장음표시 사용
591쪽
Cap. VII. Quomodo se etc. 589 militer, et in hujusmodi humilitatis actibus fas
Pe se exercitet ; cum Deus aliquando , ad ali- quam internam superbiam ab Anima removendam, hujusmodi tentationes permittit. D 3. Si quis autem in his lentationibus misere cadit , aut earum occasiones magis quaerit quam effugit , hujus curatio est valde dissicilis ;nam hujusmodi peccatores qui cum daemone commercium habent ; dissicillime ex corde con- ertuntur. Ex una parte enim erga hos daemo cidominium quoddam acquirit super eorum voluta tales , et ex altera ipsi remanent nimis debiles ad resistendum; indigerent extraordinaria gratia
Dei ; sed dissicillime solet hanc Deus hujusmodi
impiis concedere. Verumtamen Consessarius , si quis eorum accesserit , non dissidat, sed curet cum ipso summam adhibere charitatem , couissorietque dicendo , quod ubi non est voluntas, non est peccatum ; hinc si ipse voluntate resistit , minime peccat. In his casibus ante omnia Consessarius adversus daemonem Praemittat exoriscismum , saltem privatum , qui certe licitus
est α hoc modo , Ego ut Dei minister Princi-yio tibi , αυι oobis , Diritus immundi , ut re
cedalis ab hac creatiara Dei. Deinde pinu i lentem interroget , an unquam hostem inVocaverit, et cum eo aliquod inierit pactum y an aliquando fidem negaverit , aut contra ipsam actum ali ruem exercuerit Z iti terroget , qua forma ipsi aemon appareat , an hominis , mulieris , aut belluae. Tunc enim , si cum illo coit , praeter Peccatum contra castitatem, et religionem, reus erit peccati fornicationis, aut sodomiae, aut incestus intellige affectivi ) , adulterii , aut sa- a) Tom. II. Lib. 3. n. Io3. de aliaratione ibid. ad n . IV.
592쪽
crilegii. Item interroget , quo loco et tempore hoc commercium habuerit y ostendat ei postea hujusmodi ori minis immanitatem , quaeratque
eum inducere ad veram Conversionem , et consessionem integram faciendam; isti enim perditi homines, eliamsi confiteantur, de facili peccata committunt. Eadem demum remedia supra annotata illi praescribat , nempe quod saepe ad Deum, et B. Virginem recurrat: frequenter nomina Iesu , et Mariae invocet : aquam lustralem , et crucis signum adhibeat: aliquam reliquiam , et Evangeli uni secum serat: saepe etiam privatum proserat exorcismum , prout dictum est supra. Disserat deinde eum absolvere , sed hortetur ut saepe redeat , ut sic cognosci possit, quomodo se gerat in resistendo hostis invasionibus , et in remediis adhibendis ; nec eum abis solvat , nisi post longum experimentum , tales
enim conversiones , ut diximus, raro sunt verae , et ratissimae perse Verantes.
