Henrici Henniges, De summa imperatoris Romani potestate circa sacra. Liber vnicus

발행: 1676년

분량: 1050페이지

출처: archive.org

분류:

511쪽

CAP. VI. De guris dict. Imp. circa Sacra. 46 sco 'irasse et ac deinde cum hujus causa miscrium ad Pontificem esset delatum, omnes Elim fmctionis auctores V injussufuisse trucidatos et quod cum moleste jerret, ordinatis tunc Stam morum se Herihosti rebus, ipsos in Saxonia dimisso cum ad Francon ura palatium venisset, Bernhartum, Regem Italia,nepotem sivum, quior ipse secum in Saxonia fuerat, ad cognoscem

dum, quod nuntiabatur, Romam mittit: is cum eo vιnisset, aegritudine decubuit ras tamen, quas compererat, per Gerhiatum Comitem, qui ad hoc legatus erat datus, Imperatori nunciavit: quem legati Pontiscis 'hannes Silva camdidae, Theodorus Nomenclator est Sergius Dux subsecuti, de iis, quae Domino objiciebantur, per omnia Imperatori satisfecerunt. Inde colligere licet, succensiuisse Pontifici Imperatorem, quod sontium punitione inRomanos cives sibi merum imperium vendicare videretur . adhaec suspicio forte Ludovico oborta, reos quaesiti, aliunde coloribus ideo esse peractos, quod maiore fide imperatorem colerent, quam id ex re Rommae E clesiae esset. Quicquid verb eius sit, indubitato illud ex ista Ludovici inquisitione constat, Imperatorem potuisse in Pontificem pro imperio anumadvertere , si vel innocentis caedis convinceretur, vel falcis in alienam messem audaciter immissae: atque id ipsum mox idem Ludovicus m nisestius testatum fecit, cum rumor Paschalem

Pontificem, qui post Stephanum adepta Sede adornata ad Caesarem legatione , pactum, de quo paulo ante dictum, quod praecessoribus sivis

se a factum

512쪽

De Summa I . Potestate circa Sacra.

factum erat Getiam siecum feri O sirmari roga

vit) inter percussores tacite referret , qui nonnullos Nobilium Romae obtruncarunt, non alia

causa, quam quod pronior esse justo videremtur ad Melitatem Lotharis Imperatoris: ut loquitur ca) Sigebertus : nam Caesar omni severitate auctores caedis perVestigari jussit: εἰ quamvis Pontificis Oratores, antequam delegati C: saris Romam irent, Ludovicum adiissent, ut Dominum suum de suspicione purgarent, ambigua tamen responsione dimissi sunt, nequicquam eorum adventu mora delegatis injecta, quin conti- nub Romam prosecti de veritate anquirerent: ' nec sane impune Pontifex saeinus tulisset, si sunficientibus indiciis potuisset reus peragi: ut verbconceptam semel suspicionem quoque elueret, iuramento opus fuit, quo de hoc crimine coram populo se legatis Imperatoris Romae cum magno Episeoporum numero se expurgavit. Prolixius id omne ab authore μ) Annalium prancicorum memoratur , quod visum est huc transcribere. Nunciatum est etiam Theodorum Romanae E clesia Primicerium se Leonem Nomenclatorem generum ejus in Patriarchio Lateranensprimo excaecatos, oc deindefuisse decolgatos, O Me iri eo eis contigise, quod e in omnibus eliter erga partes Lotharii sevenis Imperatoris agerent.

Erant se qui dicerent, vel jussu vesconsilio Paschalis Pontificis remfuisse perpetratam. Ad quod exploran m ac iligenter investigandum m. sunt Adalungvi Abbas Monasteris X. V . da li, ct Humfridus, Comta Curiensis Uedant

quam

513쪽

C .n. De gurisdict. Imp. circa Sacra. Ac quam itfuissent profecti, venerunt legati P hchalu Johannes Episcvus Sy a Canidae, se

Benedictuι Archidiaconus S. Sedis Apostolicae, rogantes Imperatorem, ut istam infamiam a Pomisce auferret, qua isti in memoratorum semianum necem consenisse credebatur e quibus cum

iste, juxta quod ratiopostulabat , restondisset. eosque dimissset , praedictos legat seuos ad investigandam rei veritatem, scut prius disso uis,

