto, quod est falseum ci absurdum, quia etin quisque ho mo percipit se esse unum, non duos. Tertio, si transmigratio daretur, negaretur corporum cum Animabus resurrectio, quia plura corpora non possunt sempere cum una Mnima ;σ Murgent, sequeretur unum corpuae eodem tempore extare duobus in locis: aHu; resurrectio corporum cum syis Animabus remtissima est, nee in dubium reuocanda, erra transmigratio est falsa. Haec ille. Huius autem transanimationis aestructorem extitisse Pythagoram v triusque orbis consentiunt scriptores, qui se prius AEthalidem Mercurii filium fuisse affirmauit, deinde Euphorbum factum esse, tum Hermotimum, postea Delium quendam piscatorem nomine Pyrrhum , demum Pythagoram. Eb respiciunt haec Nasenis is. Metamorph. se ego, nam memini, Troiani tempore belliganthoid es Euphorbus eram. Huius tamen insani commenti recentes quidam Iudaei, quibus se addit Menesseh Benistaei lib. i. de restirreet. mori. cap. 13. Prophetas faciunt authores, cum testatissimum sit apud omnes id ad hodiernos, aut heste nos Rabbinos ex Pythagoricis, dc Platonicis fontibus emanauisse. Hanc manifestam veritatem inpenue fatetur Leo Modena Rabbinus Venetus pari. 4. cap. Io. Historis rituum Hebraeorum. e Olusino, inquit, detsi Hebrei, ne credono quer opinion Pitta rica , ne te Anime ritomino volte A Mondo, transenerando da vn corpo aar astra, si ne Alamano G hiluLl, tinando a que sense molli Lubi delia 'itturis. inae ad verbum itatine sonant: Multi sunt ex Hebraeis, qui credunt opinio/um illam Pythagoricam, quod Anima silicet sint reuersura iterum in Mundum demitrando de vino in aliud corpus, quod Cocant Chil gul l reuolutionem l ad hunc 'sum detorquentes flura siripturarum loca. Rectissime sane dicit is Rabbinnus: detorquentes ad hunc sensum Murascripturarum loca. detorquent profectd, dc extorquent hunc Iobi versum 19. cap. 3o. Ecce omnia issa operabitur Dein vicibus tribus cum homine 1 dum inde inserunt suam ternam transmigrationem. Nec certδ id inde magis sequitur , quam contrarium ex hisce eiusdem capitis ver. 1 . verbis: Semel loquitur Deus, oscundo id ipsim non repetit. Advertat hic sedulδ praeterea Menasset, cum suis, ne isthaec asserens matrem ducat in uxorem, ut probe lib. io. cap. 3o. de Ciuitate Dei adue sus huius opinionis propugnatores , dc patronos coarguit D. Augustinus.
255쪽
Caveat etiam, ne matrem equam, vel mulam ,&patrem equum, vel asinum obequitet. Haec sola ratio sit olim ponderis habuit, cur Porphyrius Platonis magistri, cui addictissimus alioquin erat, opinionem deseruisset, rei turpitudinis adductus grauitate Puduitfilicet, inquit S. Augustinus loco mox citato , Porphyrium tDd credere, ne mater sortasse filium in m. lam reuoluta vectaret: σ non puduit hoc credere, ne reuoluta mater in De iam filio forsitan nuberet. Sed quae adhuc teterrima commiterentur parricidiar quae nefaria homicidia 3 quae quotidianae iniuriae in parentes, filios, fratres, consanguineos, & proximos, dum animalia , in quorum corpora demigrant, Iudaei isti mactant, interficiunt, opera inhumaniter utuntur,
dc abutuntur, carnibus vescuntur nam cum mox citato Nasone Hrmant. - ferinas
Possumus ire domos, pecudumque in corpora condi, Corpora, qua possunt animas habuis parentum, Mut fratrum, aut aliquando iunctorum foedere nobis. Αpologus itaque cernenda potius est haec opinio , dc selis brutis digna, nedum homine ratione participe , aut sanctissimis Prophetis, ut Iudaei transmigrantes nequiter blasphemant iam , dc impunδ. Nec sui Menasieli vanis iactitet verbis Zohar antiquitatem, ac Talnaudis, clim constantissimum sit apud omnes, hanc fabularum farraginem multδ post Pythagorae, Platonis, ic Christiani aeui Eram a posterioribus Rabbinis fabulatoribus esse confictam. Imd non desunt sapientissimi viri, qui assirmant, Pythagoram id non ex animi protulisse lententia, sed solum finxisse, ut homines a vitiis deterreret. Praeterea vel ita sbi vere persuadens, vel simulans ab animalium omnium carnibus abstinebat , ut dominae factis responderet. Quod profectδ fecissent etiam & Prophetae, praescrtimque Prophetarum maximus Moyses, si eiusmodi Animarum in bruta transfusionem credidistent.
