Henrici Henniges, De summa imperatoris Romani potestate circa sacra. Liber vnicus

발행: 1676년

분량: 1050페이지

출처: archive.org

분류:

111쪽

τ8 De Summa Imper. Potestate circa sacra. titualis potestatis in omnia coelestia & terrestri sibi ius & plenum arbitrium sumit. Ex quibus simul lux affunditur alii dubio , quod movent, ideo Magistratui politico non licere administrare iura Episcopaliae quoniam vice versa nec Epuscopis iura politica administrare licet. Hic reponimus, si Magistratum proprie sumunt &ex Reipublicae Romanae sensu , quo ille notatur, qui O . clinariam potestatem habet, non summam, isddependentem, non adeo est, quod impugnemus argumentum , quoniam ad civilem ordinem conservandum omnino necesse est, ut diligenter eustodiantur limites cuiusque muneris , ne his semel turbatis tota civitas in suis actionibus co

fusis & incertis vicibus impediatur: ita quondam in Romano Imperio non licuit Consuli ex libris Sibyllinis respondqre, nec Pontifici aut Sacro , rum Regi ius dicero: At vero quando Magistratum pro eoacccipiqnt, apud quem summum est civitatis imperium , huic plus iicere, quam Epuscopis, qui ab eodem concessa potestate utuntur,

quis sanus negaverit Τ Deinde jurium Episcopalium diversia genera sunt e Alia enim a Deo immediate ex Sacrae Scripturae norma Episcopis competunt, ut verbi divini praedicatio, administratio Sacramentorum, tum usus legitimus ci

vis ligantis &solventis, in quae imperium civile sibi nihil iuris arrogat . nisi quatenus abusui ob stat, &quae per se tacienda sunt, suis praeceptis ac tutela promovet. Alia propius potestati a redunt, &ad conservationem potius divini cuiatus , quam eius actuale exerCitium solis Sacerdotibus proprium, pertinent, ut est convocatio Syno

112쪽

CAP. II. Imperat. Imp. circa Sacra somper. 7s Synodorum ; Ecclesiarum visiitatio, haereticorirum coercitio, & caetera, quae & Sacer Codex,&civiles rationes , & probatissima exempla summis potestatibus vindicant, ut hic solos Pontificios , domesticos testes, & rem sui Praesulis ape te agentes morari necesse non sit. Suffciat nobis nunc notasse , longe aliud esse administrare munus & curare , ut eo rite illi defungantur, quos decet. Nam concessum est Imperantibus . cogere subditos suos ad ossicium maritale in sua domo cum fide di amore conjugali obeundum, quibus tamen eorum vices in ipso opere subire fas non est et di quondam Romae in miraculo ruri perplexa expiatione Senatus libros Sibylli. nos contuli mandavit , quamvis ex illis xespondere nemo prieter Sacerdotes potuerit.

S. I g. Sunt alii, qui nescio quo armoriam genere Magistratum politicum non esse de esi iaEcclesiae amrmant : nam quid haec assertio momenti ad victoriam conserat ignoror non esse deessentia Ecclesiae cum tenebrarum plenissima sit locutio, lucem odisse videntur, qui tam obsture loqui solent. Plerique ita explicant, Ecclesiam esse posse, etiamsi potestas nulla lamma sit, aut Ecclesiae minus amica. Sed non video,quid

inde colligi velint. Quod si enim omne id, de cuius essentia potestas non est, id est , quod sine potestate esse potest, subiici potestati nequit, jam

nec agricola, nec mercator, nec medicus, nec

quilibet privatorum imperium agnoscet, quod de ejus essentia non est et id quam absurdum vel cogitatu sit, nemo non persipicit. Si genuinum v barum scutam retinemus,invertenda potius

113쪽

po De Summa Imperi potestate circa Saera.

est adversariorum mens, ut de cujuScunque essentia siti summa potestas, illud in ordine civili

imperare debeat, non parere et ita sane ad imperantis essentiam,qua imperans est,summa pol

stas requiritur: sine hac enim Princeps ne quidem per somnium concipi potest r qui tametanon subiicitur, sed alios sibi subjectos habet. g. i s. Haud longe abit ab hac sententia illud Pontificiorum polythrylleton , Imperatorem esse intra Ecclesiam, nonfura eam: id quod verissimum est, de universiali & Catholica Eccle- .sa conceptum. Sed hoc modo nullos adversarios habent di neque enim nos tam stupidi sumus.