Romam ire praecepit. Legati Romam veniem

tes rei cenitudinem assequi non potuere, quia Paschalis Pontifex se ab hujus facti communione cum magno Episcoporum numero jurejurando purgavit interfectorrepraedictorum , quia de familia S. Petri erant oummopere defendens

mortuos velut majesatis reos condemnabat, mres caesos pronuntiabat: atque ob hoc cum prodicisis, qui ad eum mis uerant legatis Rhamnem Silvae Candidae Episcopum ct Sergium BLoliothecarium e diuirinum quoque Subdiaconum ac Leonem Magistrum militum ad Imperatorem misit et qui cum tam per illas quam per suos legatos de sacramento Pontiscis es excusa. tione reorum comperisset, nihil ultra in hoc nogotio sibi faciendum ratus memoratum Rhamnem Episcopum se serios ejus ad Pontificem dato con Denienti responso remisit. Multa ex hoc Annalium loco digna sint observatur Primo caedem factam Exclesiasticarum personarum: itemque percussores eiusdem fuisse ordinis : & nihilominus Imperator criminalis causae cognitionem suo soro destinat et Deinde ius inquirendi in ipsum etiam Paschalem delegatis datum , nec

514쪽

4ςq m Summa I .Potestate circa Satra.

Pallum Caesarem tumultuaria exculpatione liniatisfieri, sed Romae in facinoris loco auditis proculdubio testibus & aliis probationibus conquisitis legatos accuratissima diligentia persunctos et Cum nihil certi de Pontifice comperissent, in reliquos caedis auctores omnes de Familia S. Petri, id est Pontificis,judicium constitutum et nec ipsi vel se exceptione fori tutati sunt , vel Pasthalis suae iurisdictioni injuriam fieri conquestus est: sed eo tantum nomine apud delegatos Imperato ris Judices reorum patrocinium siusCepit, quavin perduellionis & laris maiestatis criminis conis victos iure esset animadversum et quam in rem credibile est multa eum congessisse , quae oner rent caesos , & praecipitatum supplicium imprimis periculo non serente moram exusarent, ju ramento in si per ad fidem verbis suis faciendum addito. Denique totam causam dependisse ex arbitrio & sententia Caesaris, a quo velut oraculo Paschalis per legatos denuo mittendos aut a

solutionem impetrare debuit, aut Decretum, ut ulterius de caede quaereretur. Verum visus est

Pontifex satis innocentiam suam probasse , qu re abrupit Imperator actionem & judicium amplius sustulit. Sequenti anno cum Paschalis evivis excessisset, Ludovicus filium suum Lothari iam Romam misit, ut cum Eugenio novo Pontifice Romanam rem imprudentia aut ambitione priorum Praesulum corruptam in melius ordinaret , qui multa Pontificum acta circa bona Ecclesiastica rescidit, ct constituit leges de electione. Defuncto Ludovico Lotharius per filium Ludovicum Romam ablegatum a Sergio & omni Ro-

515쪽

cularis fidelitatis & subjectionis iuramentum e egit. Conceptis id verbis a) Anastasius narrat; Tunc demum tu eadem Ecclesia tam beatissimus Pontifex , quam O omnes Archiepiscopi Atque reliquu Sacerdotin O Romanorum ac Araracoru

ratori semper Augssopromisierunt. DeLud zco Lotharii filio operae pretium est audire appendicem Eutropi δ H' i st

sic. Quam supra ex eadem appendice transcriptimus usi sunt Romani inque ad Ludovicum m onum Imperatorem, Lothariis ium. Hic

rimant; Cae ari, quasuggerebaratrali repetere antiquam Imperatorum domiustionem. O n sob revereuliam beatorum Apostolorum imi ret ,pro certo faceret. Nihil itaque sub imp rio Ludovici H. de iure remissum : uno hoc lugi- in emper&assiduus repetita usiurpatio, quo W- cinior Romae Imperator & in meditullio Italiae imperium tenuit. Nam siquando Pontifices

diversum ire voluerint , Consili rix Princi , viri antiqui moris & imperii iurium perit issim continuo quid ossicii imperatorii esset , α qua

ratione exorbitantem licentiam oporteret m G dinem cogi,tempestive admonebant. In quo vo nonnunquam benignior. Isperator cum ab ejus gratia tantum d arbitrio Penderet,

516쪽

4 O,Summa Imper. Potestate circa Sacra. nunquam in ius ivit aut praejudicium legitimae

potellati tulit: qu1m mascula enim auctoritatem suam adversus Nicolaum in negotio Archiepiscopi Ravennatis tutatus sit, & improbae ambitioni restiterit,idem continuator Eutropii na rat. Sed in hujus Imperatoris morte iura Romani imperii ingens detrimentum acceperunt, Carolo Calvo , Francorum Rege non ambitiosius inverssi legitimae Successionis Ordine, qui Germaniae Regibus debebatur , imperium capessente, quam ignave illud & turpiter prodente. Ut enim apua Pontificem fratrem suum Ludovicum praeverteret, muneribus & noxia liberalitate praecipuas vires pristinae majestatis aut Prodegit aut vendidit, pluribus deinde quasi in cumulum invidia conjectis, cum Germanorum potentia brevi se tota possessione ejiciendum ominaretur, ne victores lolidus virtutis suae se ctus maneret. Et profecto est hoc eorum ingenium, qui malis artibus & festinato ad honores Contendunt, ut amplissima promissorum s be&blandienti supra modum auri fulgore honestatisci iustitiae pudorem operiant, oppido liberaliores de alieno, cujus qualecunque lucrum faciunt,quamdiu eo potiuntur,nec suae rei damnum,s male partis aliquando excidant. Ad hoc institutum Carolus non modo imperiales reditus ambitu & largitionibus exhausit, sed etiam summam Caesareae auctoritatis vim Pontificibus iam diu molestam tantuni non penitus extinxit : ab illo enim tempore eviluit illud Romanae Ecclesar & omni Italiae tremendum Imperatoris nomen , & humanarum rerum vicissitudine in l

517쪽

CA . VI. De Furisdinam circa sacra. 4 et

Iudum pene, certe contemptum abiit e umbra enim fuit, imo vix umbra antiquae majestatis,

quicquid in Italorum Regulis verius quam Imperatoribus residuum mansit : reliqua iam romana Curia inexplebili voragine cupid. abso pserat. Prodigae donationis Carolinae testem habemus Continuatorem illum Eutropii jam saepius a nobis laudatum, cujus verba iterum hic Iubet adferre. Carolus Carem, inquit ille, veniens Romam renovavit pactum cum Romanis,

per donans illijura regni O consuetudines istius, tribuens istis sumptin de tribu upradictis monasteriis, id eis, Domini Salvatoris, O Beata Mariae semper Virginis in Sabinis atque S. Am ea juxta montem Soractis,or de caeteris quam plurimis monasteriissi β alia patrimonia. P

trias autem Samniae se Calabriae simul eum omnibus civitatibus Beneventicis contGlit : im ver ad dedecorem regni totum Ducamm Spoletanum cum duabus Civitatibus Thuscia,quod

si litus erat habere ipse Dux , id es Aretium es

Clusium, quatenm ut is, qui praeerat regia vice

ante Romanis, videreturpo esse subjec Q. E movit etiam ab eis regias legationes, assiduit tem adpraesentiam Apsolicae electionis i quid

plura , cuncta i is contulit, qua voluerunt, quemadmodum dantur ista , quae nec recte a quiruntur necpossessu sperantur. Fugato it que isto Carolo prae metu alterius Caroti, qui v nubat, infirmatur, antequam de regno egrederetur Italico : egressus namque vixissum Lim est. Ab Ego autem die honoriscas consue mines regiae dignitatis Nemo Imperatorum,

518쪽

4 a De Summa I eri potestate circa Satra. nemo Regum acquisivit, quia aut virtus defuis ut scientia prae multis regni contentionibus es duis divisionibu . Hoc modo initium ab isto Carolo ad proditionem imperatoriae auctorit iis , quam Ecclesia Romana tanta veneratione &Cultu suppleg adorabat, factum, exemplum ad posteros transmisit. Sicut enim Scipio Africanus

