Aristotelis Stagiritae Organum, seu Libri ad logicam attinentes, Seuerino Boetho interprete, ad optimorum exemplarium Graecorum fidem nuper recogniti et in capita distincti cum scholiis variisque argumentis, conclusionibus singulo quoque capite conte

발행: 1564년

분량: 773페이지

출처: archive.org

분류: 철학

531쪽

i CONCL V SI O. Quatuorsunt praedic ia,ex quibus omnis conficitum propositio genus cum disserentia conuertibi te,d nitio,proprium, accidens.

De definitione proprio,g'nere & accidente. Cap. 4

NVne dicessiim est,quid sit desinitio,quid genus ,

quid proprium,quid accidens. Definitio est oratio,que id quod definitur explicat quid sit.adhi

betur asit aut oratio pro nomine, aut pro Oratione ora

tio.Postinat enim queda etiam orationi sibi ecta, quae quid declarant & lignificant,dcfiniendo aperiri. Qui autem quodvis nomen ad rem disiniendam adhibent,di: prosecto rei definitionem non explicant, quandoquiem omnis definito oratio est.attamen hoc reserenda est ad dissinitionem,ut honcstum est quod decet. Itemque hoc,virum idem sit sensus S scientia, an aliud desinitioni attributum est. In definitionibus cnim ide nest,an altorum Multus usus est. Ad definitionem pertinent ea Omnia,quae subiecta sunt cidcm disciplinae, cudefinitionibus. Atque haec omnia talia elle ex hoc ii

relligi potest,quod s possumus quid ide sit, quid aliud disserere,inagna nobis de definitionibus disputadi suppetet copia Nam si non idem esse ostendcmus, definitionem infirmabimus.quanquam non id retro comeat. Non enim satis est ad construendam definitionem,ide esse docere,ad euertendam autem satis est non esse ideostendere.Proprium autem est, quod quid sit res no explicat,in soloque inest,& uicissim de re dicitur . velut hominis proprium est, natum esse ad percipienda gra- matteam. St. n. homo sit uim habet ad percipiendam grammaticam.& si quid sit quod uim ad percipiendam grammaticam habeat,homo. Neque enim quisquam

532쪽

id nroprium esse dicat,suod in aliam rem trabserri potest ut dormire hominis proprium non est, ctiam si ad quoddam tempus in solum homine cadat. Sed si quid' tale proprium dicatur, non omnino, sed ad qlioddam tempus aut ad aliquid collatum,propria appellabitur. Nam a dextra esse proprium est interdum, S bipedemelse,proprium est,quod cum aliquo consertur. at homia nis proprium est ad equum & canem. Atque nihil e

ruri quae in alio inesse possunt,uicissim dici, hinc pes spici licet quod non est neceste si quid aliud dormiat, id e lle hominem. Genus autem id est, quod de pluri, bus. specie autem ditarentibus dicitur in quaestione, i qua quid sit res quaeritur. In quaestione autem qua quidi quicq; sit quaeritur,ea dicuntur omnia, quibus acco . mod ite&apte respondent qui r santur quid sit id, de quo agitur.Vt si quis rcg tur quid sit homo, apte ra.

1 nondebit animal.Gcneri etiam illud attributum est. sit ne aliquid in eodem genere,in quo aliud, an in alio. hoc.n.ad cundem locum,ad quem senus referendii est Nam si animat,genus hominis elle demonstrauerimus houis etiam certe ostcnderimus,quoniam In code sunt genere si alterius esic gentis docuerimus, alterius nocsse,ca non ad idem genus docuerimus pertinere. Accidens est,quod nihil horum est,nec genus,nec dc finitio, nec proprium,rei autem conuenit, re quod cadere po- - test in rem unam aliquam,& in eandem non cadere,ve Iut sedere & conuenire eidem & non conuenire potest.

Itemq; id quod album est,quoniam nihil prohibet eun

Acin alias album esse, alias non album. Harum autem

accidentis definitionum ucrior est & aptior seeunda.

Siquidem priore proposita & constituta, siquis eam sit intellectitrus,his ante quid definitio sit, iii id genus, qd proprium sciat necesse est.at posterior satis ipsa per se plena & perfecta est,ut quid sit accidens per se intelligatur. Accidenti attributae sunt rerum omnium interire comparationes, quae ab accidente ducuntur, ut utrsi

expetendum masis quod honestum est, an quod utile, di utra uita suauior, ea ne quae Virtute, an quae uolu- Plato

533쪽

ptate dirigitur,& si quid aliud eodem modo dicitur.Inajs enim omnibus, viri id de quo agitur magis, conu niat,quaeritur.Ex quo perspicuum est accides ad quoddam tempus,& cum aliquo collatum proprij nome o tinere posse. ueluti sedere, quod est accidens, si quis solus sedeat, tum ad tempus proprium erit, & si solus quis sedeat,etiam erit proprium ad cos qui non sedet. Ita nihil prohibet accidens ad quoddam tempus & cualiquo collatum uim proprij ac nomen obtinere, cum interim omnino non ut futurum proprium .

CONCLUSI ONES.

Diffinitis es orario quod quid est res explicans O

explanans.

Genus est, quod praedicatur de pluribus disserentiabus pecie in quid. Proprium est, quod non indicat quid est esse rei ,soli

autem ines oe eo; ersim praedicatur. ccidens es quia contingit eidem inesse O non inesse.

Quaecunque praedicata,aliquid continere eorum, quae a definitione continentur. Cap. s. I Llud autem ignorare non debemus,ea omnia, quae ad proprium, quae ad genus, quae ad accidens res runtur , attribui etiam definitionibus polse. Nam si demonstrauerimus,no soli ei conuenire quod sibest definitioni, ut in proprio: aut non esie in definitione senus id,quod datum est,aut no inesse ulli eorum, quae an definitione continentur, quod etiam in accidente dici potest, certe definitionem euerterimus. Ita quemadmodum iam dixi,quae enumerauimus, quodamm do sub definitionem cadunt omnia. Nec vero ob eam causam in his omnibus tua & ratio una generalis qua re aed

534쪽

. τ ο P I o o R v M'renda est.Non enim hoc inuenta sacile est, & si imientum sit,ianae incertum erit omnino, nec magnum adiumentum ad id,quod quaerimus adseret. at si propria eorum sigillatim uia tradatur,faci lior ex iis, quae singulorum propria sunt,de re proposita erit explicatio. Itaq;. summatim & plane,ut ante dixi,facienda partitio est. t tum sila cuique& assignanda & tribuenda, quae eadem teneri & definitioni attributa dicimus.Qu nquam stre quae exposita sunt,apta sunt singulis.

CON CL VSIONES.

Quaecunque adproprium,adfenus,ad accidens reserunt ιr, desinitionibus etiam applicari possunt.

est,quot modis dicatur. trinartito autem, ut planius dicam, distributum est. Aut enim numero , aut specie,aut genere ident soliti sumus dicere. Aenumero quidem cadem sunt,quorum & nomina plura, α res una est, ut vestimentum & uestis. Speciei autem eiusdem sunt ea quae multa sunt,neque specie disserui. ut duo homines,ut duo equi. Ea enim eiusdem speciei dicuntur,quae eidem spectiei subiecta suntx Itemque eius idem generis uint ea quae eidem generi subijciuntur,ut homo & equs. Aqua autem quae ab eodem sonte manat , e dem dici alio modo atque superiora uidebitur. sed tamen i eodem genere numeranda est , in quo ea quae unius seecici quoquo modo habentur, prariertim cum cognatione quadam & similitudine haee inter se coniuncta sint omnia. Siquidem aquae omnes γω similitudinem quandam inter se habeant, eiusdem speciei sunt, & aqirae ab eodem sonte fluentes quae eaedem dicuntur,non alia ratione differunt,nisi quod excellentior sit di maior similitudo. Itaque non ab ijs hoc senus Ii seiungia

535쪽

R I Μ V s . seiungimus,quae eadem quoquo modo specie continentur. Constat autem inte r omnes,id quod est unum nu- mei o,idem appellari verissime. Idque solet in multas partes distribui,quarum prima est, & maxime propriaca,qua aliqua eodem nomine uel definitione explicantur, ut uemmentum & tunica, ut animal gradiens bipes,& homo. Secundo loco ea, quae eiusdem sunt proprletatis,cuius generis est hoc totum, quod vim habςx ad cognitionem percipiendam,& homo,& quod sublime natura sertur δε ignis eadem sunt proprietate. reotio loco , cum id ab accidentibus nastitur, ut quod ledet, quodque Musica praeditum est, idem est quod Socrates . Vnum enim numero haec declarare omnia, ex. ijs qui nominiini mutatiopem faciunt, intelligi potest. Saepe enim si quem euocari iubemus nominatim, nc q; is intelligit cui iubemus,alio tum nomine utimur,qua' si facilius ex re aduentitia sit intellecturus, ideoq; vel sedentem,vel disputantem ad nos accersiri iubemus. Ex quo perspicuum est,idem existimare nos accidente declarari ,quod nomine. Idem igitur tribus modis, ut expositum cst,dicitur.

CONCLUSIOVE s.

Eudem dicuntur tribus modis: eadem genere, eadespecie, dem numero. Eadem numero sunt quor sunt plura nomina es

radem perieseunt, quae non disserunsecte: ut duo Dd generesunt quamnquesub eodem genere G

uis aqua omni aquae eadem specie . dem ueresunt,quae sunt eadem n e M.