qui cuiusvis Principis potestatem in Catholicam

totius orbis Ecclesiam per omnes Christianas Respublicas diffusam extendere velimus, cum haud quaquam nos lateat , omne imperium civile suae civitatis finibus terminari. De aspecta-hili unius Reipublicae Ecclesia caute accipi enunciatum debet, ne imperii superioritas exinde de. trimentum capiat. Princeps est quidem etiam

intra Ecclesiam sui regni particularem, qua fide- Ie eius membrum est , quae deinde Catholicae partem aliquam integrantem constituiti Est vero etiam alio sensu supra Ecclesiam , quam siumma potestate regit ac tuetur : Quid enim aliud est Ecclesia vissibilis quam coetus fidelium, super quos Regem constitui γ) sacrae literae testes limi , quae Saulum, DaVidem, Salomonem, super omnem Israelem , super populum Dei. super haereditatem Domini Reges creatos

114쪽

CAp. II. Imperat. Imp. eirca Sacra comperi et Christianam Ecclesiam de obsequio & subjectione superioribus debita docent, ut Paulus Romanam S Cretensem t Petrus Ponti, Galatiar &aliorum locorum : quare ut nihil Imperatoris majestati ossicit in equestri aurei Velleris ordine& commilitio esset ita etiam nec esse intra Ecclesiam : nam non eo modo, quo imperat, aut ordianis aut Ecclesiae membrum est: sed diverso di illius societatis aequalis iure; huius vero fidei unione r& ut apertius dicam, Imperator, qua est miles aut Christianus , intra ordinem equestrem aut Ecclesiam particularem etiam sui imperii est equa verbPrinceps sive imperans supra utram . que: quamvis non extra: plus enim hoc dicit, quam illud: qua eadem conceptus diversitate Rex omnis, qui verE Rex est, ct intra civitatem suam esse dici potest , dum civitas nimirum pro toto imperantium & parentium complexu suis

mitur e & supra eam et quatenus ista voce solus subditorum ordo venit, ut abstrahit ab imperio. g. ao. Nonnulli aliud argumentum eontra

imperii jus opponunt , idque eorum judicio valudissimum , quod nimirum sacra functio circa ipsos etiam Reges versetur, non tantum in generali , Evangelii praedicatione: sed & singularLClavium ministerii applicatione, quasi absurdum fuerit Regibus subesse Pastores, qui illis aut selutari clave coelum reserare possunt: aut poenali occludere. Sed in hac quoque acie exempla detegent insidias. Nam quotaquaeque functio in civitate est , quae non circa Regem occupatur ZAgricolae, mercatores, artifiCG, coqui, sartoresimo omnes subditi sunt, quorum opera Rex im

115쪽

sa m Summa Imp. potesate Hrea Saera.diget : Hunc Medicus eadem arte , qua vilissimum ex plebe sanat, & urit interdum, secatque,s ita res poscat. Consiliarii etiam, Jure Consultiti Philosophi Principem suis consiliis, legibus, praeceptis instruunt, docent, regunt, ut hic P Iliores nihil peculiare habeant, ne id quidem, quod de Clavium potestate dicitur. Nam illa uti debent non ad arbitrium & libidinem , seriendo honos, & malos solvendo e multo minus ipsiimet veram potestatem solvendi & ligandi ita possident, ut Deo necesse sit sequi illorum iudicium , & in coelo demum illud pro deplorato aespurio habere, quod in terris homunciones, sis pius coecis cupiditatibus in transversum abrepta, censium perstringunt: aut recipere in gratiam, quibus iidem pretio interdum corrupti coelum promittunt. Absit haec nefanda de Deo Cogitare r Sed in usu clavium Pastores meri ministri sunt, declarantes impoenitentem hominem a divina gratia iam excidisse , ' non eum pro imperio excludentes, ut absque eorum venia non integrum Deo sit deperditum filium, seque iam te-spicientem in domum recipere r itemque exadverso resipiscentes, & specimen suae conversionis per idonea signa exhibentes pronunciant in Dei gratiam quati postliminio receptos et non mandant Deo, ut nolens volens eos recipiat: Euamquam ligatio in caelis , ait quidam Theolo gus , in praesenti loco, tanquam ad ligationem in terru accessurupseram ponatur,non tamen subordinationem coeles is ligaminis , adtere stre, sed identitatem eventus, signiscat, ac d monstrationem a posenori et quorum peccAEt

