Caroli Lachmanni in T. Lucretii Cari de rerum natura libros commentarius

발행: 1855년

분량: 444페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

quoniam . Oblongus quo : Antonius Marii quo nihil se , olim editi quo se nihil. hoc quo se, quia sensu earet neque Certum auctorem habet, Elchstadio et Forbigero placuit . quoniam recte probat Gronorius in observationum II, 7 p. 259.

472. QuI cAPITE IPSE SUO IN STATUIT VESTIGIARE RE . Quadratus esse e sed laetum sese , non iuxta Veteri

manu', ut dicit Ι. F. Gronorius in observationum vi, I9 p. 603, sed eadem . Havercampus peccat, et multo magisWakefiel-dus: hunc Forbiger sequitur . Gronovius recte interpret tur , qui sibi non constat, qui se ipse evertit, qui cernuat et se ipse capite suo in vestigia statuit'. sed qui sistit capite, suo sistit videlicet, neque id dicere necesse est: at si ipse su A instratuit vestigia sese, hoe est in ea quae auis pedibus fecit vestigia , non aliena, tum pronomen apte additur, ut continuo sentiat lector. accedit durissima in his iunctura verborum, in statuit vestigia , cum multo lenius sit sua in statuit vestigia. denique si quis se id quod aptum et verum sit sentire posse negat svideo enim adhuc quosdam in Horatii epistularum 1. 17, 43 haec ineptissima probare, Coram rege Suo de pauper tute tacent in , hortandus est ut artis legem ediscat quam exposui ad librum 11I, 954. 475. VI cIss ΕΜ. Itali et impressi VICISSIM.479. NOTITIEM VERI , NEQUE SENSU POSSE RE FELLI . Notitiam quadratus . neque AENEUS Marullus rectissime . 485. QUI NIHI SUNT VERI. Quadratus gunt, oblon

486. AN POTERIT ocu Los. Poterit Brixiensis quoque editio . Veronensis poterint. Antonius Marii et Marullus Po- TERUNT . de poterim poterint erint dixi ad Gaium 1, 146 n. 15.

poterint in lastis Ovidii, libro v1, 366 , aliquot exemplaria item in Vitruvii libro VI, 8, 8.

490. IDEOQUE NECESSE EST ET QUOD IIO L L E SIT ET GELIDUM FERVE NAVE VIDERI, ET AEORAUM V ΛRIOS RERUM SENTIRE COLORES ET QUAE CUMQUE COLORI Diuiti co by Cooste

242쪽

RES SINT CONIUNCTA NE c EA AEAE T. Quadratus Et quod mollessit gelidum : oblongus coloribus sinc coniuncta . in re

aperta solarum ost enim hic id dici quod ex Epicuri canono

habet Laertius Diogenes x, 32 or par τωΝ ΔΥτωN εlci xpiriκαὶ di AMOMOlorεNεic iac0sicei c) unus Benileius vidit ad primum membrum deesse s EORRUM , idque eo loco Ponendum esse quo legitur videri. sed eundem miror non intellexisse illud alterum necessest perquam inepte ex superioribus repetitum esse: in cuius locum substituendum est VIDERE, non videri, quia prae essit sentire . colores autem rerum hic superficies die tur, coloribus coniuncta hic ut in libro II, 743 colore obducta et visibilia.

pensum est. Veronensis editio et Marullus NAscuNTUR. ceterum oblongus paulo ante habet Seoraum item , quadratus hie seorsum sonituS. 496. NON PossuNT . Itali POSSINT . mox quadratus . e porro pol t ipsi. 498. AEQUE FIDE s. Itali AEQUA . 500. NON POTERI s. Itali et impressi POTERIT . 501. IusTIM QUADRΛTΑΜ. Imussim quadratus. IUXTIMqUADRATA Itali. 502. RATIONI EGENTIM . Qua ratus rationes egenitim. RATION1s corrector oblongi. Itali et impressi E GENTEM.5ll. o Aas A. Oblongus cala, quadratus ante quam raderetur cassam . eum VerSum qui hunc praecedit a Leiden-εibus abesse Havercampus scribit. adest: in utroque legitur ζ traria que sint . in SuperiorO 509 Oblongus que sint, quadratus quae Sint. 5l4. NORII AQUE AIBI FALI. A X . Corrector quadrati et Itali s I. 5l6. OBSTIPA NECESSE Es T. Ita quadratus: oblongus 'Mtipa necessu est, apud Festum P. I93, 30 Mull. obstita n

bl7. PARvA . Marullus PRAVA. 526. CORPOREA QUOQUE ENIM CONSTARE FATEN hdMAT . Itali et impressi Corpoream quoque enim vocem . immo e0RPOREAM VOCEM quoque enim. 528. PRAETEREA RADIT. Sic oblongus et Gellius x, 26: Diuiti co by Cooste

243쪽

240 IV

apud Nonium p. 453 7 Praeterea pavit, quadratus Propterea radit, Veronensis editio Praeter radit, Itali et Brixiensis Praeter radit enim, Marullus Praeter enim radit. Propterea Probant Wakefieldus et Forbiger, qui sibi turpe non putant ignorare quae Gronorius scripsit in observationum 111, 19 p. 606.532. S cILICET EXPLETIS QUOQUE IANUA RADITUR

ou Is . Ita quadratus : Oblongus reditur, Italici redditur. hic idem Gronovius 'Putarunt expletas oras dici: sed quid est pletis oris ianuam radi ' immo vacuum et spiramentum ipsum expletur, orae autem raduntur. ' itaque probat desperationis plenum Marulli auxilium , qui scripsit toto Versu adiecto Scilicet eaepletis quoque ianua redditur oris Rauca viis, et iter laedit qua vor it in auras . satis erat una littera sublata rem eandem efficere hoc modo, Scilicet EXPLETI quoque ianua raditur oris . ΟS autem evistum est aut totum plenum voce eiusque primordiis, aut Si grammaticos sequimur, exinanitum . eadem ambiguitas est in vI, 1203, Corruptus sanguis expletis naribus ibat. Donatus ad Terentii Hecyram V, I, 29 plere pro minanire Terentianum est. ex Capro Servius ad Aen. vi, 545 et Nonius p. 298, It Erplere , minuere . Serenus Samonicus tamen ad Lucretium respiciens plenum Voce iter radi dixit, 260 Aegrescunt tenerae fauces Vel rasidus clamor fracto cum forte 8onore Plenum radit iter e certe Planum,

quod ibi vulgo legitur, non intellego.

VORE . Sed Lambinus Primus et L Evon legendum vidit et hos versus suo loco posuit, de utroque, ut dicit, a librorum parte admonitus ; qui quales fuerint ignoramus . Waheseldus re non Perpensa Veterem Versuum ordinem restituit. 543. ORAVI TER EUB MURMURA MUGIT . Quadratus Su murmura. Brixiensis editio et Marullus sub MURMURE . 544. ET REVORAT RAUCUM RETRO CITA BARBARA

DOMBUM . Itali et Brixiensis editio Neocat, VeronensiS re verga r Sed corrector quadrati vel reboat, quod unum habet aliquam probabilitatis speciem , nisi quod tuba non magi. Videtur reboare posse quam euhura in libro 11, 28 . tub autem barbara recte dicitur, scilicet κωΛωM TrecMΝικH , ut in altero membro sunt Heliconis cygni. porro clari quomod0 tuba possit nemo dixerit, nedum retro . Isaacus Vossius ad

Catullum p. 228 Berecyntia barbara , quam dicit esse tibi

244쪽

Berecyntiam . 11Oe non minus ineptum est tuba enim repente fit tibia in quam quod Catullus Lxiit,9 tympanum sertur appellasAe tubam Cybebes, qui Scripsit neque enim dubito)Γypanum ira Cybebe, tua, mater, initia. iam vero Si quaeremus quia cieri et citum reboare possit, inveniemus haec de loris commode dici et ab omnibus poetis dicta esse . ita ipso

Lucretius Nec citharae reboant laqueata aurataque tecta, et Ergo replentur loca vocibuS - δonituque cientur. itaque manifestum est eum hic scripsisse Et REDDAT raucum REGIOrita barbara bombum . neque barbara regio minus proprie dicitur quam tuba.

545. ET vALIDIS NECTI TORTIS EX II ELICONIS.

Quadratus et a correctore oblonguS nete tortis, olim impressi nece tortis. Antonius Marii Et validi surgunt nece tortiser Heliconis, Marullus Et gelida cycni nece torti eae antro Neli-eonis , AVantius Vallibua et cygni nece detorti eae Heliconis, odices emendati' Iohannis Bapt. Pii Vallibus et cycni detorti eae Helieonis, Lambinus Vallibus et cycni gelidis orti eae Ileliconis, Gitanius Vallibus et cycni nece torti eae Helieonis, Faber Valliabus et gelidia cycni corti eae Heliconis , Vossius Et validis cyonitoremtibus eae Heliconis, IIavercampus Ibilibus et cycni melleis forte eae Heliconis, Waltesieldus Et valli cycnis nece tortis eae Heliconis scilicet primordia cycnis), Forbiger omissa Gilanii mentione nos' inquit Elchst. sequuti') propter diphthongos scilicet, Vallibus et cycnei, nece tortet, eae Heliconis. in his nihil boni inest nisi cycni et vialibus, quae ad rem necesSario pertinent . his igitur susceptis verba corrupta ita refingemus, Et vallibus cycni tortis ea Ileliconis . quae vocabulis traiectis snullum enim in hoc poemate traiectione frequentius

vitium) ita in versum formabimus, Et CYCNI tortis C ON VALLI Bus eae Heliconia. nam torma convalles, id est curvas et tortuOSaS , Cur omnes repudiaverint non video . certo dixit ita

de flumine Ovidius libro ex Ponto Iv, 10 48 et crebro vortice tortus Halys, et de torta Apuliae ora LMeanus v, 378 Ausoniam qua torquens frugifer oram - Apulus Hadriacas erit Garganus in undas. convallis autem Lucretius scripsit in v, 1375, ualles nusquam , idemque Manilius secutus est; contra Catullus Horatius Tibullus Ovidius Gratius Martialis valles tantum, non edinvalles; Vergilius, Lucanus, Valerius Flaccus, Iuvenalis utrumque ; neutrum Plautus Terentius Propertius,

245쪽

mire Caesar de bello Gallico v, 32 et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisses, eae utraque parte eius vallis subito se ostenderunt. 548. FORA A MITTIMUA . Correotor oblongi EMIT

TI IUS.

549. NERVORUM DEDAI, A. Lambinus dedit primus

uΠΕ. Hoc ne Latinum quidem est. recte ex emendatione Benileii Wakofieldus unde UNA profecta quaeque. Sed VerSu560 recte libri veteres sentire neque illam Internoscere , ubi Lambinus audire neque hilum. 561. QUE AIT . Ita Oblongus et Nonius p. 173, 16 : quadratus que '

567. OBsIGNANS FORMAM VERBIS. Immo VERBI, quia practeesserat verbum, Praeterea verbum saepe unum, ubi

miro errore Praeferea peditum Antonius Florontinus et olim impressi, quod Marullus secit edictum. 568. NON AURIS INCIDIT IPSAS . Recte, ut puto, Lambinus accidit: hoc enim cum accusativo non modo Plautus sed Lucretius ipse , ut videtur , iunxit in V, 608 segetes stipulasque videmus Accidere eae una scintilla incendia passim, quamvis alibi cum praepositione dixerit II, 1024 nova res molitur ad auris Accidere. at incidere accusativum vix admittit: nam N. Heinsius erravit, cum adScripsit Ovidio metam. VII 524 et Vergilio Aen. ix, 721. de Livio tamen ac Tacito dubitatur : Apuleium ita praepositione Omissa dixisse oonstat, vide Drahonborchium ad Livii librum 11, 30,13 . Paulus in 1. 34 pr. D. de O. et a. XI.IV, 7 Qui servum alienum iniuriose remberat , eae uno facto incidit et Aquiliam et actionem iniuriarum. neque aliter sane Lucretius mare quae inpendent, do quo dicam ad librum vi, 489 . Gratius 244 Rusum opus incubuit. scholiastes Statii ad Theb. um, i Vetus elocutio est per darivum casum . incidit umisis palientibua . Claudius Herius recedens ne eri Numancinis incidit'. ac simmo at Terentius per acci a-tivum protulit Phorm. I, 3, 23), ergo in eum incidit simmo ego - incidi locum)', tamquam in rem perimitosam. apud Servium ad Aen. xi, 699 Claudii Quadrigarii verba hodio non leguntur , neque ea inter fragmenta historicorum quae dicuntur relata invenio. Diuitiaco by Corale

246쪽

REM REDDIT. Recte corrector quadrati et Marullus Locis reiecta, ut Paulo post 578 collibus verba re uisantes : eo modo replentur loca vocibus 607; nequis sorte coniungat solidis locis, quod debebat esse solidis solis . loca enim Sunt naturae locorum , quas breviter dicit naturas Cicero de natura deorum ii, l44 quod his naturis relatus ampliscatur sonus. Wakefieldus Lichstadius Forbiger lapis reiecta , quod ridicule interpretantur quasi lapis reiectus.

576. ET MAGNAS DISPERSOS VOCE C I E M US. Quadratus magnus inspersus. eius Corrector MAGNA dispergos. Sic

577. LOCA VIDERE ODORE Vocis. Itali et impressi

VIDI REDDERE UO M.

578. ITA COLLE A COLLIBUS IPSI VERBA REPULSANTES LTERABANT DICTA REFERRI. In his neque ferba

dicta serri possunt, neque iterabant referri . ipsis Veronensis editio, M arullus, ceteri ante Wakesieldum: sed Marullus r ferre Bentleius iterabant icta referre, non recte . nam nequeis rare infinitivum sibi adiungi patitur, quantum Scio; quamquam orationem obliquam subiunxit Attius , itera in qui 'partibus - et quo captu modo , fortunane an forte repertus, apud Nonium p. 425, et Propertius neque enim mutari sententiam) Cui procul Alcides iterat responsa det, I, 20 49: neque tela eoIlibus recta Latine dici is poeta quem Benileius auctoreae dedit persuadet. est enim is scriptor elegiae in mortem Prusi, quam scio Hauptium meum Saeculo XV natam esse suspicari: neque mihi eius Versus 220, qui est huius modi, si eoae adversis collibus icta redit, antiquitatis colorem ostendere videtur, cui conveniunt potius colles voce icti et clamore

montes icti, qui sunt in libro II, 328 . nunc de his Hauptius ipse dixit in programmate eleganter scripto , quod editum est pridie K. Novembr. 1849, P. 26 . neque ego gaza icta quae sint in Ovidii tristium II, 16 intellego, sed puto poetam aeris'

sisse Tecta memor refero rursus ad icta pedem, quomodo dixitia '4, 34 Nec vellent ictae limen adire domus . nihilo minus vitii sedem Benileius tum recte perspexit spostea ad Horatii ermonum librum I, 3, 7 probavit Marullianum): scribendum est enim D o C TA referri. ita apud Horatium amnis Doctus iteret 6.

247쪽

melius, itemque amnis Mulla mole docendus aprico parcere

prato.

58 I. FINITIMI FINGUNT ET FAUNEs. Quadratus finia time. Ita et impressi FAUNOs . cantum hunc silvarum ingeniose Attius in pastoris persona tribuit vocali illi in Minyarum nave tigno , in Ciceronis de natura deorum II, 89, Si vani melo Consimilem ad auris cantum, et auditum, refert. 582. LUDOQUE LOCANTI . Corrector oblongi IOCANTI. mox quadratuR Chordarumque sonus , ut 576 dispersus , 465 opinatos, 459 campus . 587. PINEA AEMIFERI CAPITIS ULLA MINA QUΛS AANE. Quadratus smiferi. Brixiensis editio volamina, Italiet editio Veronensis et Marullus VELAMINA, ut in I, 930 de prius nulli velarint tempora musae . Vossius et Heinsius cur littera addita vallamina maluerint ignoro : Wahesel dirationes ineptae sunt. 590. PETERE DE GENERE HOC. BrixiensiS editio, non Veronensis, Praeterea genere hoc. Itali et Marullus CETERA satis bene, itaque prorsus in V, 845 Cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat. 594. HUMANDM GENUS EST AVIDUM NIMIS AURICU

LARUM . Hoc Wakefieldo elegantissimum videtur, mihi inproprium et ambiguum. maluit aliter dicere Plautus in Sticho i, 2 45 Numquis hic alienust nostris dictis cruceps auribus 'optime Benileius avidum nimi' MIR ΛC LORUM . 598. CONLOQUIUM CLAUSIS FORIBUS QUOQUE SAEPE VIDEMUS . Haec quoque, quae ceteris sordent, uni

Wahesieldo pulchra sunt. una littera addenda est, ita, C loquium clausis forHua quoque 3 pe UBI demus . Propertius V, 10, 32 Colloquiumque ma freta ab urbe dedit.

600. AIMULACRA RENUNT AN T. Quadratus rerutant. Itali RE NUTANT. 602. QUALIA EUNT VITREI , SPECIES QUA TRAVOLAT OMNIS . Quadratus vitre si Super eὶ speciis se super altero i) qua transvolat omnis. ut hic vitrei genetivo, ita plurali in 1, 230 ingentiet et in III, 97 oculei, neque saepius nostri codices hunc antiquum scribendi morem integrum conserVarunt . de genetivo notum est quid Lucilius et Nigidius praeceperint ; quare Sclineidewinus apud Martialem x1, 90 in Lucilii ipsius versu non debuit scribero Lueeilei. horum

248쪽

sententiam. ne eam arbitrio grammatico tribuamus. Senatus consultum quod est de Bacchanalibus miro confirmat, in quo reeti casus lii sunt, quei, Dideratei, Otudo ei, viret, Obliqui autem Latini, urbani, sacri, sed maior teStium Pars non consentit . in lege Thoria populi Romanet et populei lioni mei, piodre agri locei publicet, elua agret locet, ceivis Romanet, iucolonei numero, in eo numero urei, vinei oleine, modum astri Leei. in Servilia parentiare mei, regis populeire cetvisve mei rimmine , quoius regia populeire nonune, tribuendet causa , pinulei flet. in lege pagi Herculanei magistret pageι. in lege de Terinensis lederi amicei societque populei Romani sunto. in lego Rubria Praefectume eius municipei, damnet infecteι et iamni infectri. in aere Heracleensi operisve publice faciunidei causa, 3tercoris ea portandri caussa , habitaudet utendet catissa, in δε- mortueri damnaseire locum, furtei et iudicio mandatei condemnatus, dinucnandei caussa auctoratus . at suo de dandi vocandique casu aliter Lucilium ne vulgo putatur Prae episse Versiculi eius Ostendunt, qui sunt huius modi. Hoc illi factum est uni, tenue hoc facies i . Mendaci furique. addes e, cum da obnrei' Iusseris. Sic enim haec scribenda sunt: nam cum dare furet Itineris, quod est apud Quintilianum, intellegi non po- .issi, dato autem Plautus corripuit in Bacchisin 1. 1, 5l Dato qui bene sit. sed in dativis quoque sive ablativis , Si S. c. de Bacchanalibus laetum excipimus , in quo est in corentionid, instrumenta publica videmus valde variare . epitaphium L. Corneli Cn. s. Cn. n. Scipionis Quo isti vita defecit, non honos, honore se θ , Is hic situs, quei nunquam rictus est uirtutet . Annos gnatus se is leto est man itis, Ne quatralis honore quei minus sit mactus. lex Thoria quoieique, Sed quoi, 17 ab eorum quei, 62 68 et heredetne eius , 98 eique operet. in Servilia eiei

p. i5 18 72 80 93 97, ei 36 57 89, 14 quoiei, si alterei, 72 iudia

rei, 72 90 maiorei parti . in lege pagi Herculanei Arei compaget . in lege Cornelia de xx quaestoribus H, 34 praeconei. in tabulae Bantinae tergo holae Degei. in Heracleensi 25 27 in partei, 49 redem orei - heredetne eius , 64 urbe i Romae, 98Heire quoi . in lege Rubria i , 45 captionei, H, 28 omnel, 30 iei, quod scriptum est ii in tabula Heracleensi 43. iei ex Terentio apud Nonium p. 278,23. e Varrone Charisius P. 97 anuatri. in Catulli codicibus unum pluralis exemplum intemeratum remansit 6l,2l3 bonei coniuges, vocativi item unum 23,l

249쪽

246 IV

Furei, contra Lucilii regulain autem dativi duo, Herculei 55.13 , mei 77, 3 ita. mei misero in Novit versu apud Nonium p. 336,l3 , meique in Ciceronis ad Atticum epistularum XII, l3,2 , mei auctor es XIII, 40, 2 : quamquam haud scio an pronomina personalia Lucilius exceperit: certe sibet in s. c. de Bacchanalibus legitur , nec Nigidius discrepat . qui Scripsisse videtur mei genetivo , iniet dativo , genetivi apud Catullum complura , 28, 5 Romulei Remique , 6 I, 206 pulveris Africet, 63 9l domina Dindymei, 64, 278 e rertice Pelei, 65, 14

fata gem 3 Itylei . quamquam haec ex uno antiqui SSimo cΟ-dice , qui ante finem saeculi quarti decimi in alios transcriptus non fuerit, derivata esse doctis aegre persuadeo : Certe Vel C. F. ΙΙermannus nuper versum quendam Catulli 64 I09 ita tractavit ut editionem meam numquam vidisse Videatur. in Lucretii versu Marullus scripsit species quae transvolat Omnis , neque quiSquam post eum qua, quod libri exhibent. restituit. mihi nihil obstare videtur quo minus illac travolare dicatur species . ita in vI, 349 foraminibus liquidus quia transvolat ignis, ubi male libri transviat.

603. PΛRTIS IN CUNCTA. Corrector quadrati, Anto-- nius , BrixienSis , CUNCTAS . 604. GIGNUNTUR, UBINA DISSILUIT SEMEL. Quadratus Dissuluit. huius corrector ubi uNA . quod idem post eum Lambino placuit . minus bene Marullus tibi iam. Itali et Olim impressi tibi nam . ne hoc quidem Wakefieldo nimis in-Sanum ViSum est, quamviS constructionem pervertat, neque

ante Catullum Vergilium Horatium nam coniunctionem qui S quam alibi quam in ipso sententiae initio posuerit . nam de Plauti Versu qui est in Milito 1v,9,2 Handio in Tursellini tomo Iu P. 3 codicum scripturae adhaerenti credero per metrum non licet: potest scribi Ego iam iam conveniam illunc . tibi tibi est gentium . de Dirarum autem scriptore , cuiuS est 1l5 Dulci namque tumet, Merkelio et Hauptio assentior, qui eum Vergilio parem aetate faciunt, alter ad Ibin p. 364, alter in observationibus criticis p. 47. praeterea Observandum est Tibullo hoc probatum non fuisse, in cuius libro II, 4, lain excerptis Parisiensibus est Omnia nunc, non omnia nam

Lygdamues vero in hoc ut in aliis a Tibullo differt: dixit

250쪽

607. ERGO REPLENTUR I. OCΛ VOCIBUS, A BDITA RETRO OMNIA QUAE CIRCUM FUERUNT. Vuerunt quia caret

SenSu, Marullus scripsit fuerint, quod est sere erunt vel sunt, vel potius esses possunt. sed hoc quae fuerint milii iners et molestum videtur . melius est ut de vocibus haee accipiantur, abdita retro omnia quae circum FERIUNT. 609. VIA DE REcTIA. Impressi viis . sed imperiti est seribere directis , Wakesieldo solo dignum de rectis . . derige derigit derexere der erat derectaeque Mediceus Vergilii codex SeXiens , nec saepius idem dirige dirigite dirigere direxit diserti.

610. CERNERE NEMO SAEPE SUPRA POTIS EST, AT VOCES ACCIPERE EXTRA. Marullus nullo sensu Se Supra,

neque sufficit Saepta supra Wakefieldi. poeta alibi per saepta dixit, semel inter saeptae hic videtur scripsisSe SAEPEM INTRA, quia Sequebatur ea ria et male Aonabat Saepta intra . 6l2. DUM TRANSIT CLAUΗΛ. Versum in fine mutilum supplere facile possumus ex libro I. 354 , ubi est inter saeptumeant voces et clau3a DOMORUM Transvolitant. pessime Italiel in s Marullus claustra in viarum.

6l5. Hoc QUI MENTIΜUA SUCUN, I. INGUA ATQUE PALATU Μ PLUSCULUM HABENT IN SE RATIONIS PLUS

OPERE . Hoc salsiSsimum est et aperte repugnat versui 522, quamvis probet Wakefieldus cum familia sua . laudandus ergo Marullus, qui scripsit NEC quia sentimus . nam nec Pl eulum est nec minimo plus. Varro de re rustica u, 7, 10 Cum c ceperunt equae , videndum ne laborent plusculum . nihil tamen causae eSi Cur quis potius Scribatur quam qui: neque in fine Marullus debuit seribere plus operat, sed plus OPERAEVE . Antonius Marii plua operae quid, olim impressi plus opereque, LambinuS pli que Operat.

6l9. Si QUIS FORTE MANU PREMERE .AC SICCARE e OEPIT. Quadratus praemere ac sicare . Antonius Narii et Marullus ac siccare recepiιd Avantius multo melius eoiccareque coepit, et potuit propius nd litteras adesiccareque. Vocabulo a Columella frequentato . Uahesieldo tamen tutius 'videtur covis scribere quam aliquid temptare ; quamvis' inquit non adhuc in exemplum quidpiam , rem propius . uti valde vellemus , attingens , inciderimus . ' milii exemplum huius persecti praesto est, sed , ut milii videtur , sallax.

SEARCH

MENU NAVIGATION