DE STATU ANIMARUM POST DISCESSUM
ex seis corphibus:& primo de illarum beatitudine. CAPUT DECIM VI SEPTIMUM.
ANIMA s rationis participes virtutum exercitatione ad beatitatem, &vltimum finem dilponi , di ξnasque reddi, nemo sere vel insigniter barbarus non fatetur , quamquam grauissimo sepius circa media erret. Persectionem autem eiusmodi siue dispositionem , conditionόmque ad illam felicitatem tam consistere in actione positiua , quam in negatione Author Propositorum Arabum Philosephorum proposit. 1 . hisce testatur verbis : Et quidem persectio hominis est, ut induat si laudabilibus moribus, oe vituperabilibus moribus exuat. Nomine autem laudabilium morum , seu habituum non selam intelligit illos , qui ex quatuor virtutum, quas Cardinales vulgδ appellamus, contrahuntur exercitatione, de quibus pauid superius locutus erat, verum de virtutibus quibuscumque, G
256쪽
dc virtutum genere , qua pro quavis actione bona, dc recta sumitur. Quemadmodum etiam nec habitus vitiosus capiendus est pro selo excinsu, dc defectu quatuor illarum virtutum, quas solas ibi memorat, sed pro quolibet actu peccaminoso virtuti in genere opposito. Manifestὸ hoc patet, quoniam has quatuor virtutes statuit omnium virtutum sontem, de scaturiginem. Colligitur praeterea, hominis perfectionem , qua tendit ad eum statum, non consistere duntaxat in acquirendis virtutum habitibus,
sed etiam in declinatione ab oppositis, seu vitiosis. Quod sanὸ consentaneum est Philosophiae regulis , clim principium priuationis praecedat in omni generatione , seu aetii de nouo producto principium positivum. Consonat hoc penitus huic Scripturae praecepto : Declinet autem a malo,oe faciat bonum. Quid porro tum consequitur , ita declarat ibidem idem Author : Tunc emm insi Iur Amma ratio iusseri in exissentitim. Videlicet, Anima mediantidus habitibus virtutum insigniri dicitur imaginibus ,& speciebus rerum, quod perinde est, ac laudabilibus habitibus decorari de exornari. Species autem eiusmodi, quibus insignitur Anima , nihil aliud sunt, quam praeordinatio , dc quaedam tendentia praesentis vitae felicitatis ad supremam beatitudinem , ad quam per visibilium specu-l tionem ad inuisibilium contemplationem asturgitur,& per haec ad ea, quae supra nos sunt, tamquam per istam ascenditur. Dicit praeterea, Animam insigniri existentium speciebus, quia in animi operationibus collocat praesentis vit. e felicitatem , quae est species quodammodo , dc futurae
vitae pignus , Sc rude quoddam delineamentum. Quδ sane respicit Philosephi illud Ethic. q. allerentis, filicem est, est bene vivere re bene operari. Hanc sententiam plures amplexi sunt Arabum Philosephi; Eine diaeere solitum Mahomerum Bensa anum Philosophum celeberrimi nominis , cum difficiliorcs quaestiones philosbphicas dissoluebat, refert Auctor nostrae Semita sapientia cap. 8. minam sent reges p ubinam princim Z ubi regum f*fus voluptatibus innatantes ' longe procul absunt ab iis voluptatibus, quibus nos Philosephia beneficio Dimur. Non ti, ista comparata' cussunt, faetor, vapor, nihil. Quam porro felicitatem sit consequutura eiusmodi Anima iis speciebus insignita post discessum a corpore, statim idem laudatus propositorum Author hisce ibidem indicat verbis: His autem imbuta Anima persectionibus cum disiesserit a corpore , experietur in semetis voluptatem