116쪽

,. CAP. II. Imperat. Imp. eirca Sacra compet. 8 χ4 6ςerat iurat 1n terrion caris retinebuntur: ι. e. ex retentione terrestri retentio caelestis par

set, alioqui Dei foret Fudex pedaneus, qui ho-i minum fusagiis subseribere teneretur Vae, nobis, si nostra salus ex judicio humano penderet , quod affectibus deterrimis obnoxium bonis damno esse posset,& 'alis solatio. cauantis con- , tentionum restibus Circa finem superioris seculi Heinrici IV. Galliarum Regis causa in Romanas curia agitata est i Ex una parte omnis Gallia ab-

solutionem a Pontifice pro lege suo iam in gre-

mium Ecclesiae Romanae recepto petiit e Ex altera Hispani totis viribus connixi henedicti nem illam ingestis sibinde susipicionibus, inten- , fato metu, S maximorum praemiorum spe facta impediebant. Pontifex qui arbiter inter utrosq; sedebere debuit, palam Hisipanorum & Unionis fautor deprehensus est , praefracte negata Regi absolutione, quamvis illam per Nivemium proinstrato in humum corpore & oblata promptissi- obedientia , pene infra dignitatem suam demisse petiisset. Quod si itaque ob corruptum auro,metu, promissis Papam nec Deo licuit poenitenti ignoscere, quis de salute tandem sua Certus esse poterit, quae ex arbitrio perditissimi nonnunquam&privatis affectibus obnoxii Pro sulis pendet, non ex divina gratia per fidem apprehensa Z Αpex haec esset potestas sevissimae tyrannidis, in totius humani generis perniciem exundaturae, imo ipsum Christi meritum suffaminaturae,quod sine Pastorum,&imprimisPontis ficis venali gratia non poenitenti, non fideli qui quam profuerit. Quamobrem clavium pote-

F a stas

117쪽

84 m qumma Imper. Potestate circa Saera. stas non regia est, sed ministerialis judicii divitii consequens & declarativa, ut quod in terris Ipeciali & determinata ad singulos applicatione Iispat id iam in coelo ligatum sit, non denuo ligandum & quod solvit , ibidem sit solutum, non solvendum. SiCut Praeco, qui eX praecepto Principis seditiosis subditis, cum resipuerint, veniam delictorum pollicetur,non ipse auctor gratiae hi,

sed iam factam denunciat et Iin Pastores quoque coelestis gratiae & irae angeli per externum prae conium, illam poestentibus insinuant : hanc contumacibus : qua in re profecto nihil en, o vhd eos possit ab Imperio civili eximere. Ut medicus, qui aegroto Principi ab externis mor-hi si nis vel salutem praedicit , vel pestem et ut Consiliarius, qui ex Reipublicae habitu Sc acti o-nibus diudicium format , infra Regem sint i ita Pastores etiam ex vita& moribus hominum clestatu illorum vel salutari vel rejecto pronunci- f. 2I. Cohaerent cum his , &lueem inde

aliquo modo accipiunt, quae de regimine Pastorum ex sacris literis ad elidendum civile imperium congeruntur. Ita nimirum Presbyterluunt

ὐ-κων : Unde colligunt, si Pastoris ossi-eium est , fidelibus praeesse , eosdem ducere,

regere, pascere, inter quos tamen non minus

msi Reges quam privati sunt, sequi, summis potestatibus non esse imperium in Pastores, quo

niam

118쪽

CAP. II Imperat. Imp. eirca Sacra compet. 8 sniam quis uno eodemque tempore nequit re

i gere & regi , ob repugnantiami imperii & ob-

sequii, quae nunquam idem subjectum assiciunt. Quoniam manifesta hic in ambigua regiminis voce captura latet, evolvenda sunt diversia r η giminum genera, ne nominum similitudo in re cliversissima nobis praejudicio sit. Omne regiua men tale est, quo posito vel relinquitur in eo. i; quem regit, juris & actionis libertas: vel tollitur. α Priori modo illi regere dicuntur, qui in rebus p non adeo necessariis consilium dant, quod vel sequi possumus vel citra culpam relinquere et ut ii quando consiliarius Principi suadet, ut limitem in pace muniat, sortalitium extruat. Cum Ad- vocatus clienti, ut ex duabus actionibus, quae 3 in una causa concurrunt, meliorem eligat: cum ρ Medicus aegroto , ut botanicis potius medic ia mentis utatur ex Galeni praecepto, quam min i ratibus. Posterius regimen , quo dato tollitur libertas agendi, iterum est duplex, vel declarativum , vel constitutivum. Illud non proprie obligat, sed obligationi occasionem dat, dum ' notitiam agendorum ei, qui regitur,ita imprimit, it ut, nisi sibi ipsi deesse velit, & contra conscie

