Iacobi Raeuardi Brugens. I.C. Ad leges duodecim tabularum liber singularis, veram prisci iuris antiquitatumque ad hunc vsque diem incognitarum explicationem continens

발행: 1563년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 로마

101쪽

C A P. x VII. sosc distingit iis, ut quicquid apprehendimus,

cuius propri asad nos non pertinet, nec pertinere potest, id appellari possessio debeat cap. CXV. de verb. signis. Quo sensii poses siones etiam Festus agros definiuit late patentes, qui no mancipio sed usii tenebantur, quos Vt quisque occupauerat, colebat. Est autem mancipatio, auctore Vlpiano, propria species alienationis rerum mancipi, eaque sit certis verbis, libri pende & quinque testibus presentibus, hunc videlicet in modum: Is qui rem mancipio accipit, ars tenens ita dicit: Hume ego hominem ebc iure Quiritium meum esse aio, si mihi emptus est hoc aere, aeneas tibi n. deinde aere percutit libram. Fuisse enim in veteribus mancupiis scriptu, Raudusculo libi um serito, Varro testatur lib. Iris. &.V. de ling. Lat. Illudq; in mancipando etiam dici selitum, Festus obseruauit. Quum aute libra raudusculo esset percussa, tunc is qui rem mancipio capiebat, aes ei dabat,a quo rem accipiebat mancipio, auctore Boetio: qui etiam mancipationem hanc lege.xii. tabularum, sic esse introductam con- . tendit,ut mancipi res aliquas eadem lege abalienari potuisse, nisi per hanc solennitatem

expresse negauerit. Pioinde si a Romano cive

G ij ciuis

102쪽

DE MANCIPAT IONIA.

ciuis Romanus seruum cinisset, isq; traditus esset, neque tamen mancipatus, nec in iure Cesius, aut anno possessius, seruum quidem in bonis emptoris esse, ex iure Quiritium vero eundem remanere venditoris, testatur Vlpianus in fragmentis titulo primo. Sic nimirum ut usu Sc fructu seruus emptoris esset, mancia pio vero & nexu venditoris. Quo respexisse visus est etiam M. Cicero, quum ita lib. viti epis .famil. scriberet: Cuius quando propria te esse scribis mancupio & neXu, meum auteus i & Duma, contentus isto sima. Huc quoq; spectat illud Arnobis aduersus gentes libr. II Vsu δί illis est vita, non mancipio tradita. quari uis aliter quidam inferant. Este enim duplex dominium Theophilus ait, unum naturale, alterum legitimum & is qui naturale duntaxat dominium habebat, rem in bonis habere, qui vero legitimii,iure Quiritium dominus esse dicebatur. Et eo quidem spectare Decemuiri Videntur, quum venditas res,& traditas aliteremptori no acquiri, in duodecim tabulis scripserunt, quam si is venditori precium solusset, aut ei satis alio modo secisset. venditae. Inst. de rer.diuis Quia enim e his quae de mancipatione hic adnotata sint, liquido

103쪽

C A P. XVI. Dconstat, statim ubi res empta mancupio data esset, emptorem eius legitimum dominium iure iniritium adeptum fuisse, etiam si precium non vere, sed dicis duntaxat gratia interuenisset, ideo si non Iustinianum, saltem legeni quam allegat Decemuiralem, eiusque interpretes sic esse intelligendos puto, Ut co-

tenderint rem vendita aliter emptoris facere venditorem non cogendum, uuam si ab emptore venditori satis esset abunde factum. ca. XIX. de Contrah.em p. cap. V. q. VIII. de tribui. gQ. Tunc enim non erat satis emptori a venditore rem tradi, sed etiam emptoris eam facere 'oc est,rem emptori mancupio dare, aut ea in iure cedere venditor lege. XII. tab. cogehatur. Qesia enim, ut est expositum, qui rem vendiderat,dc tradiderat, neq; mancipio dederat, nec ea in iure emptori cesserat, eius itis re Quiritium dominus manebat, eadem interim in bonis emptoris usti & fructu existente: idcirco emptor rem emptam poscere solebat mancipio: hoc est, rem non soldin tradi, verumetiam suam legitime fieri postulare siquidem nuda traditione ante Iustiniani constitutionem rerum mancipi dominia non transferebatur. Huc spectat Plauti illud in Mostes. . . . . G tu Iube

104쪽

DE MANCIPATIONI B.

Iube ades mancipio poscier. Quamuis interim

mancipi res ita etiam potuerit alienari, ut ea mancipio dare aut in iure cedere venditor no cogeretur: nimirum Cum sic inter contrahentes actum esset. Plaut. in Pers

Trius dico hanc mancupio nemo tibi dabit: ram scis' D.scio. . Et tunc quidem plerunq; solet, aut dupla, aut simpla promitti, si Varroni credimus,lib. II. de re rust. Solet, inquit Varro,si mancipio non datur, dupla promitti, aut, si ita pacti, simpla. Hinc forte simplaria venditio, de qua suo loco latius. Illud etiam tunc obseruabatur, ut eius dem rei venditor & emptor in solidum essent domini: sed hic quidem bonitarius, ille veroquiritarius.Eoq; spectare videntur,titulus, Imp. Ιust. constitutio, De nudo iure si uiritium tollendo. Qui quidem Iustini. nus, cum etiam rerum mancipi, & nec mancipi disserentiam

aboleuisset, mancipationem visus est omnem ita sitstulisse ut amplius rem emptoris facere, hoc est, rem mancupio dare venditor non cogeretur, sed tam nuda traditione legitima r rum mancipi dominia, quam rerum nec mancipi acquirerentur. Qua sola ratione factum

deinde videtur, ut nulla huiusce Quiritium

iuris,

105쪽

C A P. XVII. salutis, veterisq; rerum mancipi & nec mancipidisserenti in nostris Pandectis supersint vestigia. Et ubicunque nexu tradere, aut manciupio dare legebatur, ibi dare, tradere, aut plinstare visus est Tribonianus reposuisse ne videlicet animi iuuenum, qui ad primam legiam veniunt audientiam, tua uiritium mancipijq; verbis perterriti, imalles, si Diis placet, legis antiquar, hoc est,Decemuiralis disposi-

. Vones accipiant, auctore Iustiniano cap .vnic. de nudo itur. Quirit. toll. Et ita quidem mancipatione dominia rerum acquirebantur. Ceterum in iure cessio, comunis erat alienatio,

inquit Vlpianus,& rerii mancipi & nec mancipi, quae siebat per tres personas, in iure cedentis, vindicantis, addicetis. In iure cedebat dominus, vindicabat is cui cedebatur,addicebat Praetor. Nec sane cessione duntaxat, sed etiam nuda traditione res nec mancipi acquirebantur, auctore eodem Vlpiano: traditione quidem res mobiles, cuius generis sunt apri, ursi, leones, cerui, & alia id genus animalia, quae bestiarum numero sunt: cessione vero res immobiles, quales sunt possessiones praedio rum vectigalium, aut tributarioru. Quia enim

106쪽

sDE MANCIPATIONI B.

sessorum, proprietate vero populi Romani, aut Principis: de quia nihil aliud mancipium est, quam proprietas, siue dominium legitiamum, certe nulla mancipatione a possest brib. potueriit alienari. Sec quandoquidem usu &fructu eadem praedia possessorum essent, usum& fructu non mane latione,sed cestione recte alienabant: sic ni rum, ut illo eodem iure, quo in huiusmoch praediis utebantur,alteri recte apud prouinciae Praeside in prouinciis pobsessores cederet: proprietate interim manente penes populum aut Principem semper salua. Quod autem Varro scribit libro secundo de re rustica, cessionem legitimum dominium in emptionibus perficere, si quis ei in iure cessit, cui cedere potuit, & id ubi oportuit, sanὸ eleganter illud explicat Boetius in Top. Cicer. Fiebat, inquit, cessio tali modo: Apud magia stratum populi Romani , vel apud Praetorem, vel apud Praesidem prouinciae, is cui in iure realiqua cedebatur, rem tenens ita vindicabat, Hunc ego hominem ebo iure stuiritium meum esserio. Deinde postquam hic vindicasset, Praetoreum interrogabat qui cedebat,an contra vindicaret: quo negant aut tacente, tunc ei qui vindicauerat, eam rem addicebat,idque legis

107쪽

actio dicebatur. Vnde illud imprimis obseruatione no indignum videtur, legis videlicet actionem veteres tam ad imaginariam, quam ad veram rei vindicatione retulisse. Nam qui lege in rem aliquam agebat, is hac uti eadem

formula selet. Et idcirco magistratum, apud quem legis actio est, cuius Modestinus & Vlpianus memineriit, cap. IIII. de adopt. cap. ΠΙ.

de ossi c. Procons cap. I. de ossic. Iurid. eum recte interpretabimur, apud quem non solum legitimis actionibus liberum cuiuis erat expebriri, filium emancipare,aut adoptare, sed vii dicanti etiam suo iure cedere. Nunc vide . dum est, quida nexu mancipatio disserat. N

xum, inquit Festus, est quodcunque per aes αlibram geritur,idque necti dicitur: quo in genere sint testamenti factio, nexi datio, nexi liberatio. Manilius autem,teste Varrone libro sexto de lingua Latina, nexum esse etiam scribit, omne quod per libram & aes geritur, sed

ita ut in eo sint res mancipi. Denique Mutius Scevola, ut ait idem Varro, nexus appellatione existimauit contineri, quae per aes & libram sunt ut obligentur, praeterquam quae mancipio dantur. Igitur ex Scevolae sententia ΔΩ Arre a mancipatione in hoc videtur nexus, α ' . G v quod

108쪽

Dh MANCIPATIONI B. quod res mancipi nexu obligentur,no autem mancipio dentur: hoc est,mancipatione non alienentur. Et hoc quidem tunc verum esse nodnbito, quum ut species nexus accipitur. Testis est enim AElius Gallus,omne quod per aes& libram geritur, genere quodam nexum appellari. Et idcirco si illud in suas species distribueris exemplo adoptionis, recte dices nexi hoc est, omne quod per aes & libram geritur, in quendam nexum specialem,& in mancipationem discedere. Itaque genere quodam Omnis mancipatio nexus est. Quo sensu rem illam quae mancupio datur, nexu tradi, dixit in Topicis Cicero. Abalienatio, inquit, est eius rei quae mancipi est, aut traditio alteri nexu, aut in iure. cemo, inter quos ea iure ciuili fieri possunt. Rursus, specialiter, mancipatio nexus non est, auctore Scevola: Cum enim no-xum ut specie simimus, tunc omne quod per aes & libram geritur, praeterquam quod mancipio datur, nexus appellatione Continetur. Testamenta per aes & libram nexu sunt non mancipatione. Pignora dicuntur necti, non mancipari. cap. XXII. I. de iur. fisci. Quod

igitur per aes & libram alienatur, mancipari, α quod eodem modo obligatur, necti pro-

109쪽

, C A P. XVII. .

prie: specialiter dicitur. cap. fi. C. Si aliena res pig. Ceterum effectus mancipationis is sitisse videtur, ut ubi res mancipi mancupio data esset,iure Quiritium eius qui eam mancupio

acceperat,ita efficeretur, ut ille vero domino 'rem suam vindicanti, non restituere, sed lau- dare duntaxat auctorem suum cogeretur. Idq; pro Murena expresse testatus est Cicero.

Quo spectat Plauti illud in Mercat. pion ego illam mancupio accepi, sed ille illam

accepit. D. 'e. CH. Non potes tu lege vendere illam. Loquitur adolescens Charinus de puella,quacum matri se emisse Demiphoni patri adolescens persuasisset, eam pater alienare simulauit se velle: id ne fieret, fingit adolescens non se, sed amicum quendain eam mancupio a cepisse, proindeq; nec sibi, nec patri integrum esse, eam alienare. Quibus addenda sunt quae in Curcul. sic idem Plautus scribit:

2aemento promisisse te, si qui quam hanc liberali

o se manu asserere mihi omne argensum redis ditum iris THPinta minas. CA. meminera, e i de quiet, Et nunc idem dico. LY.s commeminisse celo. bac ego τolam te.

110쪽

DE MANCIPATIONI B.

CA. Meminis mancipio tibi dabo. CvR. EPU

ut ab lenone quicquam o

Mancipis accipiam: quibus juum nihil nisi una lingua sui abiunumsi quid creditum sic' alienos mancupatos,

taenos manumittitas, alieniss imperatas: Nee vobis auctor vllus est,nec vosmet efiis vlli. Et haec quidem fac olim obseruabantur, si res quae erat mancipata eius esset conditionis, udari mancupio posset,& ab eo daretur,a quo dati mancupio poterat. Nam si id datu mai cipio esset, quod dari non poterat, aut is rem aliqua mancipio dedisset, qui mancipio dare iure ciuili non potuit, nulla erat ipso iure huiusmodi mancipatio. Testis est enim libr. u. de re rust. M. Varro, tunc demum mancipationem in emptionibus dominium perficere legitimum, cum quis ut debuit rem mancipio ab eo accepit, a quo iure ciuili accipere potuit, cumqhVt ait in Top. Cicero,res ea maniscipio datur,quae dari mancipio potest. Finge, inquit Cicero, mancipio aliquem dedisse id, quod mancipio dari non potest, num idcirco id eius factum est, qui accepit' aut num is qui mancipio dedit, ob eam rem se ulla re obliga -

SEARCH

MENU NAVIGATION