장음표시 사용
221쪽
CAP. V. De Legislat. Imp. ni. circa Sarra. I 89 traditionibus transcribitur,' quarum condendarum jus S potestatem sibi Pontifices sumunt.Sed hac ipsa licentia crudeliter nobis illudi nemo est,
qui non animadvertat. Ut enim concedamu
quod vix tamen credibile est, non omnia in sacris literis creditu necessaria comprehendi, sed quaedam etiam orati per Ecclesiam & continuo tri duce committi fidelibus, necesse profecto eriti haec ab Apostolis, qui vel ex ore Christi talia ex- Ceperunt , vel immediato Seiritus Dei ductu &scribebant & docebant; haberi: de illis enim solis, ut ex coelo acceptis & divino digito monstratis certi esse possiimus. Quaecunque vero ce sante ista singulari inspiratione& λώiν, ω postmodum, addita, tanquam incerta & dubia, & ab ingenio humano prosecta, nullo periculo rejice-
i e licet : alias nec traditionum nec sacrae ambitionis modus aut finis esset , si subinde nova dogmata , haud raro antiquae disciplinae contraria recuderentur. Quare Cum verae Dei Ecclesiae mille annis & quod excurrit , de Pontificis Ro- mani Vicariatu nec ex bibliis sacris , nec certa traditione Patrum quicquam innotuerit, oportet proselid eum ab hominum instituto esse, adeo, ue supposititium Sc adulterinum : nam Vicarium Dei in Ecclesia universalem constituere, non est humani iuris, sed divinae potestatis,quam sicut nullum dubium est id facere potuisse,ita secisse maximum ; Concilia, quae de primatu loquuntur,non extra suspicionem sunt, aliquid ingratiam Pontificis , a quo serε,ut nunc mores sunt, dependent decrevisse: nam vel solum Tri- dentinum argumento nobis est , quam parum
222쪽
, s 'o De Summa Imp. potesate circa sacra. isincerε in illis procedatur: ut nunc taceam, nee Synodis quidem credendum esse, nisi earum de creta sacris oraculis conveniant: Nemo vero hic
cautiore ignavia luris Canonici Doctoribus versatur , qui de plenitudine potestatis Pontificiae tanquam de ingenti O imperscrutabili abysso,
Ioquuntur , ex qua nemo magis possit emergere, quam ex profunda ct immensa aquarum vor gine: nam rem esse infinitam, quae nec em nec principium, nec ripam nec fundum , nec summum, nec imum , nec medium nec extremum
habeat. HOC modo, cum verae deficiant probationes ad fulciendum sacrum imperium, sini pliciorum animos religiossi rei supra captum h manum positae mysterio perstringunt, ne si ulterius inquirere pergant, fabulam narrare depr hendantur : unde consillius esse ducunt abitriissa nec penetrabili magnitudine secreti curios fascinare , & profanorum oculos a coelo avers sin tetram alligare, quo minus maculas in sole videre possint: quippe expeditissima est illa ratio
ad flebendas hominum mentes, si negotio, quod vix creditum iri apparet, religionis sanctitas a misiceatur; omnibus magnis imperiis fundandis Deorum imperia praetenduntur, & quo familiarior quis coelo creditur , eo majore auctoritate superstitiosos ad obsequium cogit et multa enim sunt, quae plebi religione persuaderi debent,cum rationibus nequeant. Numa Pompilius Romanorum Rex ut divino metu & sacris ritibus Civi tatem imbueret , congressum cum Dea simul vit, cuius iussu&consilio religionem ordinaret. .
Mahumetes foedissimae pietatis auctor eadem via
223쪽
CAP. V. De Legislata .'t. circa sacra. I 'tuta suis deliriis fidem conciliavit: uterque disputare de religione subditos vetuit, quae credenda, i non exploranda est. Nolim cum his Primatum. Papae conferre, illud tamen certum est, non absimili consilio eum a Canonistis defendi, magna insuper veri Dei iniuria & animarum dispendio. Pontificis enim testatem , imperscrutabilem abyssctum, profundam S immensam aquarum V raginem, rem infinitam, principio& fine, summo& imo carentem dicere,quid hoc aliud est,quam
omnipotentiam,&ppiscopum Devini auid aliud, quam a cultu sumi Numinis ad vivi idoli adora- . tione summa impietate & stultitia plebem deducere,quae sipisso iudicio dum presentia sere sequitur,maiore veneratione hominem Deo colit,potestate in coelestia & terrestria praevalidum. Sed ut redeam, unde digressus stim ,concusso Primatu Pontificis, qui nudis tantum verbis S externa
tentia, non oraculis, non rationibus sustent . tur, Corruit una auctoritas illa, quam in unive
. sam Ecclesiam sibi tribuit, &potestas de religione leges serendi ad Principes redit, quam his ille Praesul olim injuriose extortum ire voluit: Jure
vero imperantibus in sacris rebus salvo non desideramus amplius alienum mandatum ad actus validitatem , cui satis est in iure agentis esse.