G tiam propriam agere, parere teneatur, non im

' perio superioris obstrictus, sed boni viri ossicio,' quod citra peccatum negligi nequite in hoc it i que regimine ex re ipsa, id est, objecto nascitur obligatio, non a principio extrinseco. Ita regit, Medicus aegrotum ostendendo, quid ipsi letalest sit&pestiferum et itemque suggerendo, quid adi ' conservandam sanitatem aut recuperandam n

s cessarium. Sic iureconsultus regit Principem

119쪽

De Summas Imper. Potesate ebea Sacra. Ius dictando, quod dici oportet. Laetiam morum Doctores civilem vitam instruunt, honesta praecipiendo,& vetando turpia. Nam utcunque per ignorantiam factum culpa Carere possit, quam primum tamen aliquis meliora doctus est, notitia de rei bonitate & malitia ex sie obligation m parit vel ad agendum, quod bonum est, vel

ad cavendum malum. Continuo cum aegrotus

Medico rationem comperit restituendae sanutatis,ex naturae lege, quin re ipsa obligatur id mea adhibere remedia, quibus illam parare v Ieat e & quicunque virtutem per alium praeceptorem agnoscit, eam sequi debet, quemadmodum etiam Rex Consiliario suo auscultare , qui quid utile Reipublicae, quid item noxium , de- Clarat , vel quae sententia sit in iudicio ad justi ac aequi normam ferenda. Regimen Constitutivum iterum est vel ex consensu, vel vi imperii. Illius obligatio ex jure naturae est , quod pacta

conventa servare iubete atque hoc regimen non folum in inferiorem essestores, ut toto in partes: errat enim Grotius,qui partem minorem in actu quodam sipeciali non determinativi consentientem magis ex naturae lege, quae vult partem omnem, qua pars est, ordinari ad bonum totius, quam consensi oluigari ait. Suffcit enim hic ad producendam obligationem generalis omnium in societatem primo coeuntium consensus, tacitus etia m , & ex ipsa exped iendorum nego tiorum ratione desiumptus , si expressus non sit,

quo singuli se partis majoris iudicio staturos promisisse creduntur , cui deinceps per distensium

unius alteri usve non licet amplius clerQgare,quo-

120쪽

Cis II. Imperat. Imp. eirca Sacra eo est. 8 niam majoris partis ius, quod ad obligandum minorem partem ex omnium voluntate saltem praesumpta habet salias enim societatis res exutum vix habere possent, si quod pluribus placuit. ea paucis rescindere fas sit trahit Continuo minorem partem etiam dissentientem ad se, & prior obligatio absorbet omnem dissensum , qui contra fidem datam intempestive interponitur.

Ut nunc taceam non adeo certum esse, naturaliter partem regi a toto , quam Politicorum ferεTeCeptam sententiam egregiis rationibus Dn. a Hornius impugnavit. Sed se parem, in quem pari coactio datur , quicquid Zieglerus sentiat, cui b) alibi satisfecimus: ita creditor regit debitorem , quem ex pacto obligatum habet, ut aut selvat quod debet, aut usiaras communeῆ ad crediti proportionem praestet: ita Respublica Rempublicam , quae ipsi vel conventione aliqua vel ex delicto tenetur e nam & in delictis noxiorum tacitus consensus praesumitur ad se obligandum vel ad poenam vel reparationem. Imosuperio rem : cujus statui non repugnat ex consensiu obligari & regi citra tamen coactionem. Tandem regimen constitutivum vi imperii illud. est, quod obligationem ex intrinseca & essentiali suae

lupereminentiae ratione citra ullum regendorum aut consensum praestitum, aut assensum n Cessarium producit, cum coactione semper eo

iunctum. Hoc regimen proprio suo & domestico nomine imperium seu potestas audit , quod iterum in civile dividitur & id quod minus est

a De Civitat. lib. I. c. . st. I 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION