장음표시 사용
591쪽
r o P a C o R,M . , a a subiectum. Alterum igitur altero contineatur necessa
est. Quod si demonstratum sit, id genus,quod constituere Volumus,non esse.subiectum sub specie,prosecta
species sub eo subiecta erit. ita ostensum crit, generis id nomen obtinere. Videndum etiam est, an speciei propositae, ijs', quibuscum species communicatur ganerum coniuemat definitio. Necesse est enim in sp eie,ijsq; omnibus, quae specie participant,generum diei definitiones. Quod si quo loco non conueniat, cer- te quod datum est,generis nomen .non obtinet. Illu etiam,num differentiam pro genere adhibuit, ut si immortale genus Dei dixerit.esi enim animantium dii rentia immortale,quandoquidem animantiu alij sune mortales,alij immortales.cx quo perspicuum est in errore illuni ene versatum, st nullius rei senus disterentia sit. Quod verum esse ex hoc intelligi potest, se di strentia quid res sit,non indicat,sed potius quale quia
sit, auemadmodum gradi ns & bipes. Illud etiam, arx differentiam in numerum generum loco specie adscripserit. ut si quis impar pro numero dixerit. differe tia enim numeri est impar, non species, nec differe tia seneris est particeps, praetertim cum quicquid generis est earticeps,id vel species sit, vel incliuic uiuo dc differentia nec speciei nec indiuidui nomen obtineat omnino.Ita sit ut generis pon sit particeys differentia. Non igitur impar,species est,sed differentia: quando. quidem non est particeps generis definitionis. Pnaei r ea, illud etiam considerandum est, an genus in specierum numerum retulerit,ut contiguitatem idem e se quod continuatione, aut per mixtionem idem quod temperationcm:aut,ut Plaxo definit, delationem,loci mutationem .neque enim necesse est contiguitatem Gtinuationem esse iud contra,continuationem contiguitatem esse neeesse cst: quippς cum non omne quod co-ktatur,continuςtur, sed quo cuntinuδtur, aptatur . Quod idem sit in caeteris. neque. enim consus amnis temperatio est, quoniam siccorum permixtio non est
temperatio,nec mutatio loci o rus,delatio. Ingressus
592쪽
cum una speciessub duobus fuerit generibus, unum sub altero contineri nccesse est. Nullum genus superius participat definitionem eorum, quae inferiora sunt. Quod generis desinitione participat, id alicuius earum, qua sub genere sunt specierum definitione participare necesse est. Disserentia non quid res sit,sied quale quid indicat. Nulla disserentia es de essentia generis.
Non omne contrauum continuum estJed econtra. Aih de genere loci. Cap. III. ATque etiam illud videndum est, an id ipsum ,
quod positum est senus esse alicuius contraria, generis,particeps sit diffinitionis, aut es e possit.sic enim eadem res simul contrariorum poterit esse Particeps,propterea quod nunquam genus praetermit. tit,& contrarii est aut potest esse particeps. Illud exta, an cum specie aliquid communicetur quod ijs,quae si i biecta generi sunt, conuenire non possit omnino. ut si animus vitae est particeps,nec ullus numerus possit via uere,certe animus esse numeri species nullo modo potest. Illud etiam videndum est, an species multis v xiisq; modis cum genere collata dicatur. In quo ex Io-- cis ςorum, quae multis modis dicuntur, quos exposuimus , arsumenta nobis suppetent, Sunt enim genus & species synonynia. Cumq; omnium generum multae ni formae ac species considerandum est, an possit alialperies esse illius generis, quod datum est.Nam si non . si alia species, prosecto id quod propositum est, in nam O SVnerum uon est habendum omnino. Illud etia.