Quodsi enim Principi licet publica lege definire, quae religio in Republica docenda sit 8c sequemda, quid ni etiam Cum iis, qui dissentiunt, pacem fac ere libertate conscientiis data 2 Absit ut Imperatorem etiam in rebus spiritualibus per modum regiminis imperativi Pontifici subjiciamuConsilium ejus,si salutare est di bonum, non spe
224쪽
Isa De Summa Imper. Potestate circa Sacra. nendum ut Episcopi existimamus: sed temperet sibi vicissim in alienam messem sacrilegam falce mittere : Imperii Romani cura ad Imperatorem pertinet,cujusImperio,ut supereminenti, Ecclesiasticus ordo non minus quam secularis subest. Quid Pontifici in rebus nostris negotii aut juris, ut i starum regimen ab ejus nutu pendere necesse si 'Aut quis non indignetur, ambitiosum Prae- sulem, majorum nostrorum indulgentia & profusa liberalitate saginatum opes contra Patronos suos vertere, vix precasia illis in Republica potestate concessa Quid enim colore spiritualis Imperii non ad se trahit , aut quid inausum relinquit ad potentiam suam indies promovendam rQuae gravior verb iniuria Principibus Christianis fieri potest, quam si sacerdotem, plerunque e ternum , & haud rar5 hostem in meliorem Rei publicae partem admittere cogantur, qui eos d inde penitus exclusiurus est Θ Nam ubicunque semel iste auctoritate & veneratione invaluit, reli ionis & Ecclesiasticae disciplinae, nec non lacri ordinis & bonorum dicatorum omnem sibi curam vindiCat, interdicto insperantibus, quod
is, Deo & ordine civili habent i in ista jure , qua
ratione in duas factiones scinditur Civitas,Clero ad Pontificem propenso,qui eos jurisdictione Ci- ' vili exemit e & plebe Principes suos sequente.
Quae verbnon ex tanta scissura confusiones &turbae, cum serpente in horas sacra avaritia perpetuum de finibus regundis litigium , S ita in una societate duae quodammodo Respublicae,quae separatas a se invicem, imo diversas rationes habent i Quando igitur tandem cum nostro malo
225쪽
CARV. De Legistit. Imp. circa Sacra. 19 sapere incipiemus ξ Liceat mihi hic citra sucum dicere, quod sentio, non magis Deus in Ecclesiam suam Romano Pontifici stupremam iurisductionem coelesti mandato concessit: qu m Tu cis , quod tanto studio inter justificas bellorum
Causas reserunt, in univisum orbem domin
s. s. Tertia sententia eorum est, qui pacem religiosam moralis quid in sexitii habere, ade que ob desectum legitimae facultatis paciscendide re turpi & illicita ab initio statim nullam irrutamque pronunciantur de haeresi enim fovenda augendaque agere , quam pessimi homines r formatam Evangelicorum religionε indigitant. Sed non esse in iure Imperantis recipere haeresim& probare cum Catholicae Ecclesiae detrimento. Sed profecto hic inauditi condemnamur ac imnocentes. Quae enim est illa Protestantium has resis,qine culpa Z an quod Deum ex praescripto
verbi sivi colimus ξ quod Magistratui obsequium deferimus, quod pietati, iustitiae, caritati, & i tegritati vitae studemus 2 quod superstitiones&omendicula, quibus rudis plebs in cultum exte num & vetitum delabitur, removemus Z quod religionem Christianam a fabulosis Pontificiorum traditionibus & deterrimi fermenti immunditie repurgamus ξ .Quod Curiae Romanae injustissima imperia , quae Christianam liberi rem intolerabili iugo supprimunt, generoso supercilio contemnimus 3 quod Roma extimus, ubi bonis viris nec piis esse licet nec honestis rQuod degeneres ab antiqua sanctitate mores &corruptiuimamEcclesiet disciplinam corripimus . N dearu
226쪽
De summa p. potestate circa Sacra. denique quod non amplius patimur nos laqueis illis circumveniri, quibus olim apud attonitum praepostera pietate populum tantum non totius Germaniae vires & divitias expi ati sunt i Hiscriminibus oneramur , haec invidiosis haereseos nomin, sunt, quaeiracundi iudices in vindictam amissae propriis vitiis auctoritatis suae per calumnias notitae innocentiae impingunt. Quid enim sanctius hac ipsis doctrina est quid ad sacrarum literarum & divinar voluntatis praescriptum pr plus ξ quid tandem civili vitae & principum maiestati accommodatius Z itaque per pacem virtuti & pietati pretesidium quaerimus adversus hostes , quos nostra prudentia & felicitas aegre habet, non malitiae & sceleribus patrocinamur. Quantum vero cum veris haereticis Principem deceat i foed us & amicitiae leetes coire , dei nile dicemus , ne praejudicio causam nostram vide mur assiixisse. f. Io. Nec paulo magis verum illud erat, quod iactabatur, per Concilii Trident ini decreta damnata nostra fide pacem religiosam subi tam esse. Nunquam illud a Principibus Evangelicis pro legitimo agnitum est , quod editis scriptis& multis locis suspectum secerunt, & interposita appellatione, quoad seipsos , invalidum et nec causa est, cur Pontifex propterea illis multum succenseat, cum Galliae & Hispaniarum Reges, dilectissimi Ecclesiae Romana: filii idem in suis regnis plene publicari adhuc usque diem passi non sint. Libcrum Concilium Protestan.
tes desiderabant, in quo omnibus nullo metu aut
periculo jus esset de religione & collapsa discipli-
227쪽
P. x. De Legislat. Imp. ni. circa Sacra. 19 na ingenue disserere, prieside Imperatore, qui pro sua prudentia decisivo iudicio de veritato coelesti statueret. Tridentinum servum fuit, per unum Pontificem, qui tamen in eo pars esse debuit, multis nominibus accusanda. ad ludibrium Christiani orbis circumactum, Patribus quos obnoxios Praesuli plerosque legerant, namussitare quidem ausis, ta decretis ejus Romae in Capitolio consectis , quae necessario sequi Comcilium debu it. Cum aliq uando liberius Episcopi Hispani de modo & ratione tractandi censerent , Continub Pontifex , veritus ne aliquid monstri Synodus parturiret , . illam Bononiam transtulit, ut Episcopos magis in potestate haberet : nam quod ea mutatio insecto aeri adscripta, eorruptis Medicis suspicionem in majus augentibus, ea re honestam excusationem quaesitam constat, dc invidiae, quae timebatur, lenimen, tradunt enim vix duos homines toto illo tempore , quo Concilium Bononiae sedit, Tridensi contagione periisse. Certe Imperator Carolus non dissimulavit indignationem ex tam repentina migratione Conceptam, quando nec auctorutati sitae nec precibus datum, ut Patres man rent, & desuper cum Pontifice acerrimε comtendit. Utuc vero de Concilio sit, id meridiana luce clarius, non ad illud religiosam pacem allugatam esse : nulla ratione Protestantes in illam hac conditione conserisissent, quod velut iam exsta specula providerent , Synodum Pontifici obnoxiam, ipsis minus aequam fore: ideoque nevis conscientiis fieret, amicabilis composi- N a tionis Reces . Imp. i yrr. s. d euu incilii Mia.
228쪽
1 6 De Summa Imper. Potestate circa sacri ltionis mentio facta, ad quam pax duratura esses, quo prudentissimo consilio necessitatem credendi, quod nolint, depr ati sunt. Praeterea , .
absurdum fuistat confirmare parem singulis pene recessibus , multis annis post finitum Concialium ti bitis, quae cum illo desinere debuit: nee iam imperio mentem olim fuisse recens Os-. brugensis Pacificatio argumento est, perquam religiosa pax sere ante seculum constituta manere jubetur, usque dum de religione utraque pars amice convenerit , ex quo facilis nunc ad qua stionem contentiose saepius agitatam, arapax -- giosa perpetua μ' responsio est, in sen si divi sio, & quousque religio in Germania divisa, esse
omnino aeternam : temporalem vero in sensis Composito et nam cum unione religionis instau rata sublato subjecto confestim interituram . nec Dropterea male quis paCem aeternam vocari exi-himet, quod aliquando possit cessare , quando etiam Praetor actiones suas perpetuas dicit, quae triginta annos vim suam retinent, . II. I i. ' De interpretatione pacis olim quoque disceptatum. Nulla lex est tam studiose conscripta, quae non quandoque interpretatione egeat, emergentibus subinde rebus, de quibus eo tempore, cum lex facta, cogitatum non est ;aut verbis ambiguis sensum dubium suggerentibus. Hoc iuris Rudolphus & Ferdinandus II. Imperatores suum esse voluerunt, exclusis penitus statibus , qui proinde de illa re non una vice conquesti sunt. Ferdinandus prolixoediacto, quod pro lege publica Camerae servandum
praece Act. s. g. Traniictio. l
229쪽
- CAP. V. De Legistit. Imp. 't, ei a Sacr 'I' praecepit, dum pacem declaratra omnes cona
versias pro Catholicis decidit, bello intestino causam praebuit , & per hoc deinde majorem Protestantibus securitatem et Pace e m facta placuit, ut d e dubiis religiosae pacis in imp
vii conventibus inter utriusque religionis ceres amice transigeretur e ita pragmatica se etione Imperatori adempta occasio intempestivis. decretis turbandi Protestantium pietatem& quietem publicam. Ita Deus tandem imme sa sua sapientia in melius vertit, quod nobis p stem allaturum adversarii male consulti iudic runt. Nam viris bonis hostes etiam sui quando minime omnium id putant, prodesse lolent, adeo verum illud Graecorum adagium.
a. Supervacaneum est hic monere, DProtestationes Pontificis & aliorum mes h licae paci oppositas irritas essedi inanes,quas ii perium iptum prudentissima severitate & mertito contemptu reiecit. Captat Romana Curia ex turbis et miseriis nostrae Reipublicae lucrum suum , ut non nisi aegerrime pacis negotium se rς potuerit, imprimis tot bonis Ecclesiasticis s culo redditis , ex quibus olim immensas divitias collegerat. Verum nos iure nostro utimur, &quae bona Imperatores pro conditione temporirum quondam Ecclesiis dederunt, eadem hodis pro salute Reipublicae in profanos usus expendere fas est. Piis causis dicata non desierunt sub potestate civili esse, cui ipsa Ecclesia obsequitur.
230쪽
T De Summa p. Potesate circa Saera. invidum exedit cor. Quid nos 3 sipernimus irarum moles viribus vacuas,& beneficio pacis constanter fruimur.
I. I 3. Insuper Pontificii mentionem amucabilis in religionis negotio compositionis, quae in recessu placuit,ut dicis causa adjellam, rident, nec spem esse ullam alunt, ut, qui le8itimo concilio,ad quod semper appellarunt, totiusque Catholicae Ecclesiae judicio damnati haeresim pertinaciter propugnant, eandem blanditiis aut obsequio convicti velint eiurare. Verum non nostra est in hoc malo culpa : Qv m legitimum concilium suerit,quo turpissima praevaricatione damnati sumus: Quae haeresis nostra sit, a Pontifice Romano tanto furore proscripta; pauid ante strictim & modeste expressimus : ab aliis, qui id professo studio agunt, major veritatis lux revincendis calumniis affusa. Quis vitio nobis vertet, si solem cum tenebris, libertatem cum servi tute, munditiem Cum fiordibus, pietatem cum stuperstitione permutare recusamus t Quid prodest nobis religio I vitiis purgata, si violento adversae partis turbine abrepti recidivam patimur Z si quod constantia nostra & sapienti fortitudine obtinuimus, mox ignava facilitate a mi tam us Z Optamus profecto totis visceribus, imbomnibus diebus apud Deum precibus nostris intercedimus , ut tandem aliquando rationem monstrare velit pei hristiana & honesta media religionis uniendae: sed vim deprecamur & conscientiarum carnificinfi, quam iniquissimi nostri judices nobis intendunt. Huic cavendae Pon- tificem hostem sortiter repellimus : Occupati