Antiochi legatis vere dixis , γ) Regum m V satem di itim a summo fastigio ad medium detrahi , quam a mediis ad ima praecipitari: &illud Stoicae PhiloBphiar D lumen, non enim

his gradibus, qui doum perventum eis, retroitur Gahe inter fortunam maximam Oultimam nihiI interm : ita cum semel imperii Romani vis apud Sedem Apostolicam labi cepisset,praecipitio magis ruit ad interitum,quam sensim demissa est , splendidissima purpura in debiles Italorum Principum humeros conjecta, unde plus contemptus Contraxit, quam illis a tulit majestatis. Fecit ad mali summam ince ta dominantium fortuna & populi multiplicata servitus, cum hinc inde adversi Augustuli quilibet suae factionis hominibus confisi, Pontificis gratiam iniuria imperii licitaretur: interdum tamen quasi per intervalla eluxit aliqua flammula

ex vetere luce. Anno enim nongentesimo quam

to Carolinis iam plene possessione imperii dei ctis in Romana Synodo procurante Pontifice Johannem ad Lamberti Widonis filii,Imperatoris tribunal cumEcclesiastic personet admissae, tum causiae , imperiali indignatibne in eos constituta, qui cuipiam ea nomine molestiam

519쪽

CARI T. De Fufudict. Imp. Wrca Sacra. 4 3 it crearent. Acta illius Synodi,quae Baronius An nalibus suis inseruit, hac de re ita loquentem

a Lambertum exhibent. Si quis Romanus, cu-- juscunquesit ordinis ,sve de clero , ede Senam i tu , seu de quocunque ordine gratis ad nos mi imperialem majestatem venire voluerit, aut necusitate compulpus ad nos voluerit prociam re , nusius eis contradicere praesumat, se neque eorum res quispiam invadere vel depraedari, ἰ aut eorum personin in eundo vel redeundo vel 1 morando inquietarepraesumat: donec liceat imi peratoriae potestati eorum causo se personas aut per Missos nosros deliberare: qui autem eosi inquietare eundo vel redeundo vel morando tentaverit, vel eorum quidpiam rerum aufe re ,postquam per noseram misericordiam se proclamaverint , imperialis ultionis indignati , nem incurrat. Hinc liquet Ecclesiasticas pe senas in causis etiam spiritualibus, tam per modum simplicis querelae, quam appellationis,

pud Imperatorem litigare potuisse : Revocata etiam illo tempore filci Caesarei jura, & imperia- lis pastus servitus denuo Episcopis & Comitibus

pro vetere more imposita : ut octavum inter duodecim capitula tunc constituta expresse habet. Haec sunt reliquiae illius aevi ex imperatoria potestate, quae in turbulentissimis illis Italiae aestibus servata sunt, quibus etiam Romanae E clesiae multa periere, ut Papa Johannes in modo memorata Synodo stomachose conqueritur: sed haec persequi non est nostri instituti; quos potius ad Ottones decet properare, ab Ecclesia Romana in Italiam vocatos, quam imperii suorum gemi-

520쪽

4 4 Summa Imper. Potestate Hrea Sae . . gentilium tandem pinnituit, depraedantium m gis per civilia arma sacras possessiones quam juvantium: inde imperatoria iura veluti postliminio reducta'reddita Ottoni M. ne sortissimus Princeps inanem tanti nominis gloriam pristina potentia vacuam generose aspernaretur, qui prς-terea non aliter Pontifici anteriores donationum

tabulas suis additis confirmavit, quam si vicissim Pontifex fidem suam obstringeret, de obsequio ad eum modum sibi haeredibus suis praestando, sicut Leo III. Carolo M. fideli subiectione exhi-huit. Hoc pactum scindamentum est & basis iurisdictionis imperatoriae in Pontifices, qua idem mox Otto in Johannem XII. violato fidei & laesae maiestatis reum magnifice usus est. Post irritas enim admonitiones & perfide promissam a Pontifice vitae morumque emendationem cum vid rei imperator nihil se benignitate & clementia proficere, ipse cum eXercitu Romam venit, ut puerum Papam bonorum virorum exemplo &rectis monitis meliorem faceret, sed iam illum praecepta ad Saracenos fuga elapsum comperit.

Igitur denuo in fidem adaitis Romanis, indicto-ique Episcoporum Cleri & Optimatium populi

Romani conventu citari secit Pontificem , &contumaciter non comparentem papali sede&dignitatibus excidisse iudicavit, undique conquisitis probationibus, ut nihil omnino defuerit legitimo judicio, in quo causis & fata subditorum laguntur, necessarium. Tam perspicue ista a Luitprando produntur, ut nec Baronius potuerit de veritate rei sic gestat dubitare, improbato saltem procedendi modo, quod a consiliis Hilde-hrandi.

SEARCH

MENU NAVIGATION