593쪽
L E R e V A n T v san quo er translationem dicitur, pro genere sit positum, velini si quis temperantiam concordiam com qentumq; dixerit. Nam cum genera omnia proprie depeciebus dicantur , concentus de temperantia non proprie,sed per translationem dicitur:quandoquidem iconcentus omnis in sonis cernitur. Iam vero, an aliquid speciei contrarium stividendum est, qui sane i cus militis modis tractari potest. Primum, u in eodem Tenere etiam contraria reperiantur, cum interim niti nil sit generi contrarium. In eodem enim genere contraria inesse debent, si nihil generi sit contrarium . Quod si quid contrarium sit generi, an contrarium contrario st, videndum est. Contrarium enim, si quidem sit generi aliquid contrarium, in contrario neces se est esse , quae omnia ex inductione intelligi licet. Praeterea illud etiam, an in nullo omnino genere id insit quod spςciei eontrarium est, sed genus ipsum, quale est bonum. Nam si illud in senere non reeeri
tur, ne contrarium quidcm eius in genere reperietur, 'sed ipsum in generum numero habebitur. Quod in bono maloq; contingit,quorum neutrum ad genus rese tur vllum, sed utrunque eorum genus est.1llud etiam,
an contrarium & genus sit alicui & species,& quibus aliquid est interiectum,& quibus nihil est. Nam siquid interiectiim sit generibus, etiam speciebus est, ct si speciebus, etiam generibus vicissm.Quod in vi tute & vitio iustitia & iniustitia perspici licet,quorum
utrisque aliquid interiectum est. Huic loco occurri-' tur,inter valetudinem & morbum nihil medium eue , inter malum & bonum aliquid esse. Tum videndum est,an inter species& genera aliquid interiectum sit, nec eodem modo, sed ita, ut inter alia negatio interiecta sit, inter alia res aliqua subiecta: si quidem c dem modo utrisque probabile est data esse. Id quod videre licet in virtute, & in vitio, R in iustitia , qui bus aliqua interiecta est negatio. Porro quando non erit generi contrarium, non solum illud videndum in an contrarium in eodem genere reperiatur, sed etiam
594쪽
et o e o R v M. ago illud qiiod medium est, quandoquidem in quo extrema etiam medium collocatur, quod in eandore & nigrore contingit. Nam & eorum & colorum omnium, qu i med ij sunt, & interiecti, color genus est. Cui tamen loco occurritur. Parum enim & nimium eum in eodem genere reperiantur sunt enim in malis amen mediocritas, quae iis interiecta est, non in ma- Iis est, sed in bonis. Illud etiam, an genus alicui, species nulli sit contraria. nam si genus alicui comtrarium est, etiam species est, veluti virtus & vitium, iustitia& iniustitia. Quod idem in caeteris omnibus
perspici licet. Hoc tamen loco nobis occurritur, v letudo enim uniuersa morbo contraria est, certus a tem morbus, cum morbi sit species, nulli contrarium
cst, ut sebris, ut oculorum dolor, & singuli alij. Aeci quidem, qui refellendi partes tuebitur, tot modis haec videnda sunt, quoniam si ea ipsa, quae exposuimus minus reperiantur, certe quod datum cst &pr Positum, non est genus. Ei autem,qui confirmabit tribus locis ad disputandum suppetet copia. Primus est, si quod contrarium est speciei, id in eo genere situm sit, quod positum est, cum interim contrarium gen ris minime reperiatur. Si enim contrarium ad alia quod genus pertineat, profecto propositum etiam g nus pertinebit. Alter locus est,u id quod interiectiuri est & mcdium, ad genus propositum reseratur,ad quod
enim genus media,etiam extrema reseruutur. Tertio
locod; quid contrarium cst generi, an etiam contrarium sit in contrario, videndum est. si enim si pro cto propositum etiam genus sit in proposito necesse est.
CONCLUSIONES. contraria sunt eiusdem generis. Nedium ct extrema sunt eiusdem generis. contrariorum aliqua sunt mediata alia immediata. Alio.
