Jacobi Lobbetii Leodiensis Gloria sanctorum sive quaestiones morales in festa sanctorum totius anni, eorum maximè qui ab ecclesia coluntur sub praecepto. Opus omnino novum, & concionatoribus perutile

발행: 1659년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

451쪽

illiusque gloriae Petrum Ioannem, de Iacobum velati praecipua Apostolici Collegii capita, quae erant in primis amoribus orandum, flendum, sudandum fuit in horto Gesemani, de veniendum veluti ad ipsa mortis confinia; in ipsa quasi cum vita , morteque lucta quam agoniam vulgo dicimus S: hujus quoque testes esse vult eosdem, Perrum, Ioannem, de Iacobum, veluti sibi amicissimos. Hac porro amicitia, ac familiaritate innixa Maria Salome eo rum mater, etiam aula Christum interpellare, rogareque ut filiorum suorum unus ad dexteram , alter ad sinistram consideret in ejus regno Ardua sane, audaxque petitio, , quae filios Christo Iudici postulavit velut assessores in coeli curia.

Magnificum illud, & plane singulare quod de S. Finiano tollandus

Abbate in Hibernia referre solebat Sanctus Pater columba eius Vita

Uidebat nimirum illum omnibus noctibus Dominicis Christo Iudici astare inter Angelos ut esset istic commissi, sibi gregis, ac populi, vel advocatus atque intercessor, vel secundus a Christo Iudex. magnum profecto illud, S. Finiano perhonorificum sed audeo dicere, par illud siimoin majus, quod petit Zebedaeorum mater, dum filiorum unum optat a dextris Christi considere,& alterum a sinistris. At unde id optat, id sperat id exigit a Salvatore quam optimo. Dicam ne credidisse dandum illud cogna-tioni, Tanguinia sorte non aberrabo ab ejus mente. Dicam ne amori,in fere amicitiae Christi cum filiis im-- pius accedam Mad mentem parentis, Mad rei qua de agi

xui hyeritatem. Magna nouum iam cum Christo

intercedebat

452쪽

intercedebat familiaritas, atque ut ita loquar amicitia De amicitia etiam ea, quae homini est cum homine, ita loquuti veteres, quasi ea esset summum in terris bonum. De illa sic Cassiodorus, Meleganter, ieIe.

y bibi a Amicitia es diruitibus pro gloria, pauperibus pro censu

Ami uia exulibus pro patria, imbecillibus pro Uirtute , pro medicina aegrotis, mortuis pro vita. Ecce quantum bonum amicitia

etiam hominis cum homine etiam paris cum pari. quod si cum superiore malus certe bonum. Cum vidisset Antiocino Machabaeos, fortia illa pediora, grandes animas ctiam ira, tormentisque suis superiores extitisse, ut ex iis Iuniorem vel moveret, vel secteret in sitasM,.sib. partes, non solum verbis hortari coepit Sed j juramento Urmare se beatum illum divitemfacturum se translatum a patriis legibus amicum habiturum. Non invenit potentius telum, quo impeteret, quo feriret, quo laedet et, quo frangeret invictum Adolestentis ani mum, quam amicitiam di non divitias, non honores, non ipsam beatitatem posuit pro ultimo adeoque potentiore telo; sed amicitiam Dat quaenam , inquies, illa Antiochi, Regis quidem essed tyranni, attamen quia erat amicitia iiis immis bonis repostam putavit. Quod stea est, etiam sapientum calculo, quae erit amicitia Dei, amorque Dei: certe id bonum, quo nec in terra, nec in coelis majus, quo nec in tempore, nec in aeternitate optabilius. In humanis, anai-Ηom. α. in cus fit permagni, loc quia, ut stitem. Ch sostomus. Lion. otium pro I gyo habet, qui amicum habet.

Q 9d si hoc magnum, hoc optabile, quid erit illud,

453쪽

Et ita Deum, ita Christum habuit D. LACOBus amicum sibi amantem sui, quod fummum illi bonum, summaque benedictio, cui suppar alia.

TERTIA D. IACOBI BENEDICTIO. Asingulari Deipara in eum amore.

AMorem Veteres composuere cum igne, lumine qui semper proditur ipse suo, lumen porro amoris sunt opera, quae si adsint amor est si desint non est amor, sed

amoris umbra, sivelut inane simulacrum. Ut enim Divus Gregorius Amor operatur magno est; quod 'perari renuit, amor non es; cita qui Divae Matris in IACOBuifuit amo in magna, prodigiosa operari visus est. Erat in Iudaea magna Mater, Virgo MARI A erat in Hispania IACOBus , longo terrarum, oceani tractu dissici, atque disjuncti, sed amor propinquos secit, etiam inviso hactenus amoris miraculo. Com caesaraugusta Dei verbum una cum distipulis suis disseminaret D. IACOBus, forte cum illis urbe exiit, atque ad Iberi fluminis littora venit, venturus de more ad Deum orator procul a turba, hominum tumulti sic enim

orare a Magistro suo, id est Christo, didicerat,4 ecce illi novum, umirabile amoris prodigium adest Virgo, Dei

Mater, cum insgni ac numeros Angeloium comitatu, Zet concinentium

454쪽

concinentium utique Dei laudes adest,inquam, S lese visendam exhibet insistens columnae ex aspide, quae forte ad Iberi fluminis ripam fuerat erecta notos sibi utilius, amores agnovit D. IACOBus. Millico in terram concidit, eam supplex veneraturus, cum haec ei Virgo. Hoc in loco mihi basilicam extrue futurum enim est, ut haec regio

mihi, meoque cultui sit in paucis addicta : ego quoque illi favores meos, latrocinium addico, uti S inprimis tibi, qui primus meo honori,culivique velificari studueris; dixit, Imul videri, simul siloqui desit Ecce miraculum, ecce prodigium amorisci quod nulli Apostolorum datum est. Ut illi qua posset responderet, simulque Virgineo, sciamori, seu mandato, Deiparae adhuc viventi, ac spiranti magnificum templum erexit, collam nam cui insederat, eidem inchisit, a qua nomen accepit, retinuitque, in hunc usque diem , vulgo dicta Ecclesia ι Alar, sive De columna & hinc prima, seu Christianae Religionis, seu virginei culius acta sunt fundamenta, quae de Virgini Matri debet Hispania, & virgineo in D. LACOB

amori.

,.itiis , Fuit illud in Christo miraculum amoris erga B Marg h ritans fescortoni cui Matrem suam ostendu Maddidit

e a vita .

e. 4. illud amantis. Filia mea, ecce tibi ostendo 'dono electam meam. At audeo dicere majus aliquid a Uirgine in D. IACOBuM, cui scipsam adhuc vivens ostendit non sine amoris ac coelestis potentiae miraculo quia absens absenti;& insuper illi sese quodammodo donavit, suturam clectam illi ex millibus.

455쪽

Apos et o Lo

QUARTA D. IACOBI BENEDICTIO. Ab insigni, rnumerosa animarum conversione

EA Benedictio e duobus peti potest, primo ex anima-

Ium pretio. Secundo ex earum numero , ac multitudine.

Pretium hinc colliges, quod nihil illi in hoc orbe aspectabili dari possit aequale stuam enim commutationem dabit homo pro animasua hoc est effatum, hoc oraculum Incarnatae Sapientiae, quae ex te hoc quaerit, o quisquis es homo 'quam commutationem dabis pro anima tui Dabis aulum, argentum, omnesque Principum ac Regum gaetas non est aequa commutatio. Dabis gemmas, iniones, seu quas videt Oriens, seu quas esserunt maris nec ab illis aequa commutatio. Dabis urbes, provincias, regna, imperia sceptra, cor nas, ac diademata , neque ab illis aequa commutatio. Dabis universum terrae ambitum , dabis essus a maria dabis coelum ipsum, sicceti oculos, coeli gemmas Alem. Iunam, ac sideres sed neque ab illis omnibus aequa com

mutatio.

Igitur, o homo, ut te ipse cum Augustino compellem Bomo , ivam, qui miraris Merum altitudinem, arisii 16. profunditatem, animi tui auspum intra, o mirare sipotes. Quod si satis mirari non potes; certe nec satis aestimare potes quod si nec satis aestimare, prosecto nec satis eum aestimare, qui animum illum lucrifecerit, qui Deo, ac Religioni

456쪽

Religioni addiderit, ut addidit D. IACotus, nec animuni dumtaxat unum sed prope innumerabiles , hinc mihi duplex D IACOBI benedictio. Una ab animarum pretio,

altera a numero.

Sed erit hic unus aliquis, qui mirabitur a me de numero moveri quaestionem quis nescit exiguum illum fuisse Dei verbum, seu semen jecit Apostolus Iudaea primum, Samaria, deinderi in Histania sed quam paucos animarum manipulos collegit 3 Velagius Episcopus, caeteroquin Apostoli magnus Praeco; septem dumtaxat illius Discipulos memorat, lis nominibus notat. Calacerus, Bas lim, Pim, chr ogonus, Theodorus Athanasiis, de Maximus. Ecce quos illi fructus dedit coeleste semen, quos coeloia tus Hispania, multos mihi interim actitabis enimvero multos, evenit enim illis quod semini, quod subinde centesimum, subinde umillasimum reddit hoc coelesti semine audeo dicere miriadas etiam ab uno D. IACOBo. Plutarcho visus est celebris dux quidam cui nomen Thimotheiis, quorum facinora ut notarent alii pinxere hominem dormientem, atque ab ejus manu dependens rete,

in quod properabant ingredi oppida, provinciae, regna;

hac ipse evigilans delectatus pictura, ait, Si tanta me dommiens conficio, quid excitatum me facturum putatis Habes, Amice Lector, emblema nobiles, quod apostolum reseri, ceu invictum militantis Ecclesiae ducem dormit ille altum a morte sopitus, molliter cubat in sua Hispania, quae sacris ejus exuviis gaudet, exultat, triumphat,& interim una manu tenet rete, quid enim aliud

teneat

457쪽

niunt rimo properant urbes, provinciae, regna, imperia, seu quae aspicit sol Oriens, seu quae videt Occidens nec enim in illius etiam dormientis retia venit Hispania sola, quae tredecim censet Regna sed utraque India, in iis vastissima Regna, tot scilicet, quot armis jam occupavit Hiaspania quot fide ac reli one debellavit, eoque adjunxit .iACOBus, etiam a morte dormiens, ac requiescens.

Tantum valuit apud Superos, Deumque invictissimi Ducis potentia, ac felicitas Fatebor enim ea omnia animarum spolia deberi vel uni D. IACOB Hispaniae Patrono, ac Divo Tutelari; adeoque omnem, quae ab illis est benedictionem. De Sampsone pulchre notat Historicus sacer quod Iudicet musto plures interfecit moriens , quam ante vivus occiderat. Apprehendens ille ambas columnas, quibus tota innitebatur domus, ita soriiter concussit, excussitque, ut domus ruina, Philistinorum Principes oppresserit, spectatores omnes ad tria millia sed Scipi eadem ruina oppressus occubuit. Fortior Sampsonet. IACOBus, inferni columnas, hoc est Iudaicam perfidiam, idololatriae coecitatem, ac pertinaciam ita concussit, ut excusseriti non ut Sampse ad caedem ac mortem sed meliore fato ad vitam, ac beatitatem sicque mulio plura vitiorum momstra interfecit mortuus, quam vivus occiderat, a quo pro

secto magna illi terra, coeloque data benedictio.

458쪽

QUINTA DIVI IACOBI BENEDICTIO.

A felici morte, ac martyrio. DE vita, deque morte, multi multa, hoc ad praesens

institutum.

Vita essala, per quam scilicet in coelos fit ascensus cratios atque alios excelsarum virtutum gradus, Ita Pittacus inter Graeciae sapientes, de factis, S dictis illustris. Mors autem est porta ad Deum, per hanc enim animus e corpore, velut ergastulo, exiens, ad coeli regiam intrat, atque ad Deum ipsum evadit. Ita clemens Alexandrinus. Et talis D. IACOB vita, morsque fuit. Vita quidem scala virtutes veluti gradus, e quibus primus fuit ab expedita, promptaque obedientia, qua ad paucas Christi invia tantis voces, eum illico secutus relictis retibus, Iatre. Secundus ab ardenti zelo divinae gloriae cura studioque hoc inprimis patuit, ubi a Samaritanissum Lain hospitalitate rejectus est Christus,tum enim ira cum Ioanne fratre, sc exarsit IACOBus, ut a Domino petierit, liceret ignem coelo devocare, qui incenderet, perderetque rebellia Christo capita, & inhospitales animas quem elum, etsi inpresserit Christus, quod non esset illius temporis amavit tamen, S nos amare, ac suspicere voluit. Tertius ab incenso animarum salvandarum Zelo, a quo de Iudaea,4 Samaria fines omnes excolendos suscepit, ac deinde pc vastos oceani tractus, periculosa maria in Histaniam enavigaVit. Quartus