536쪽

Quaneunque Dialecticam disputationem ex desi. nitione de proprio, genere, & accidente, constare. Cap. 7.

OMnem autem. disputationem de iis omnibus

aberi & tractari, prima ex ac inductione perspici licet . Si quis enim unamquanque propositionem & quaestionem per biciat & consideret, is certe uel ex definitione,vel ex proprio,vel ex genere , vel ex accidente eam constare animaduertet. deinde id ratiocinatione hac concludi pol st. Q nicquid enim de aliquo dicitur id neceste est conuersim praedicari, vel non: Si conuersi praedicatur,definitio crit, vel pro riu. N si naturam rei explicet,definitio,si non explicet, proprium erit: praesertim cum propritim id esse definierimus , quod uicissim diceretur, neque rei uim n turamque explicaret. Sin minus ipsum & res non conuertantur,aut iiiijs est quae in definitionem inclusa desubiecto dicuntur, aut non . Si in ijs, quae in definitione comprehensa ac subiecto dicuntur, aut genus , aut differentia sit necesse est . quandoquidem e gen re ac differentijs omnis diffinitio est. Si non est in ijs, quae in definitionc continentur, profecto accidens sit necesse est.siquidem accidens id esse definiuimus,quod nec definitio est: nec gentis, nec proprium, rei autem accidit. Deinceps genera praedicamentot exponenda sunt, ad 'Rae eae quatuor rerum, quas diximus, distinctiones differentiaeque reseruntur. Sunt autem numero decem,substantia,quantitas, qualitas:ea quae cu aliquo conseruntur, ubi,quando,situm esse,habere, fac re, pati.Semper enim ad unam harum decem accidens, genus, proprium, re definitio pertinent: ut necesse sit, omnes, quae ex his constabunt propositione, , &qua stiones,aut substantiam,aut qualitatem, aut quantit tem,aut .aliquam aliam categoriam indicare. Id autequod substantiam declarat, interdum substantiam si-rnificare, interdum qualitatem,interdum aliud praediii , camentina

537쪽

eamentum,ex hoc Perspici potest,quod cum proposito homine aliquis dicit id, suod pro ositum G,esse hominem aut animat,is & naturam dicit,& substantiam e plicat, naque proposito & constituto colore albo, di cit id de quo agitur colorem album este, naturam &substantiam declarat, explicatque Uialitaten Item--

proposita magnitudine unius cubiti,id cofirmet, de quo agatur,magnitudinem esse

tiam dicit, & quantitatem indicat. Quod ulam in caeteris eontingit Sive enim idem de se dicatur, siue genus de eodem, naturam substantiamque declarat . Sinde alio non naturam iam sed uel qualitatem, uc I qtitatem, uel aliquod aliud praedicamentum indicat. Quare haec tot Iunt, de quibus omnis instituitur ditabitur, doceamus.

CONCLUSIO.

Diribilia omnia reducuntur ad quatuor Di niti nem , Genus, Proprium, O Accidens: suae

autem dicuntur ad decem praedicamenta: Subsantiam, Pliantitatem ad liquid, Qualita- -msendo. 6ι. Positio . oetem, Alio passo, uisando, Positio, σHabitus.

PRimum igitur exponendum est Ouid sit proposi

tio dialectica,quid quimodialectaea.Neq; enim propositio quaestioque omnis dialestica putanda est, praesertim cum nemo qui quidem mentis suae iit, imponat disputandum, quod uideatur nemini, nequel quaerat,quod perspicuum sit omnibus, aut plurimas: quandoquidem quae nullam dubitationem habent, de

538쪽

illi disputare lacrito velit. Est autem propositio,intem satio probabilis,quae non sit contra opinionem, Vel

aut omnium. aut permultorum, aut erarum, quorum

maxime perspecta est & spectata sapientia. Ponere estim licet quod sapientibu robetur,dummodo mo me partis sententijs minime repugnet. Pertinent etia28 propositiones huius generis ea omnia,& quae ad probabilium similitudinem accedunt, & quae contraria ac disperata iis sunt,quae probabilia videntur, omnesque sententiae,quae iis artibus,quae inuentae sunt,congruunt&consentiunt.Nam si hoc probabile est, eandem incotrariis artem versari,etiam illud , eidem semul subiecta esse contraria probabile videatur.Et,si unam numero grammaticam esse,tibiarum etiam artem unaniel se probabile erit.Sinplures grammaticae,plures etIam artes esse tibiarum. Haec enim similia&cognata sunt omnia. Itemque ea, quae probabilibus contraria iunt,

modo disperatorumst proponantur, probabilia videbatur.Si etia hoc probabile sit, Afficiendos esse beneticus

amicos,illud enim probabile erit. De amicis non esse male merendum. Atqui cotrarium est,male meredum esse de amicis. disperatum vero,non esse male merem dum. Sintiliter,si de amicis bene merendum sit, de ii stibus non est bene mcrendum, quod in numero eorum contrariorum est,quae disiperata dicuntur.Contr iumcnim est, Bene merendum esse de hostibus. Eadem est

ratio exterorum.Ex similitudine etiam probabile era stan contrarium de contrario. Si cnim de amicis bene merendum est,de inimicis etiam male, suorum illud ,

