De canonizatione sanctorum commentarius, hoc est, de definitione, auctoritate, & antiquitate; deq. causis, & ordine iudiciario canonizandi sanctos; de miraculis item, ac de rebus, quae veram declarant sanctitatem, necnon de honoribus, qui sanctis deb

발행: 1610년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3 6 De Coomet time Sanctorum

rum opera admirationis plena fiant, satis dictum suit.., i a i Homines mali secundo modo accepti, ad inuocati . - nem nominis Christi,& Sanctorum, vera miracula facere possunt, ad bonorum hominum utilitatem, ut ipsi Deum venerentur, dc in fide ac doctrina vera per ipsa .la. . is miracula confirmentur: miracula enim, Beato Hieron mo attestante, non semper ad meritum illius, qui oporatur; sed ad condemnationem inuocantium, oc ad eo- rum, qui miracula vident& audiunt, utilitatem. Homines tertio modo sumptos, quantumcunque sanctos, nonnunquam de aliquo miraculo inani gloria ca-1Ma ,.. pios fuisse constat, Vt apud Lucam videre licet, ubi Saluator noster laetitiam, qua ob spiritus sibi subiectos Discipuli affecti videbantur, reprehendit quod ea laetitia, ut

Doctores exponunt, inanem gloriam caperet. Hinc aitIν. Chrγ- Ioannes Chrysostomus: Cum cetera vitia in s is Diabolii' ' locum habeant ; vana gloria etiam in si is Dei locum tenet. Qua- . re etiam si huius generi&homines hac in re boni non sint. ad testificationem tamen sanctitatis ac doctrinae veritatis multa signa dc miracula eis a Deo conceduntur . Quam- uis igitur hominibus malis miracula interdum face . . concedatur; aliqui tamen Ob miracula evidenter iacta A .r ; canonizari possunt, ac debent, nulla in primis re vitae MN, Mi lanctitati aduersante, cum miracula signa sint testifc ρ' tionis sanctitatis , atque doctrinae veritatis Sanctorum manifesta. Haec ex Triumpho. Quoniam vero miracula dictas ob causas ab hominibus etiam non sanctis interdum fieri possunt, cum sint gratiae gratis datae , quaei' cum peccato stare queunt ue miracula post mortem iacta maiorem lanctitatis euidentiam, quam quae in Vita sunt perpetrata, praeseserunt, ob idq. Canonizationem iacia, . lius .admittunt.

72쪽

Commenlarius.

e re donum Mentiae, ac prophetia alisias pro sanctouerim mperia omnia, o omnem scientiam : os habuero omnem muλλ em ira vi montes transferam, charitatem autem non habuero,

nihils . Quamuis enim vita aeterna, quae Sanctis datur , scientiae donum habenti videatur promitti iuxta illud Eeclesiastici dictum: taui eluciaeant me, visam aternam EMI. habebunt ι scientia tamen, aut doctrina non ex se tantum, sed igne charitatis accensa, praemium illud aeternae vitae Promeretur, α consequitur. Huius generis erat doctri- ina Pauli Apostoli, qui in fide ac veritate Doctor Gentium fuit: nam sicut ferrum ignitum non est aliud , quam ignis, ut Beatus Ioannes Chrysostomus in Homilia di D. 's. Beati Pauli laudibus ait s ita eius doctrina igne charitatis accensa, aliud , quam charitas, eodem Chrysostomo at- Paαώ. testante, non erat. Nemo itaque propter scientiae donum canonietari potest. Hinc Gregorius ix. de sanctitate G et i sine scientia, quam doctam imperitiam , vel imperitam doctrinam possumus eleganter appellare, in canoniΣ tione Beati Francisci Assisinatis ait hunc in modum : m. c. aurine triplici in terra possus hoc est Franciscus seperato, R gno calorum vim intulit, se Agad rapuit violenter : or post huim zvitae quamplurima gloriosa cenamina, mundum triumphans f is liciter migrauit ad Dominum, multos praeueniens scientia praHros fluenter neficii , ct sapienter indori . t Hucusque Gregorius, qui nominat Franciscum Sera- Gregimphicum scienter nescium, oc sapienter indoctum, quippe

73쪽

s 8 De Cavomaciatione Sanctorum

eorpore impressa gestare meruit, ob idq. ab Alexandro D. M.A IV. omnium Sanctorum splendor dictus est) seiensi αk.. I. sepiς xςr quidem stiebat instar Beati Pauli Apostoli adta Corinthios in haec scribentis verba: δε a iudicaui me stire aliquιd inter vos, msi Iesum Chrisum, o humc crucis m. intenim vere scit Christum, in quo sunt omnes thesaurii Ha ,. pientiae ac scientiae Dei, pretium α Praemium electorum,& vita aeterna, scit quidquid sciri debet. Adde etiano. quod in Christo crucifixo veterem hominem nostrui cruci assixum discimus,ut scilicet destruatur corpus pe cati , de ultra non serviamus peccato, hoc est, ut a plius diabolo seruiendi necessitatem non habeamus, ut Glossa in hunc locum ait. Non ergo inquit) ira accipiemdam es quod his dicit Apostolus tanquam ea tantum dixerit, qua de ricto credenda sunt, sed etiam qua sum obseruanaea iam in -a, mim in morib- ab eo, qui accedis ad compagem corporis

6 ores s vel, ut ait Lyranus, qua pertinent ad salutem per er rem Chris, factam. Idcirco Christianus Poeta quidam

si chriaam discis, salis ect, si cetera nesiis. Si Chrsum nessu, nihil ea, si cetera usis. Haec igitur de Christo crucifixo scientia non illa huius mundi) est omnium scientiarum regina re vera sapien-

tia, &, ut ait S. Paulus, in mysterio abscondita, qua far ctus Franciscus imbutus α insignitus, scienter nescius,&sapienter indoctus meruit appellari, hoc est sciens α sapiens Christo, nestiens&indoctus mundo. Hanc item de Christo crucifixo scientiam sanctus Thomas Aquis, I I , Doctor vere Angelicus,& splendidi gimum Eccle-

. a. bari ta catholicae lumen, Praeter ceteras scientias ab inans ram ex gelice interpretatas de quibus Ioannes XXII. affirmasi V fertur hisce verbis: Idn es de eius miraculis vinemente se, G curandum, quippe qui tot miracula fecit, quot quactiones determ 'τι,... nauu diuinitus edoctus, ab imagine Christi cruci affixa, dum ad eam ardenter oraret, haec meruit miraculos audia

74쪽

Commentarius.

audire: Bene scripsi deme Thomae quam ergo mercedem acci- Λ es ρ Cui isse: Non aliam momine, nisi testsum. Haec etiam 'de Christo scientia ab illa differt: quia illa peccatorem . interdum admittit; haec vero nonnisii Sanctum: illa sine sanctitate stare potest , haec autem non item: hinc sieue litterarum ignorantia sanctitatem interdum admittit 3 . ita litterarum peritia interdum , immo frequenter saniactitatem excludit. Huc spectare videtur illud Beati Hie- aronymi scite dictum: dec rusicus se simplex frater ideo se inflfunctum putes, si nihil noueris: nec pertius is eloquens, lingua hae raasimet sanctitatem: multoq. melius es e duobus imperfectu rustia Gratem sanctam hasere, quam eloquentiam peccatricem. Haec de scientiae dono sine sanctitate canonizationem non admittente , ut de prophetiae dono idem intelligendum eς se ostendamus. amuis item Spiritus sanctus in animas sanctas s . . trans ferat , amicos Dei & prophetas constituendo, ut in libro Sapientiae legitur; Spiritus tamen sanctuS non s sv. transfert in animas eorum , quibus donum prophetiae datur, nec eos amicos Dei constituit, nisi quando ad mentem recipientis illustrandam prophetiae donum confertur: quando autem ad aliorum tantum instructionem datur, non item. Quamuis denique a Beato Petro

dicatur: Non enim voluntate humana algata ea aliquando pro p. r. a.

rata: sed Spiritu sancto inspirari, locut/ DAt sancti Dei ει--nes: aliud tamen est loqui in Spiritu sancto taliud vero iiii virtute sancti Spiritus: Sancti enim homines loquum lux vera in Spiritu sancto , sed mali homines loquuntue vera virtute, nominis Christi,& virtute Spiritus sancti, non in Spiritu lancto. Hinc a sancto Euangelista Matthaeo mali homines in uniuersalis iudici j die introducuntur dicturi: Domine nonne in nomine tuo prophetavimus P si- --.ν.gnificanterq. eo loci dictum volunt. m nomιne ι- qua-

si non in spiritu tuo, aut in spiritu Dei, imino in spiritu Diaboli, ut ait Triumphus. Idcirco huius generis Pro--s I H a phetis

