De canonizatione sanctorum commentarius, hoc est, de definitione, auctoritate, & antiquitate; deq. causis, & ordine iudiciario canonizandi sanctos; de miraculis item, ac de rebus, quae veram declarant sanctitatem, necnon de honoribus, qui sanctis deb

발행: 1610년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

γ 6 Canonicatione Sanctorum

Da P .re debeat. Haec ex Augustino Triumpho, cuius doctria q na in hoc capite maiori ex parte usi sumus, sicut ex ' eo loco, quem nuper commemorauimus, videre est. Quoniam vero iudiciarius ordo multa implicite com prehendit, quae aliqua indigenti explicatione 3 nonnulla idcirco ad eum explicandum hoc loco declaranda sunt, ut omnia, quae ad Canonietationem celebrandam pertinent, intimius intelligantur. me rebus, quae sunt ante tria Confisoria, qua pro celebranda canon arione haberi solem. Cap. XXXVI.

Vamuis ordo iudiciarius in Canoniet tione Sanctorum obseruari soleat , ii primitiva tamen Ecclesia, ut ait Viguerius , dicta omnia non obseruabantur , quia Sancti eo tempore, ut plurimum martyrio erant insigniti, in quibus canonizandis tot examinanda non videbantur , ut Mucia

ostendemus. Huc etiam accedit, quod ex fidei feruore, atque Christi Domini meritis, ait Viguerius, miracula de alia opera maiorem in modum erant euidentia , quae idcirco aliqua tergiversatione occultarInon poterant. Nunc vero,& sapienter quidem , dum aliquis in Sanctorum numerum est referendus, omnia

ad anc rem praestandam necessaria inter doctissimos ac pijssimos Viros diligenter examinantur, atque hanc ob causam multi sane conuentus haberi sole , tres'. Rotae Auditores, iuris peritissimi, tanquam Iudices tegerrimi a Summo Pontifice deliguntur, ut acta omnia de Viro canonigando assata cognoscant , atqTexpendant in primis, an rite praestita, & an legitima snt testimonia, siue ad probationes idonea. Postea vero quam omnibus hisce de rebus intdices disceptatum est, omnia ad Summum Pontificem

92쪽

Commentarius.

referuntur, deinde a tribus S. R. E. Cardinalibus ad hoc negotium praesertim delectis recensentur, de Explicantur. Postremo ab ijsdem Cardinalibus , quorum primus est Episcopus Cardinalis, Secundus Cardinalis Presbyter , Tertius Cardinalis Diaconus, necnon ab alijs e sacra Rituum Congregatione Cardinalibus omnia diligenter recognoscuntur & maturissime iudicantur. His rite tandem, sed longo post tempore, omni ex parte examinatis & absolutis , tria in primis Consistoria ad hanc rem perficiendam celebrari solenta quorum primum, Secretum, alterum Publicum, tertium Semipublicum appellant. De tribus Con oris, qua pro relebranda Canonicatione fieri sum. p. XX XVII. De Consi oris Primo. N primo Consistorio, quod Secretum vin C-

cant, unus ex tribus Cardinalibus deis r um Fe

gatis Iudicibus in Congregatione antiquior , siue primarius, orationem habet, in qua de Viri canonietandi vitae sanctitate, fideiq. integritate qua in re totius negoti j summa consistit necnon de laudabili eiusdem obitu , deq. miraculis siue in vita, siue in morte factis verba facit: Iis omnibus recitatis, Cardinales sententias rogantur, num in ijs, quae ad Canonizationem pertinent, sit vlterius progrediendum. Postremo iuxta Cardinalium

consilium dc assensum, quid hac in re faciendum sit, decerni solet. De so oris Secundo. IN secundo Consistorio, quod Publicum appella--ρ-tur , Advocatus consistorialis orationem habet, in

93쪽

eum . Lib. eare

s.c. p. t.

8 De Canonicatione Sanctorum

qua vel alicuius Regis aut principis, qui Virum illum.

canonigandum curat, ardentissimum, ac perpetuum desiderium cum Christiano zelo coniunctum egregie commendatur, eiusdem Viri canonizandi sanctimoniai admirabiles virtutum progressiones, & miracula pra serti m insignia enarrantur. In peroratione autem vel Regis ac Regni, seu Principis ac Prouinciae, necnom, Ciuitatis nomine postulatur, ut Vir ille, tantopere in fanctitate vitae laudatus , in Sanctorum numerum referatur. Tum demum Secretarius Apostolicus ex praeseripto Summi Pontificis respondet, Christianamq. po, stulantis pietatem, diuturnamq. rei tam piae postulationem laudat, ac tandem propensam Papae in eo canonigando voluntatem declarat: sed huius generis negotium tam graue, tamq; arduum , cuiusmodi est sancti alicuius Cataonietatio, maturius ac diligentius considerandum esse ostendit. Hinc sacrum denique Cardinalium Collegium, Patriarchas item , Archiepiscopos, Episcopos, & Abbates hortatur, ut in eam tanti ponderis rem pro suffragijs ferendis toto mentis c natu incumbant, ac Deum in primis Orent, ut Sanctitatis suae mentem lumine diuino illustret, quo rectius actionem tantam dirigat, tum ad ipsius Dei gloriam, tum etiam ad Ecclesiae sanctae amplitudinem , Chri stianaeq. pietatis fructus uberrimos.

De Consistorio Tenio. IN tertio Consistorio, quod Semipublicum nuncu

patur, suffragia feruntur, num ille, de quo agitur, in Sanctorum num frum sit referendus. Ad hoc Consistorium non solum S. R. E. Cardinales, verum etiam Patriarchar, Archiepiscopi, Epilcopi,& Abbates pro suffragijs ferendis acciti conueniunt. Protonotarij Apostolici eidem Consistorio intersunt ad fidem circa ea, quae

94쪽

Commentarius . , ' γ'

quae ibi decernuntur , exhibendam. Auditores autem Rotae, & praesertim illi, quibus cura iudicandi Processum in rem tantam praestitum , demandata fuit , ad idem Consistorium admittuntur, ut, si in processu aliqua oriretur controuersia vel dissicultas , eam explicent, ac declarent. Antea vero quam suffragia ferantur , Summus Ponti sex e solio suo habet orationem, in qua de re ad tam grauem , tamq. arduam actionem pertinente, verba facit: deinde pro Sancto canonigando sententias dici iubet: tum suo quique statim ordine sententias dicunt. De suffragi,s pro Canonizatione in Consistorio Semipublico ferendis. QVamuis autem diuersi diuersa argumentorum genera in dicendo adhibeant, ut ex varijssu fa-gijs, quae olim me legisse memini , colligi potest ; omnes tamen , si Canonietatio celebranda sit , eo deueniunt, ut illum, de quo agitur, ob admirabilem vitae Sustrati innocentiam, catholica fide ubique ac semper praeuia, 'I perpetui sq. tum charitatis, tum Christianae humilita. tis Operibus & exemplis , insignibusq. atque euidenti stimis miraculis, vel scientiae, aut prophetiae donis, multiplici ci idonea attestatione , hoc est , per testes α contestes aifirmatis, omniq. tamdem christianarum virtutum genere comprobatam , & illustratam, Sanctorum Catalogo adscribendum, ac Sanctum in caelo vivere, Dei q. visione frui declarandum esse concludant, uti fusius alibi dictum fuit. Pro hac re prae stan- Caps.ctda, ut aliquod huiusce suffragii exemplar in medium asseram , omnia, quae Canonizationem in primis admittere solent, una tantum periodo per Figuram Hyperba sim, aut Hyperbaton concludam in hanc verborum formam:

95쪽

go De Canonicatione Sanctorum

Innocentia VIIa Beatissime Pater catholica siri dictis, ct factis praeuia ; Virtutibus, o Chriaianis exemplis, piseq. verribus per longam annorum seriem, ad finem usique vita numquam merrupIam comprobata 3 Necnon miraculis in visa , o pinmortem quod magis referιὰ diuinitus ιβ ratas diligentiq. tamdem praestio, ac non semel omnibus hisce de rebus repetito ex mine confirmata per temporum diuturnitatem, qua es magistra. er mater, atque lucerna veritatis, facile ostendis Beatum N. N. vel Beatam N. N. in caelo esse diuina gloria perfruentem , ct in Sanctorum, vel Sanctarum referendum, vel referendum esse

omnino demolirat, ae declarat.

Haec de suffragio serendo, ad Canonietationem pertinente, ac breuiter quidem per figuram Hyperba sim, qua Verbum, in hoc suffragio postremum. primo eiusdem suffragij redditur Nominativo, a quo cetera pendent. Quisque suo tamen arbitratu in suffragio ferendo forma utetur iuxta rerum indigentiam, & opportunitatem . Hoc enim suffragium in Canonietation sanctae Franci lcar de Pontianis Romanae omnibus re-

bus praecipuis ad Canonizationem pertinentibus refertum mihi ferre visum fuit. Vbi vero prim im Romanus Pontifex singulorum

sententias audiuit, certam Canonietationis diem decernere solet, ac locum s vel istuc ipsum propediem decernendum promittit, omnesq. tam Cardinales, quam Praelatos cohortatur, ut orationibus, & ieiunijs, alijsq. pijs operibus operam nauent, Deum Omnipotentem humillime obsecrantes , ut de Canonizatione Propo sita, omnium q. sententijs comprobata , quid faciundum sit, sancti Spiritus doceat illustratione . Haec de tribus Consistorijs ad Canonietationem Sanctorum celebrandam pertinentibus . Rebus hisce omnibus rit enarratis, nil aliud explicandum superest, quam Ca- Donizationis Decretum : cuius formam in eo pronunciando obseruari consuetam hoc loco apponere libet,

96쪽

Commentaris.

amplissimo prius apparatu aliqua ex parte adumbra tim, seu potius rudi quadam Minerua descripto 3 a que ijs, qui Canonietationi solent interesse, summatim commemoratis, & quasi exiguo penicillo delineatis. De paratu, des dis, qui Canonaetioni interesse sient, ne

non de canam Iionu Decreto. Cap. XXXVIII.

O tandem die , Canonietationi dedicato, solemnissima processione aut supplicatione itur ad eam , in qua Canonietatio celebranda est, Basilicam aut Ecclesiam, suggesto seu tabulato amplissimo , pulcherrimeq. constructos aulaeis item, atque alijs orn mentorum generibus , necnon densis imis luminibus enitentem lolio denique Pontificio, aspectum praebente iucundissimum ac praeclarissimum , Altariq. sacris rebus egregie insignito mirum in modum condecoratam , ac splendescentem. Huic solemnissimo tantae celebritatis amat, non λ hium S. R. E. Cardinales in Urbe commorantes interes- rioni quia

se solent, sed etiam Principum oratores aut Legati, T ' magnusq. Patriarcharum , Archiepiscoporum, Episco

porum, aliorumq. Praelatorum numerus, necnon m

xima , praeter familiam Pontificiam, nobilium Virorum frequentia, α innumera hominu omnis ordinis utriuGque sexus multitudo , uniuerso item tam regulari,uam faeculari Clero adstante, atque spectante . Po- ea nonnullis iam rebus pro Canonizatione celebram da praestitis , Canonietatio nomine alicuius Principis ter summopere, ac suppliciter, hoc est, ut aiunt , i stanter, instantius, & instantissime postulatur; oratione item ad Deum pro diuino auxilio ad rem tantam

esticiendam implorando , non semel directa; Deinde Summus Pontilax in solio sedens , sacris vestibus ii

97쪽

Ea De Canoni tione Sanctorum

clutus , & mitra insignitus , Canonizationis Decretum pronunciat graui illinis prosecto , & maxime significantibus hisce verbis : nonreaIionu Decreti forma pro Sancto Cosi cre.

AD honorem sanctae & indiuiduae Trinitatis , gaudium & exultationem supernae, ac triumphantis Hierusalem matris nostrae, & exaltationem Fidei Catholicae ,& Christianae religionis augmentum, auctoritate eiusdem sanctae Trinitatis, Patris. & Fiiij, & Spiritus sancti: Beatorum Apostolorum Petri & Pauli, ac nostra, de Venerabilium Fratrum nostrorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium , omnium q. Patria charum . Archiepiscoporum, dc Episcoporum in Romana curia existentium consilio, & unanimi consem su, matura deliberatione prae habita, summaq. dilige tia ex maiorum institutis, etiam abundantius adhibita , Beatum N. N. de cuius puritate fidei, excellemtia vitae , & miraculorum in vita , & in morte factorum claritate , nobis plenissime constat) decernimus Sanctorum Consessorum Catalogo adscribendum, prinui nunc adscribimus, eum q. Sanctum a Fidelibus venerandum esse mandamus, Statuentes, ut ab uniue sali Ecclesia, anno quolibet, in die N. festum ipsius, di ossicium sicuti pro uno Sancto Confessore tantum deuote dc solemniter celebrentur , viq. in eius hon rem, Ecclesiae & Altaria, in quibus Deo sacrificia os ferantur, erigi & fundari posuit. Dicta Decreti forma extat in sacrarum Vesperarum ci caeremoniarum Libris, paucis quibusdam verbis in ea interiectis, quae quamuis in Decreto, quod infra legitur, non sint; eumdem tamen sensum cum illo habent, sensum q. reddunt clariorem , magiSq. apertum.

Hinc formam quoque illam, in libro V esperarum, a

98쪽

Commentarius. 8 3

que item in Codice rituali, aut caeremoniarum Sacr ni Pontificii cum alia superiori conscriptam , hoc loco apponere libuit, ut infra: . . Ad honorem sanctae ct indiuiduae Trinitatis, ct exaltationem Fidei mihisticae, ac Chriatiana Religionis augmentum , auctor rare eiusdem Dei omnipotentis. Patris, o Fili, , ct Spiritus sancti, or Beatorum Aponsolorum Petri o Pauli, se noctra, Fratrum noserorum consilio decernimus, ct definimus, bona m moriae N. N. Sanctum esse, o Sancurum Catalogo adpribem dum , ipsumq. Catalogo huiusmodi a crabimus , Statuentes. ab uniuersati Ecclesia anno quolibet in die R. sesum ustus , ct O cium sicut pro una Confisi re si sit Confessor) vel Mari re si sit Martyr deuote, o solemniser celebrentur. Decreto pronunciato , Indulgentia visitantibus Ecclesiam & sepulchrum, ubi corpus Canonietati requiescit, dari solet: deinde Missa λlemnissimo Ritu a summo Pontifice decantatur , multaq. item alia ante M post Decreti pronunciationem fiunt iuxta Ritum in sacrarum caeremoniarum Libro praescriptum: quae s ne omnia breuitatis causa silentio praetereunda cem sentur. Reliquum est , ut quinam Canonietatis ex vi Decreti, necnon ex ipso Sanctorum iure honores debeantur , explicemus.

De septem honoribus, qui Canoni iis Abemur. Anonietati Catalogo Sanctorum adscribuntur, hoc Nest, iubetur ac statuitur, ut ab omnibus publice colantur, ac dicantur Sancti. Canonietati in publicis Ecclesiae precibus inuocan- II.

Templa & Arae Deo in eorum memoriam & hO- III. norem eriguntur. Sacrificia tam sacrosanctae Eucharistiae , quam lau- Iv.

dum & precum quod passim Osticium , siue Horari

99쪽

84 De Carametatione Sanctor

canonicae nuncupatur Deo in honorem eorumdem p blice Offeruntur. V. Dies festi in corum dem honorem celebrantur. v L imagines eorumdem pinguntur, addito certo quodam lumine in signum gloriae . quam habent in caelo. - vi I. Eorumdem Canonizaiorum teliquiae, pietiosis th cis inclusae, publice in Ecclesia honorantur. Haec de Canonietatione banctorum, necnon de ho- noribus, qui Canonietatis debentur, & a Roberto Beularmino S . R . E. Cardinale in primo de Beatitudine Sanctorum libro enarrantur , ubi etiam Sanctos nondum eanonizatos cultu non publico, sed priuato coli L 3.1is. posse, rationibus atque exemplis probatur . Id quod ' π ε ex eo item , quod in tertio Decretalium libro de Reliquijs ac veneratione Sanctorum legitur , colligi potest: ibi enim Alexander III. dum publicum nondum Canonietatis cultum exhiberi prohibeti priuatum permittere censetur, sicut etiam Doctores eo in loco assio mant. Cultus vero publicus non est ille, qui coram alijs exhibetur , sed qui totius Ecclesiae nomine , ac tamquam ab Ecclesia institutus exhibetur.

Quamuis autem Sanctos nondum canonizatos cre dere & vocare Sanetas liceat, eos tamen tamquam

Sanetas ab Ecclesia Catalogo Sanctorum adscriptos praedicare non licet. Tametsi nonnulli honores nuper commemorati ijsdem nondum Canonietatis priuatim . exhiberi possiunt, tertius tamen de quartus eis nullo modo dari posse videntur: Templa enim, Altaria, Sacrificia ex sui natura sunt publici cultus 3 propterea quod nullum Sacrificium in Ecclesia est, nisi commune, & a Deo ipso institutum : Templa vero & Ait xia ad Sacrificium reseruntur. Haec ex Bellarmino.Quamuis denique Sanetos nondum Canonizatos priuatim inuocare liceat, in Litanijs tamen publicis

non licet, nec etiam in sacro ossicio, nisi id a Summo

100쪽

Pont;ssce expresse concedatur . sicut de sancto Hya- eintho, a Clemente V II. & de sancto Raymundo a Paulo li I. nec non de alijs factum esse constate immo m. s. e. Clemens VI l. Sigismundo Poloniae Rege suppliciter postulante, concellit, ut in Ecclesijs ex instituto sati 'cti Dominici,ac etiam in Cathedralibus eiusdem tantum Regni non solum diuinum ossicium , verum etiam Missae faciunt in memoriam sancti Hyacinthi, necnon festus dies celebrari, eiusq. imagines dipingi possent; hac tamen lege, ut ipse B. Hyacinthus ob dictam concessionem neque canonizatus , neque Catalogo Sanctorum adscriptus censeretur . Quae sane concessio quamdam ut ira dicam semicanonizationem a dumis brare vix potest, quippe quae uniuersali Ecclesiae data non fuit. Haec de Sanctis nondum canonietatis, atque de ijs, qui in Sanctorum- numerum sunt referendi. Nunc re liquum est, ut sermonem habeamus de Romani Pontificis aut Ecclesiae Catholicae in Sanctis canonizandisiniallibili certitudine : qua tandem re tam pia, tam utili, tam q. fidei catholicae necessaria, nostrum de Canonietatione Sanctorum Commentarium concludemuS, eademq. re, tamquam' Ecclesiae catholicae anulo, seu - , sigillo obsignatum, Deo fauente, reddemus.

De Romani Pontificis, fu Ecclesiiae miselisa infallibilitate, qua sanctam Dei Ecclesiam in Sanctorum Canonizatione, quas θο/Gm fidei prate iis , est pro io, nulla mo- udo errare posse, probatur. CV . XXXIX. Vlti de Romani Pontificis,aut Ecclesiae Callim P o Rien Αυ liςM in canonizatione Sanctorum infallibili

λε certitudine scripserunt. Sed quia Canoni Ta- dis V m V αα tio testimoni js humanis , & quidem fallibilibus innititur , ac Licitur ι ideo diuersi diuersa sense- 'runt s

SEARCH

MENU NAVIGATION