Bene de amicis merendum est contrarium cst huius. De inimicis male merendum est. virum autem Id Vered icaxur,necne,deinceps cum de contrariis diueremus , docebimus. Hoc autem perspicuum est,sententias omnUs,quae artibus consentiunt, propositionibus iis, quae dialectieae sint,attribui oportere. Licet enim ea propomere omnia,quae probantur ijs , 'ut in Illis artibus Veseriti sunt, veluti ea, quae medicina tractat. Vt medici.

539쪽

L I RE R P. R I M v sea etiam quae geometria continentur, ut geometrae officio fungamur. Quod de aliis iudicandum est eodem

modo.

CONCLUSIONES. Trapositio dialectica est probabilis interrogatio ,

quae non sit contra opinionem, uel omnium, uel complurium,uel sapientum eorum, quorum ma

xime perspecta ripectatasapientia es.

De quaestione & proposito dialectico. Cap. s.

aestio autem dialectica est, qii aestio aut ad ex

petendum & fugiendum, aut ad veritatem ci gnitionemq; pertinens,uel per se vel adiunientum afferens ad aliquid aliud eius generis, de qua aut neutram in partem, aut contra plerique ac sapientes sentiunt,aut sapientes contra ac plerique , aut utrique ipsi secum discordant. Sunt enim quaestiones quaedam ad persequendum quid & declinandum, cuius seneris haec est, Vtrum voluptas bonum est,necne. Atiae sunt solum cognitionis & scientiae.ut si quaeratur,Sit,necne mundus,lempiternus. Quaedam ipse per se ad neutrum horum valent,habent tamen vim ad id efficiendii, Multa.n.sunt,quae per se ad cognoscendum nos non mouet, nisi aliorsi causa,vt per ea alia discamus.Sunt etia quaestiones,ex quibus ratiocinationes contrariae conficiuntur . Utrum enim si an ne secus sit, quaestio est,propterea quod in utranque partem rationes probabiles su petant,& de quibus quia magna & ardua sunt,disserere non possumus, rati dissicilem esse cause explicationem quo ex genere haec est,utrum mundus aeternus est, ne

ne.id enim incidere potest in disputationem, Ac pr positio quide & questio expositae sunt. Propositum asit sententia est admirabilis,contraq; opinionem omniu , alicuius eorum, quorum in philos phia illustri, est α

540쪽

τ' o p r c 'o , v. uperuagata sima. veluti non posse contradici, ut Elacet Antiitheni,vel inqueri omnia, Heraclixi sententia. vel unum cise o linia,quemadmodum ait Melissus. nam curare quae quisque contra opinionem α sententiam omnium afferat,amentia est. aut ea, te quibus cum sint cotra opiniones,disputamus:quale illud est, Non omne

quod e,aut factsi est,aut sempiterniun, ut Sophistis placet.Eum.n. lui musicus sit,cue gramaticum,cum neque

natu st, neque sempiternus. Id enim & si uni alicui non probatur, me probabile videtur, quod ratio & argumentatio probabilis in promptu sit. Ac eropositum quidem etiam q*aestio est, non omnis quaestio propotatum,quandoquidem nonnullae quaestiones sitiit elusinodi.de quibus neutram in partem sunt sentetitiae. Propositu autem esse quaestionem,hinc perspici potest, quod necesse est,ut dixi,aut multos de profosito a sapientiabus, aut quoquontodo a se ipsos dissentire , quippe capropositum sit sententia contra opinionem omnium . Quanquam autem omnes sere dialecticae quaestiones hiate proposita uocatur,tamen nihil rescret quocunq; noinine utamur.Neque.n.hqc ita distinximus,quasi nomina costruere velimus, sed ut ne ignoraremus quae sit eorum distinctio . Nec vero omne propositum omneue

questionem nobis ad disputa tum proponere debemus,sesde qua quaerat aliquas eorum qui ratiψnem desiderent,non pena digni sint,aut sensu carent. Nam &qui quaerunt,Sint,necne Dij colendi, & amandi parentes, iupplicio coercendi sunt.& qui, sit ne alba nix necne , sensu carent. Nec de ijs etiam questionibus & propositis disputare debemus,quorum fides vicina est, re facialis explicatio,aut nimium remota & dissicilis, quoni Ailla nullam dubitationem astarant,hec maiorem, quavi eam surre possit exercendi consuetudo.

CONC LUSI auolibet proferente contraria opinionibus sapie

SEARCH

MENU NAVIGATION