75쪽

6 o De Cano atione Sanctorum

Au r L phetis hespondebitur a Domino: Niso vos. Nemo it 'ri'. que propter sinum scientiae, ac prophetiae donum abG ad a. que sanctitate canonietari potest: sola enim vitae sanctitas , & quidem clarissima, longa temporum serie ad Grit si nem Vsque vitae inclusiue, ut alibi diximus, nunquanta .. interrupta, Canonizationem a Principibus viris, siue a Rege, vel Imperatore, atque item a Prouincijs, & P pulis ciuitatum aut locorum suppliciter, de frequenter postulatam , ordineq. iudiciario, ac ritu solemni cel brandam, admittit. aliquis fama bona ornatus pro Sancto a Populis es

Principibus viris denuntiatin, canonictari Hatim debeat. . . Cap. XXXI.

vo maius ac dissicilius negotium tractandum sese offert , eo attentius ac maturius deliberandum censetur: ita vero, ut in

eo industriae celeritas, & diligentiaria ditas adhibeantur, ex quibus contrarijs quid optimum, & quasi, ad amussim factum, in lucem prodire necesse est. Hinc Augustus,& sapienter quidem, per duo illa contraria duobus v cabulis Graecis quid tale in rebus grauissimis faciendum exprimere solebat hunc in modum: Σ-υλ , hoc

est, Accelera tarde. Cum itaque Canonizationis opus in

ximum sit, ac dissicillimum inter ea, quae in Ecclesia sancta Dei fieri solent, maximam postulat maturitatem, dia ligentem scilicet terum gestarum, vitaeq. illius, qui catalogo sanctorum est adscribendus, non iemel repetitam inquisitionem, atque inuestigationem : testes enim fati re, ac falli possunt, aliquo indecenti assectu persuasi. Idcirco Beatus Ioannes Apostolus ait: Nolite omni spiritui credere, sid probate spiritus se ex Deo sint . Industriae igitur celeritas, & diligentiae tarditas, quae veram faciunt m

turb

76쪽

Commentarius sa

turitatem,lias ob causas in canonizatione iure desideran tur, hoc est propter sanctitatis& miraculorum verit tem , propter Operis arduitatem , α propter fidei firmi.

tatem , atque constantiam.

Maxima in canonietatione tractanda opus est maturia r . itate propter veritatem circa sanctitatem & miracula in- dagandam, ne falsa pro veris, siue turpis lucri gratia, siue humanae laudis , aut gloriae appetitu, aut alio affecta indecenti enarrentur, mira Daemonum versutia & calliditate suadente, arte item eorumdem ac potestate adiu- ι πuante. Id quod ex doctrina , quam de veris ac falsis mi- raculis, necnon de operibus Daemonum nuper conscripsimus, facile fieri posse credendum est. Hinc S. P. Au- '' gustinus in libro de vera religione nos admonet, ut qui- ει δε 'obus credendum sit, quod ad miracula & inuisibilia pertinet, diligenter videamus, omni scilicet adhibita maturitate: propterea quod vera miracula, quae vitae sanctitaten praesesexre solent, Canonietationem admittendam' satis persuadent. Arduitas item operis maturitatem po- cstulat: quanto enim opus est magis arduum, tanto ma biori industriae celeritate, diligentiaeq. tarditate faciendum est, sapientissimo Saluatoris nostri documento,qui non statim , sed caerem ijs praeuijs Lazaruia morte i stilauit nec item Cananeae filiam statim sanauit 3 sed, ut ait Chrysostomus sanctus, quanto magis mulier suppliciter orabat,tanto magis Christus sanitatem reddendam is 'negabat . . i Propter fidei firmitatem atque constantiam roborandam Canonietatio item differri debet. Christus itaque, ut sanctus inquit Chrysostomus, Mulierem illam Canari βω neam clamantem non statim exaudiuit, ut fides Γλά-' 'Promulgaretur, quippe quam intus moueret, ut verbis illis, Miserere mei momine fili David, Christi diuinitatem Maria. r.& humanitatem confiteretur. Hinc ipsa meruit audire i OMulier, magna ea Dei ιι .Haι tibi sicut vis. Propter' o . igitur

77쪽

6, De Canoni inatione Sanctorum

igitur veritatem miraculorum indagandam,propter ope .ris arduitatem, & fidei firmitatem atque constantiam . Canonietatio, quae est opus summe arduum , in plurimos menses atque annos proroganda censetur: ex qua pror tria. u. gatione frequentia miraculorsi augetur, miraculorumq. veritas magis elucescit, operumq. misericordiae fama multo magis diuulgatur, ac fides de operibus miser, eordiae illius, qui canonizandus est, in cordibus tandem Populorum confirmatur ac roboratur sanctitas decraritaris- Claratur e temporum namque diuturnitas magistra ατ α lucerna veritatis esse solet: immo nonnulli, ut ait Aulus Gellius, Veritatem Filiam temporis,& sapienter qui-. et dem , dixerunt. Id quod exemplo de quodam praeq sertim Hermanno haeretico, fictae sanctitatis homino, Comprobatur: quem, uti alibi diximus, post falsami Populis sanctitatem viginti annorum interuallo test ri Platina) praedicatam, Bonifacius VIII. exbumari, co buriq. iussit , diligenti stima de ipsius haeresi, fictaq. san-PQ.ta. ctitate, habita inquisitione. Tempore item Alexandri cis Ais. III. quidam in ebrietate ac seditione'occiis , tamquam iuimur Martyr colebatur. Sancti denique Martini tempore ignotus quidam etiam tamquam Martyr honorabatur: sed M. lib. 3. sancto Martino Deum ad eius sepulchrum orante, illum I hominem scelestum, ac damnatum fuisse diuino fauore Su . Seu. compertum est, ut Sulpitius Seuerus post multa testatur

. , a 'verbis: Deinde seper sepulchrum usum amni hoc est.

e. s.ει .. Marti nus Sanctus ) orauit ad Dominum, ut quis esset , vescu-7 Bi iisn ius meritis sepultus , ostenderet. Tum conuersus ad Luam. vidis as sere imbram sordidam, trucem. I cra , nomen,me ritum . is loqueretur omen edicit de crimine confitetur, lare

nem se fisse, ob scelera percussiunx, vulgi errare ceu ratum, Minihil cum Mari ribus esse commune; cum iEos gloria, se parna retineret. Mirum in modum vocem Yoquentis qui aderans I audi ' bant, personam tamen non videbant. ' Tum Maninus, PId uri

Uset, exposuit: iugiq. ex conco Altare, quod ibi Derat, submo

78쪽

ueri: atque ita Populum se sitianu Elias ab luit errorea Hae Seuerus. Sanctorum itaque Canonizatio longa temponim, aut seculorum serie iure disserri solet ac debet, sicue de s ancto Hyacintho, & Beato Raymundo, ut ceteros post magnam temporum diuturnitatem canonietatos silentio praetermittam , lachrum esse constat: quorum illo sAnno Domini M. CC. LVII. ex hac luce decessit 3 dein de Anno salutis nostrae M. D. X CI V. in Sanctorum numerum relatus suit: Hic vero Anno Domini M. LXX V. die Epiphaniae ex hac vita migrauit 'Annoq. .a,.isi

salutis nostrae M. DCI. fuit canonizatus. Haec de Ca-tus

nonἱzatione Sanctorum magno temporum, aut aliquot zz'

seculorum interuallo proroganda . .

Quamuis autem res ita sese habeat , tamen ob admirandam interdum sanctitatis, & miraculorum euiden- tiam, siue ob Martyrium, cunctis disticultatibus, quae noni rationem prorogare solent, non minus diligenter, quam cito superatis, breui temporum interuallo nonnulli, sed quidem pauci Canonietati fuerunt: Quorum e numero est Sanctus Antonius Lusitanus, de Padua vocitatus, qui anno eodem, quo ex hac vita deceς sit Spoleti, canonigatus suit a Gregorio IX. ut videre est in Iibro primo Confbrmitatum vitae Sancti Francisci se ctu octavo, parte secunda; necnon in Historia Seraphica Petri Roduli hij Tossinianensis libro primo. Huius C nonietationis originale iamdiu Anagniae asseruatum fuit: nunc vero Romae in Bibliotheca Vaticana , iussu Grego.

Sanctus Pettus Martyr Veronensis ex ordine Praedica- ωλtorum Anno post Martyrium'primo, nondum eaacto, canonizatus fuit ab Innocentio I V. Sanctus Thomas Cantuariensis anno post Martyrium sequenti ab Alexandro III. in Sanctorum numerum reis latus fuit.

79쪽

De Canonicatione Sanctorum

fuit anno post obitum quarto a Gregorio Nono. Sanctus Bellinus Epitcopus Patauinus canonigatus .. fuit biennio post Martyrium ab Eugenio III. ut ait Bernardinus Scardeonius in lib. 3. de Antiquitate P taui j , Vel , ut alii volunt, Anno primo post Mare'. rium , hoc est, Anno Domini M. C. L. Sanctus Franciscus Auctor Ordinis Fratrum Minois rum , ex hac vita decessit anno Domini M. CC. XXVI. quarto die mensis Octobris, & canonietatus fuit a Gregorio IX. anno Domini M. CC. XXVIII. die decima se xta mensis Iuli j, hoc est ,mense xxj. post eius obitum, ut

legitur in Historia Seraphica Petri Rodulphij Tossini

nensis libro primo, cap. I S. Sanctus Homo nus Cremonensis , qui anno Domini. νε- M. C. XCVII. ex hac vita decessit, ab Innocentio III. Sanctoru catalogo fuit adscriptus anno Dona. M. C. XCVIII. Sancta Brigitta vidua Obijt anno Domini M. C C C. LXXIII. die xxiij. Iulii, & canonietata fuit anno Domini M. CCC. XC. vel M. CCC. XCI. anno primo Bonifacij IX. ut legitur in vita eiusdem. Sanctus Vbaldus Episcopus Eugubinus ex hac vita d a. . cessit anno Domini M. C. LXIX. M a Caelestino III. Sanctorum catalogo fuit adscriptus anno Dona. M. C. XCII. Sanctus Dominicus Ordinis Praedicatorum Institutor, ν' anno xiiij. postquam ex hac vita deceuit, canonietatus fuit a Gregorio IX. obiit namque anno Domini M. CC. I. & in Sanctorum numerum relatus fuit anno Dinmini M. CC. XXXIIII. Sanctus Thomas Aquinas Doctor Angelicus , anno HaA so. postquam ex hac vita decessit, inchoante, a Ioanne XXII. canonizatus fuit. - Sanctus Antoninus Archiepiscopus Florentinus can nizatus fuit anno sexagesimo post eius obitum ab Adri no VI. Haec de tempore canonietandi Sanctos. Nunc re- Iiquum est, ut de miraculis, quae in Canonizatione Sam: ctorum

80쪽

Commentarius. 6s

ctorum praecipuum obtinent locum, diligenter exam, nandis sermonem habeamus.

De Miraculis diluenter examinandis in Canonizatione alicuius, ae de modo examinandi ea. Cap. XXXII.

Anta in miraculis examinandis debet adhiberi diligentia, quanta maxima esse potest, ob summas & quidem plurimas, quae inde suboriri solent, dissicultates, sicut ea,

quae de veris miraculis, necnon ludificatori j s, admirandis tamen Daemonum operibus, adhucusique a nobis explicata sunt, aperth demonstrant. Sacr sanctum itaque Concilium Tridentinum nulla nouaia Cisea. miracula admittenda esse decernit, nisi recognoscente & approbante Episcopo: qui simulatque de ijs aliquid compertum habuerit , adhibitis in consilium it; Theologis, & alijs pijs viris, ea faciat, quae veritati &pietati consentanea iudicauerit. Haec ex sacrosancta Synodo Tridentina . Miracula idcirco absque EpiscO- ..... pi recognitione atque approbatione, ac sine Theol gorum consilijs admitti non debent. . Testes insuper in hanc rem tam grauem & arduam adhibendi sunt de singulis eorumdem miraculorum Areud. circumstantijs diligenter interrogati s qui, ut clariorem - veritatis , rerumq. gestarum testificationem efficiant, eontestes cie una & eadem re esse debent , ac plures quidem e si enim unus de re singulari, alter vero do te testetur altera ἡ tanquam testes singulares, ut iuris in titissimis placet nihil profecto probant: e quorum numero item sunt qui in aliqua testificatione scientiae

eausam non reddunt: Pluris enim est, ut Poeta ille ait , Pluti istoc litius tectis unus , quam auriti decem . Haec de exami-' 'nandis miraculis, quorum conditiones proprias, quae vera miracula Praeseserunt. dc aperte declarant, loco. I iam

SEARCH

MENU NAVIGATION