593쪽
Cap. VIII. De Prudentia etc. 59t
De Prudentia Confessarii , I. in seligendis
Uiuionibus. II. in corrigendis erroribus a 3 ecommissis. III. in custodiendo sigillo Sacramentali. IV. in excipiendis confessionibus mulierum , illisque tractandis. i4. I. Consessarius summam adhibere debet prudentiam in seligendis opinionibus. Ille non loquar de quaestione lain hodie controversa, utrum sequi liceat opinionem minus probabilem , et minus tutam in concursu probabiliori si satis deliac passim loquuntur Auctores , et Praecipue tot docti Scriptores , qui nuper de ea scripse runt , in quibus profecto deSiderassem , ut PO-tius rationibus , quam mordacibus insectationibus veritatem nos docuissent. Tantummodo hic repetam quod superius dixi n. 65. eι 69. cum egimus de occasione proxima , quod scilicet quando agitur de vitando peccato sor mali , regulariter Consessarius sequi debet quantum licet ) sententias benigniores ; cum solum pecca tum sor male sit Dei ostensa , ut quando o Pi Diones benignae exponunt poenitentem periculo peccati formalis , tunc Consessarius sequi debet opiniones rigidiores , quouiam istae in hoc casu sunt magis poenitentibias salutares. Verumtameia quando poenitens uti vellet vliqua opiuione probabili , et aliunde jam foret dispositus , tunc
tenetur Consessarius eum absolvere, quoniam ratione Consessionis jam factae , liabet poeuitens juscertum et strictum ad absolutionem , ne cogatur eam recipere ab alio Saeerdote cum gravissimo onere repetendi coli fessi utiem. Haec opinio est
594쪽
eommunis , illamque admittunt etiam multi Αuctores rigidioris sententiae , ut sunt Pontassus , cabassutius , Victoris , et praecipue S. Ani nistis. Videatur liber, in quo hoc probatum
ii 5. Tanto magis hoc currit in casu quo Consessarius vellet obligare poenitentem ad aliquam restitutionem , ad quam iste probabiliter non tenetur b). Iuin o hoc currit, etiam si Consessarius non haberet tanquam solide probabilem opinionem poenitentis , et poenitens uoci esset rudis , earnque cum aliis gravibus Doctoribus tanquam probabilem teneret , ita ut poenitens rectum Iam sibi formel conscieritiam hetae operandi. Hoc tamen intelligendum est, quando
opinio poenitentis haberet aliquam ut dixi )
probabilitatem saltem apparentem; nam si Consessarius haberet eam ut omnino salsam , ex eo quod haberet contra eam principium aliquod
certum seu rationem convincentem, Contra quam
existimaret, nullum esse responsum quod posset inducere ad dubitandum de certitudine propriae sententiae : tune enim non debet , neque potest absolvere poeniteutem , qui illi uoci vult acqui more' ' . Attamen si praevideret Consessarius suam monitionem non esse Poenitenti profuturam
sed podius reddere formale peccatum illud quod
in Poenitente est tantum materiale , tutio debet dissimulare , exceptis aliquibus casibus ; videatur quod dictum est supra n. 8. el 9. a16. II. Si aliquando Consessarius commiserit aliquem errorem circa valorem Sacramenti sine 1ua culpa , nou tenetur ex justitia monere poe-
595쪽
Cap. VIII. De Prudentia ele. 593
nitentem, sed solum ex charitate, quae non Oh-
ligat cum gravi incommodo α) ; dummodo Confessarius non sit ejus Parochus , qui teneretur reparare grave damnum subditi : et dummodo poenitens non sit in mortis periculo, aut in periculo amplius non confitendi quia tunc charitas obligat etiam cum gravi incommodo. Quod si Consessarius in hoc gravem culpam commiserit,
uno semper tenetur etiam cum gravi incommorido resarcire errorem et praecipue si reliquit Poenitentem in aliqua occasione proxima )ό nisi
poenitens aliis consessus non fuerit , aut saltem Sacram Eucharistiam susceperit At sine licentia Poenitentis nunquam debet , neque potest fieri Praefata monitio extra consessionem i quotie cumque posset illi aliquod asserre gravamen. Si vero error fuerit solum circa integritatem consessionis , puta quia poenitentem non interrogaverit de speciebus , aut numero Peccatorum, etiam cum sua culpa 3 non tenetur Consessarius errorem illum emendare extra consessionem ,