maximam, oe imm sam laetitiam. Obiectum autem beatitudinis, &locum Animarum beatarum ante resurrectionem corporum quod spectat, maximum est inter Arabum Authores
dissidium. Illi,qui seculo vixerunt ignorantiae, quaedam amoenissima assignabant Animabus loca, quales apua Latinos, Graec6sque sunt campi Elis ij, quorum fruuntur deliciis. Ex Mahometanis nonnulli affirmant, beatorum Animas in buccina Israpnaelis Archangeli includi usque ad Iudici j uniuers lis diem. Alij ex Mahometi perhibent traditione, quem Ali eius patruelis grauibus confirmauit verbis, beatorum Animas seruari in puteo Zametam usque ad resurrectionis diem , quemadmodum damnatorum Animas in puteo Barhut prouinciae Arabiae Hastramuti , ex quo passim in ore hab
257쪽
bat : Optimus puteorum est pulcus Zammm, psimus vero omnium puteus Barhur. Zamram est fons ille Hagar indicatus ab Angelo , cum Isimaelem filium siti pene pereuntem delererat. De hoc puteo leguntur honorandae parentis Hagar causa tot nugae ab Hagarenis confictis , dc tam superilitiosὰ colitur, ut vix integro volumine quae de illo dicuntur, comprehendi possint. Verum Pseudopropheta iste ut solis putidis mendaciis innixus , ac minimὶ propterea ubi constans , interrogatus alias de Animarum loco respondit: Anima fidelium sunt in ventriculis auium viri-Hum in Paradiso, infidelium mero in mentriculis auium nig arum in infimno. Rursus, uti reserunt Author libri subtilitatum, dc Author Epist. de Spiritu de Anima dixit: Animas csse in lampadibus quibusdam ex Dei solio suspensis, Ec libere quocumque lubet ire , redireque ad suas lampades. In libro verδ de sui raptu, quem corpore , re anima factum esse ii gatur Abdalia Bocharensis tona. 3o. Commentariorunt Alcorani, & alij, asseuerat, sibi occurris se in singulis septem caelis infinitam Prophetarum,
aliorumque sanctorum virorum turbam , ex quo affirmare necesse est, Animas Beatorum ex eius sententia in caelis esse. Quidam volunt, Animarum quasdam in huius inferioris Mundi commorari spatiis, quasdam sub Dei quiescere solio , quasdam inter Paradisi circumuolitare hortos , quasdam tandem esse ubi diuinum iubet decretum , nullum certum habentes locum. Sunt vero qui perhibent, Beatorum Animas post separationem e corporibus suis diuina frui visione , uti videre est apud Aucto rem Epist. de Spiritu & Anima, quaest. 9. Quam quidem sententiam amplectitur etiam Author Propositorum, proposito supra citato, dum dicit: eteturque Anima in rationalis sin statu separationis) tamquam inve-lus ex iamlis propinquis , nempe Deo. Angelos autem diuina filii virusione non est inter Arabes qui negat. Quoniam Verδ non est par perfectionum gradus, ita nec beatitudinis, subdit: Et sanὸ secundum multitudinem persectionum , earumque paucitatem sese superant ordises Animarum rationalium in propinquitate, ct longinquitate a veritate, scilicet Deo. His intelligenda venit propinquitas, & longinquitas ratione perfectionis, &gloriae, non