459쪽

pira scilinaretus ab invicta in malis, ac perlecutionibus patientia , morteque fortiter obita Christi ac Religionis causa, morte dico, quae illi etiam ad Deum porta sint, quae tamen ei non est aperta nisi per immane Iudaeorum odium, per vincula, per carceres, ipsumque ferrum, quo illi aperta est porta ad Deum, ac beatitatem. Iuvat illius meminisse

temporis.

Ex Hispania Hierosolymam vix redierat Apostolus,cum in Iudaeorum invidiam, odiumque mox incurrit. Excita runt illi Magum ed loci, ac temporis nominatum, Herm genem, de magistro illi supparem discipulum Philetum, ut cum D. IA Coso congrederentur, primo verbis, acrique disputatione, deinde si ea non succederet imagicis artibus, . incantationibus, praestigiis agerent imo de minis ac verberibus, inflictis etiam a malo daemone plagis ac vulneri bus Verum nihil horum Liccessii adfuit enim Philetus, qui statim Apostoli verbis, ac rationibus convictus manus, dedit, & colla subjecit fidei jugo, pro quo suscepto, ne ab Hermogene magistro, aut potius a daemone male tractaretur, , sudarium illi dedit veluti potens amuletum adversus hostis insidias, ipsamque inferni rabiem, vimque tyrannorum. Phileto sic devicto successit Hermogenes, qui apse ab Apostolo victus, Religioni Christianae, eoque additus, qui ne ipse aliquid a malo daemone pateretur, Auti illius, stygisque delerior baculum ei dedit, quo diabolos Omnes, tanquam canes a se procul abigeret. In quo mireris, ames, mi Lector, sanctorum vim atque potentiam , a qua di sudario, & baculo fugantur , ac franguntur omnes inserorum

460쪽

inserorum potestates. Et ita fugatae, fractaeque a D. I cho, quod dum non sustinet insana Iudaeorum invidia, ni biesque ; novas ei moliuntur insidias, vimque parant inla-

lentiorem.

Conveniunt enim Centuriones duos, Lolam ah o Eritum, & pecunia corrumpunt, ut Apostolo manus injiciant, in vincula raptent excitata prius ab ipsis seditione, ae tumultu. Res ex eorum voto successit, sic distimulante coelo, eoque ad servi sui gloriam, ac beatitatem. De more ad confertam Iudaeorum multitudinem dicebat JA- Corus, qua erat sacratioris eloquentiae vi, omnium commovebat animos, seu poenitentiae studies, seu desiderio vitae melioris.

Qu0d ubi advertit Abiasar, Iudaeorum Princep,

anni illius Pontifex illico signum dedit nec mora, mali .corvi malum ovum erupit, malus, inquam, mali Pontificis scriba, sus nomine, qui in Apostoli collum funem im misti simulque manum violentamci quo Veluti classico, exciti Centuriones illi duo, cum valida militum, ac sic riorum turba in eundem incurrunt, involantque, vinctumque, ut erat, deducunt ad Herodem Archelai filium, qui ut Iudaeis placere, moremque gerere videretur,4 alios

Apostolos Hierosolymis comprehendi jussit, M. IACOBuM capite plecti. Quid non audes livor quid non potessuror, quid non moliris male sanum populo placendi studiumn ad supplicium, ad mortem rapis innocentem coeli vultimam,ri caput illud, vel ipsis Angelis verendum, petis ac detruncas verum nihil agis, o invidia, o furor, o rabies,

SEARCH

MENU NAVIGATION