quia in hoc adest semper erubescentia poenitentis ; dum audit rursus ibi sua peccata remem Orari. Si vero . ex sua malitia , vel ignorantia culpabili exemerit poenitentem a restitutione , aut ad illam injuste obligaverit ; tunc tenetur eum monere , oblenta prius licentia ; alias tenetur ipse ad restitutionem. Si autem in hoo
graVem culpam non commi erit , non tenetur monere cum gravi suo incommodo i Verum , si absque suo gravi incommodo posset reparare errorem , et non saceret , tunc etiam tenetur ad restitutionem. Denique si consessarius omiserit admonere poenitentem de restitutione , non tenetur ipse restituere , quamvis esset Parochus ,
596쪽
et etiam si gravem culpam in hoc commisisset. Vide librum a) in quo discussa sunt haec omnia cum suis rationibus , et auctoritatibus D D. ii . III. Debet quoque Consessarius esse summe prudens in custodiendo sigillo Sacramentali. Jam notum , et certum est , quod Conisessarius nunquam potest loqui de iis quae in Consessione audivit , quoties adest periculum revὐlu ticinis
sigilli directe vel iudi recte ), aut gravaminis
poenitentis ; et hoc currit etiamsi tantummodo dubitet , utrum ea in Consessione audierit, vel non, aut in ordine ad i onsessionem b . Verumtamen non prohibetur Consessurius sermocinari s generaliter loquendo ) de aliquo peccato
in Consessione audito , quoties alii non Possent venire in cognitionem poenitentis, aut quoties haberet expressam licentiam a poenitente. Nihilominus etiam in lino cautissime est Procedendum : et t. Nunquam loquendo de peccatis in Consessione audii is, coram simplicibus personis, quae possent suspicari de revelatione Consessionis. I. Nunquam dicendo e suggestu in Cou-cionibus , regnare in ea urbe aliquod vitium ,
quod ipse excipiendo Consessiones , intellexerit ibi magis frequentari. Iloe tamen intelligitur c) , quando id aliunde non scivit, et quando locus est parvus ) ; ei praesertim si cones ne lur in aliquo Monasterio , in quo non debet
vehementius invehere contra aliquem desectum, quem in Consessione audivit thi esse communio. rem. 3. Non sit Consessarius nimis importunus in oblinenda licentia a poenitente , quoniam ea licentia , quae non est omnino SPOulanea , et
597쪽
Cap. VII l. De Prudentia etc. 5
plene libera , ipse nequaquam uti pol erit. Unde sit parcissimus , quantum fieri poterit , in exquirendis hujusmodi licenti is sine speciali nece
tate : et tunc lutius erit iusiuuare poenitenti , ut de eo, quod est necesse , loquatur extra Consessionem. Nemo autem ignorat , quod extra Consessionem non potest Consessarius nec etiam cum ipso poenite tale de rebus in illa auditis, sine ejusdem expressa licentia : in ipsa vero Consessione bene potest de illis loqui , quoties existimat hoc ipsi poenitenti expedire sa). Nequit
exquirere uomen complicis , et si negaverit absolutionem ei qui dicere recusaverit, incurrit su- Speusionem ferendae sententiast : et qui docuerit hoc fieri posse , incurrit excommunicationem
D8. Cabu vero quo poenitens leneatur sub gravi manifestare nomen complicis, ad reparaudum Puta aliquod damnum commune so), contra aliorum opinionem , Deo etiam iuue posse a Confessario obligari post uitentem ad manifestandum si hi tiomen complicis , sed tantum posse et debere imponere poenitenti , ut manifestet complicem iis qui possis ut scandalum impedire. Quod si poenitens ex se vellet Complic0m Consessario manifestare , lune bene potest illum audire , et quemadmodum oportet , damnum reparare. Insuper advertendum est , ex hoc prolitheri Confessariis exquirere a poenitente circumstantias quas Scire oportet , ut intelligat, an adsit species peccati diversa , vel ut consulat saluti poenitentis :hinc bene potest interrogare , au complex sit conjunctus Z au ligatus voto casti talis 3 an coha-
598쪽
596 Praxis Consessarii. hitet in sua eadem domo λ an sit ancilla Τ et
his similia : etiamsi per istas interrogationes indirecte manifestari debeat persona complicis ;numquam tamen exquiratur illius nomen a).119. IV. Summe cautus debet esse Consessarius in excipiendis consessionibus mulierum. Et primo notandum quod in Decr. S. C. Episc
Porum 2I. Ian. 16to. dicitur: Confessarii sine necessitate audire non debent mulierum confessiones ρOst crePusculum rewerliniam et ante auroram. Loquendo autem de prudentia Conse