autem distantiae localis, quia quo quis perfectior est, ed propinquior intimi6rque Deo censetur. De eiusnodi gloriae gradibus iuxta diuersitatem meritorum exponit hanc responsionem Maadi fili j ad interrogantes de statu Animarum post discessum e corporibus, Author libri subtilitatum : Mnima aeropistarum commorantur in Paradis Eden, in ma e Cartyrum in Taradiso medio , Anima puerorum fide min ventriculis auium Paradisi, Mnima puerorum infidelium nuta certa δε- de in Paradis vagantur. Nomine autem Paradisi eum intelligere caelestem
patriam, non terrestrem, aut aliquem amoenum locum ex his, quae subdit, liquet: Anima eius qui aene obstrictus esit alieno, aut abena rapuit, in aere suspendisur, nec ad caelum peruenire valet, donec solutum Iberit debitum , aut redditum ablatum. Haec de separatarum Animarum beatitudine , innumeris breuitatis gratia nugis omissis. Iam de illa , quae resurrectionem sequitur , aliquid delibandum est nobis. Hoc autem clarius ex Paradisi, seu alterius patriae descriptione & enumeratione eorum, quae in illo sunt.
258쪽
Paradisos itaque constituunt septem, quorum primum vocarit Domum lmaiestatu, alterum Domum stulta, tertium Horrum voluptatu, quartum Domum aeternitatis, quintum Hortum beatitudinis, sextum Hortum paradisi eptimum mnum Eden, oiremes ex pretiosissimis gemmis , & metatulis constantes, ut ex supra dictis cap. 9. videre est. Totum verδ hoc beatitatis domicilium in centum distinguunt gradus, ac inter singulos gradus tantum collocant interualli, quantum citatissimo cursu quingentorum annorum sinatio insignis emetiri potest equus. Portae autem patent ingredientibus illum octo ex Banabbasi, & multorum aliorum sententia. Primus paradisus portas habet duas, reliqui unam. Omnes aureis sunt obductae laminis, inter quas laminas tantum est intercupedinis, quantum caelum inter de terram. Haec immensa Paradisorum moles ex aureis, argenteisque consurgit lateribus, quo in unum caelorum , terrarumque haec uniuersitas capere non potest. Pauimentum ex muscho stratum est, terra ex croco, palatia ex mamaritis, cubicula ex carbunculis & pyropis, portae ex gemmis variis conspiciuntur: Multi scaturiunt fluuij; primus dicitur misericordia, qui per omnes excurrit Paradisos; secundus quem sibi adsciuit Mahometus, dc est in quo purgantur Animae I tertius ecili Hur, seu camphorae; quartus Tolim; quintus Sabbit; sextus Rahiae; aliique innumeri. Pseudopropheta in libro de suo raptu alia quatuor flumirina se in Paradise vidisse testatur; unum lympidissimae aquae , alterum dulcissimi lactis, tertium generosissimi vini, quartum derecati mellis. Eius
nugas de horum fluminum origine, dc sontibus lubens praetereo, quia singulas hic referre prolixum satis, molestumque esset. Infinitis omnis generis arboribus consitos esse hos Paradi s asserit. Quas inter omnium maxima, ac praecipua conspicitur arbor beatitudinis, cuius radices constant ex unico unione , truncus ex gemmis Variis, folia ex smaragdo , ramis luxuri tur haec arbor septuaginta millibus ex topatio , quorum beneficio umbrae tota fruitur beatorum illorum turba, dc ab aestu, & caloribus sese tuetur.
Folia agitata motu aurae talem edunt concentum, cuius mortalium nemo
vel mente concipere potest suavitatem. Ali Bemalebus, se audiuisse , refert , a patruele Mahometo in Paradisi esse arborem quandam ex cuius trunco equi nascuntur alati, stragulis ornati pulcherrimis, & margaritis, ac carbunculis redimiti, qui nulla egerunt excrementa. His insident soli primi ordinis sancti, quos videntes sancti inferiorum ordinum exclamabunt : O Domine, quibus serui hi tui tantos consequuti sunt honores rIsti, inquiet Deus, dum vos somno sopiti, atque sepulti eratis, vigilantes praestitutas persoluebant preces; dum crapillae vos eratis dediti, ieiunio languebant isti ; dum isti incumbcbant toti operibus virtutis , Vos voluptatibus operam dabatis; dum isti sua bona pauperibus elargiebantur, vos cumulandi nullum faciebatis finem. Singulis autem huius Paradisi sanctis septuaginta attribuit Mahometus, & cius sectae patroni uxores tantae pulchritudinis, ut si unus istarum capillus in orbem ceciderit nostrum, duplo plus quam sol illum illuminauerit. Si continget etiam, ut una istarum eximerit semel in Oceanum, illum dulcissimum reddiderit, ut saccharo, ac mele opus amplius nobis non fuerit. Comedendi, bibendi, de coeundi tanta
259쪽
unusquisque in hoc Mahometano Paradiso praeditus erit facultate, quanta lcentum valentissimi huius nostri orbis viri ; Mahometus vero in hoc mille vi- lrorum arrogat sibi vires. Haec omnia, innumeraque alia huius momenti, dc ponderis aut in ipse leguntur Alcorano,vel ex Mahometi habentur traditioni- lbus, uti videre eth apud Authorem libri subtilitatum, Bocharcnsem, Thaala-bum, Bidhaum, Sonnan,ac alios perplures, quorum numerus vix iniri potest. Quaestio hic acerrima exagitatur inter Legales, de Philosophos de horum omnium genuino sensu. Legales quippe , ut qui nimis superstitiosὁ
Mahometi sese manciparunt nugis, omnia naec materialiter, ac ut sonant ad litteram intelligenda esse, mordicas contendunt. Contra, Philosophi, dc aequiores aliqui Alcorani commentatores rerum adducti absurditate nihil aliud esse affirmant hortos , arbores , fructus, flumina , aues, uxores,
gemmas, & id genus alia, quam titillationes quasdam ,&illecebras ad rudes illos Arabes alliciendos, permulcendisque iis voluptatibus , & deliciis animos, de suo indulgendo genio capiendos. Suam opinionem ex rerum quibusdam firmant nominibus, uti est arbor fidei, arbor beatitudinis, fluuius misericordiae , quae sermonem ibi translatum , non proprium esse indicant. Hinc accrrimum inter Legales , de Philosophos bellum ; hine in-uemones ; hinc iniuriarum plaustra. Averroes in proloso suae res ,nsionis ad librum Algaret inscriptum l uel A Tahaserato Alphai LO- phati, quem titulum antiquum vertit interpres Des io Philo horum,cgo vero potius ex Verborum analogia De stoliditate Philosophori , hane inimicitiam his aperit verbis : Dicimus quod hoc dicto semini accidit friὸ a dictarum causa rum: aut ex aliquo morbo penurbatus uis intestinuo aut frae sustectus erranica prauitatis inter Legatis sui temporis praeniterat. L gales namque inimici reperiuntur Thilsyphorum: γ ipsi aliquo modo noluitia um pati inimicitiam. Algazel autem quaest. is mox citati libri quatuor
profert causas praecipuas, cur Legales tantopere abhorrent a Philosephis.
Primo, inquit, quia aserunt Philosti praesentem rerum Vniuersi huius faciem, seriemque inter causas, ct secta ex omnimoda pendere necessitate , non autem ex libera, aut contingente aliquando. Secundo, quia docent, emimas
humanas etsi μὴ tantias per se subsistentes, non autem in corpore impressas; σmors nihil aliud est in eorum sntentia, quam suspensio dependentia, cum Anima desistit corpus regere, γ quod ista tam ante, quam post sustensitanem il- . iam per se subsistat. uenio, dicunt, has Animis imp ibi esse, initis Mundi uisuisse productas: tametsi addant, immo les, oe Hemas es, nec vilo
modo interimi obnoxias, postquam semel extiterint. Lubario, Animarum ad haec
sta corpora reditum in antur, adiaque corporum reserrectionem. In peroratione verδ totius operis duas alias addit assertiones, quarum ratione Philosophos haereticorum catalogo adscribendos esse censet. Prima,quia Mundum faciluat aeternum, quemadmodum & omnes substantias: altera, quia Deum particulares nescire assirmant. Illi demum, qui Philosephiam cum Lege conciliare adnituntur, utrumque admittunt, nempe beatos in alia vita tam spiritualibus , quam corporalibus fruituros esse deliciis, & voluptatibus. Ita Algaetet lib. citato quaest.2o. De resurrectione, ac redisu emimarum adsua corpora.
260쪽
S: supplicii S. . CAPUT DECIM VI OCTAVUM.
QVA TvOR hoc de argumento proponi, & exagitari solent praecipuae quaestiones. Prima, virum Animae statim atque discedunt e suis corporibtis, avolent ad caelum , vcl ad Tartara detrudantur , an vero aliquo detineantur in loco usque ad Iudici j uniuersalis diem. Altera , an Damnatorum poenae aeternae sint, vel ad praestitutum aliquod tempus. Tertia, utrum ignis gehennae corporeus sit, Vel spiritualis, aut metaphoricus. inrarta demum, an praeter Damnatorum aeternum locum,sit lacus aliquis leuiores expiandi culpas. Ad primum quod attinet, ignorantiae seculi Arabes quemadmodum Beatis secum assignabant amoenissimum, ut mox capite superiori notatum est , ita Damnatis lacum attribuebant squalidum , horridum , caecum, &caligine opertum aeterna , in quo improborum Animae statim atque exuunt corpora includuntur cruciandae usque ad Iudicij uniuersalis diem. Alteram partem huius quaestionis quod spectat, sunt qui docent, Animas detineri quodam in laco extra inferos omnis poenae sensus expertes usque ad Iudicij diem. Huius opinionis Abuliari ram fuisse adstructorem sub Mahometismo, testatur Author libri subtilitatum in haec verba : Inte anti is lora Animarum postseparationem ex corporibus, ita respondis inbutari e Cum quis moritur, circuit eius Anima circa eius domum iso mense, videtque heredes qua ratione sua diuidunt bona, aes alienum fluunt, exequuntur testamentum.
Elam autem mense ad suam reducitur smeam, suumque circumit sepulchrum per annum integrum, ut videat, quis pro indit preces, quisque comtristatur. Muno exacto adducitur defuncti lilius Anima ad istum locum, in quo seruantur Animamue ad illum diem, quo buccina resurrectionis senabit. Maadus filius Glabatae item interroganti de Damnatorum laco apud cundem Authorem respondit: Anima improborum Mosemanorum excruciantur in sepulchris una cum corporibus; Anima vero in delium in carcere infer rum igne torquentur. Nonnulli, tam beatorum , quam improborum Animas in sepulchris concludi usque ad resurrectionis diem, autumant : sed illorum dilatantur sepulchra, de per fenestellam suum vident in caelesti paradisse H- cum, quemadmodum istorum coarctantur sepulchra,& per similem fenestellam suum in inferis conspiciunt lacum. Hic nihil dico de Terrestri Paradiso, in quo seruari Animas iustorum usque ad Iudicii diem Patrum aliqui alseruerunt. Communis tamen ac receptissima sententia Arabum est, proborum Animas , quae nullo scelere contaminatae discedunt c corpore, ad caelestem euolare patriam felicitatibus Duituros, improborum vero ad Tartara deturbari cruciandos. Hanc manifestissimis docet verbis sententiam Author Propositorum propos et . ubi postquam asseruit, Animam insignitam perfectionibus experiri in semetipsa summam dele ationem , immensamque