sarii , ipse regulariter in Consessionario cum junioribus sit potius rigidus quam suavis ; nea
permittat illas ante Confessionarium accedere , ut sibi loquantur , et multo minus, ut manus deosculentur. In actu Consessionis tion ostendat eas agnoscere ; aliquae enim , quae religiosae ha heri volunt . aliquando advertentes se nosci a Consessario, non faciunt integram Consessionem. Imprudentia quoque est conjicere oculos in Ps nitentes , cum e Consessionario recedunt, eas lus per aliquod tempus intueri. Extra consessiona iarium neo etiam immoretur ad colloquendum cum ipsis in Ecclesia , omnemque familiaritalem devitet Abstineat etiam a recipiendis munusculis ; et praecipue ad illarum domos nunquam accedat; uno excepto casu gravis infrmi- talis, et tunc non nisi vocatus accedat; et tune
magnam adhibeat diligentiam in audiendis illarum Consessionibus , unde januam apertam relinquat , sedeat in loco ubi videri possit ab aliis,
oculosque i ii faciem poenitentis numquam defigat. Et hoc praesertim currit , si sint Peῆsonae spiria tuales , cum quibus est periculum majoris ad-hσsionis. Dicebat Ven. Ρ. Sertorius Caputus ,
599쪽
diabolum ad conjungendas inter se personas sp, rituales , ab initio uti praetextu virtutis, ut deinde affectus a virtute transeat ad Personam et unde ait S. Augustinus apud S. Tliom. a): Semmo breMis, et rigidias ciam his mulieribus habematis est ; nec tamen quia sanctiores, ideo minus pendo ; quo enim sanctiores fuerint , eo magis alliciunt. Et idem Angelicus Doctor addit :Lieet carnalis invissectio sis omnibus Periculosa, ipsis tamen magis Perniciosa , quando conoem santur cum Persona quin Firitualis pidetur; nam
quampis princlytum Mideatur Purum; tamen se quens familiarisas donaraticum est ρerieulum squae quidem familiarisas quanto plus crescis , infirmatur Princ*ale motruum , ri yiaritas macuis latur. Et subjungit, quod tales Personae hoc noustatim advertuni ; quoniam diabolus ab initio non emittit sagittas venenatas , sed illas tantummodo , quae aliquantulum seriunt , et auingent affectum. Sed brevi hujusmodi personae eo
deveniunt , ut non amplius agant secum tanquam angeli, quemadmodum coeperant, sed lau- quam carne vestiti ; vicissim εe intuentur mente
que sibi seriunt blandis allocutionibus, quae adhuc a prima devotione videntur procedere: huic alter alterius praesentiam incipit appetere 3 sicque concludit spiritualis depotio consertitur incarnalem. Et quidem oli quot Sacerdotes , qui
antea erant invocentes , ob similes adhaesionis quae spiritu coeperant , Deum simul et spiritum perdiderunt i Advertatur hic quod ex Decr. S. C. Episcopor. sub a I. Ian. I 6ao. Confessarii sine necessitate audire non debent mulierum Comsessiones Poti crepuSculiam MFertinum, et ante
600쪽
leto. Deinde Consessarius non adeo mulierum Consessionibus sit addictus, ut per hoc homines ad se venientes audire recuset. Oh qualis miseria est cernere tot Consessarios qui immcidunt
bonam diei partem in audiendis religiosis aliquibus mulierculis, quas vulgo dicunt Biaoche; et cum postea vident ad se accedere homines aut seminas uxoratas , qui sunt pleni angustiis , et qui aegre domos , et negotia sua relinquere P
uerunt , dimittunt eos , dicendo , Habeo aliud quod agam , ite ad alios , unde sit, ut isti, nouiuueuieules cui sua peccata confiteantur, vivant Per tot menses et annos sine Sacrameutis , etaine Deo. Hoc non est audire Consessiones , ut Deo placeamus, sed potius, ut genio serviamus; quare nescio quale meritum apud Deum sitit habituri Consessam illi, qui hoc modo suum ministerium exercent. Scio ego , immo et Contra aliorum opinionem , qui asserunt esse tempus frustra impensum , teneo esse opus valde Deo
carum dirigere Animas ad viam persectionis; ideoque de hoc susius loquar capite ultimo; sed assero probos Consessarios, qui tantum, ut Deo Placeant, consessiones excipiunt quemadmodum sacere consueverunt S. Philippus Nerius , S. Joannes a Cruce , S. Petrus Alcantara, aliique quando cernunt aliquam Αuimam indigen- em , Praeserunt eam Animabus devotis , quibus audiendis auxiliandisque , quando Consessarius vult , tempus non deerit.