595쪽
AT vero S et,qui infirmabit,& ei qui confirmabit a casibus& coniugatis videndum erit, an eodem modo sint consequentia, quae praeponuntur. Nam si semel in uno,etiam in omnibus intelligetur, aut non intelligetur. Veluti, si iustitia scientia Ouaedam cst, etiam id, quod iuste fit, scienter fiat, & iu sius sciens sit necesse est. Quod si nihil eorum sit, ne aliorum quidem esse aliquid potest. A simili hoc modo quod iucundum est, eandem habet rationem ad voluptatem,quam id quod utile est & bonum: siquidem utrunque utriusque eiseiens est . ita fit, ut si voluptas sit bonum, etiam id quod iucundum est, sit in ijs, quae utilia sunt. Perspicuum enim boni esse essiciens, quandoquidem voluptas est bona. Hoc etiam modo locus ab origine & ortu interituq; ducitur,ut si aediscare sit agere, aedificasse etiam erit egisse. α si discere est recordari, certe didicisse recordatum esse erit, & si di solui interire est, prosecto & dissolutum esse interisse erit,& dissolutio aut direptio interitus. Eadem est ratio eorum, que vim habent ad gignendiim & interi-Inendunt,itemq; Vix εc usus. omninoq;,in qua is similitudine, & ijs, qui restitit argumentationem, & qui cofirmabit,eodem modo perspicere debet, quomodo in loco ab ortu & interitu exposuimus. Si enim id quod .vim habet ad interimendum, vim etiam habet ad dia timendum,etiam interire erit dirimi,& si id quodvim habet ad gignendum pertineat ad efficiendum, certe idem quod fieri erit, & ortus idem quod e G-ctio , quod de vi & usu eodem modo iudicandum est. Nam si vis affectio sit,etiam posse assici erit, & si alicuius rei usus & sunctio actio sit, prosecto & sungi idem qiiod agere,& functum cse, idem quod egisse valebit. Quod si priuatio erit id quod speciei contrarium est , dupliciter licebit refellere, Primo quidem, si in genere quod propositum est,id contrarium uteriatur. Aut
596쪽
ιτ DO CD RV M. t xjr enim in nullo omnino genere eodem aut certe non in extremo priuati' est. veluti si aspectus in extremo in nero sensui insit, certe sensus, caecitas esse non potin .
Deinde si & generi & speciei contraria sit priuatio, neque sit contrarium in contrario, ne id quidem genus quod propositum est, in proposito intelligetur. Atque
is quidem qui refellit, argumenta sumet, quemadmodum exposui: qui autem confirmabit , unum tantummodo depromet, hoc modo: si contrarium in contrario, etiam propositum genus in proposito reperiatur necesse est .vt u caecitas, quaedam sensus vacuita sit, etiam aspectus sensiis sit necesse est. Ab assirmantibus autem & negantibus , eodem modo, quoa communiabus & accidentibus expositum est, argumenta ducenda sunt hoc modo.Si quod iucundum est, bonum cst:quod non est bonum,id iucundum non est.si enim non ita sit, erit aliquid iucundum,quod non est bonum Feri enim
non potest , ut si bonum genus sit eius quod iucundum est, sit aliquid non bonum, iucundum: praesertim cum in quibus genus non dicitur, ne ulla quidem species in ijs dici queat. Hoc quidem modo ei qui confirmabit
ducendum argumentura est. Si quod nonest bonum,id iucundum non cst, quod iucundum est in bonis est, ita genus est bonum eius quod iucundum est . Quod si in ijs si species, quae cum ali uo con runtur , an etiam senus in ijs sit videndum em Si enim species in eorum
habeatur numero,quae cum aliquo conseruntur, etiam
genus habeatur necesse est: quos in duplo & multi placernere licet, quorum utrunque in ijs est,quae cum aliquo conseruntur. Ad vero non si Senus ad ea pertineat, speciem etiam pertinere necessc cst. Nam & scientia
in ijs est, & orammatica non item aut certe ne id quidem, quod inpra diximu virum videri potest . nam, cum virtus in bonis sit, & in rebus honestis, virtusque
in ijs, quae cum aliquo conseruntur,tamen nec bonum,
nec honestum in ijs sunt,quae cum aliquo cCnferuntur, scd in qualibus. Praeterea videndum est, an species
nou ad idem reseratur, per se, & generis ratione, ut si N n duplum
597쪽
dupIum simpli dichur duplsi, etiam quod multiplum thi
est,ad simplum referri debet: sin mi nus,eerte multiplsi risi esse genus dupli nullo modo potest. Itemque illud, an raminimc ad idem reseratur, & generis de omniti generα χ: generis ratione reseratur. si enim duplum sit simpli, re ibit multiplum etiam quod simplam vincit & superat dice ubtur, omninoq; omniu generum,quod supra sunt ad sim-pIum nomine reseretur. Quanquam huic loco occurri t. deur: propterea quod non necesse si ipsum per se, & g rilneris nomine adhibito, eum eadem re conserri. Nam cum scientia ad rem, quae scientia comprehenditur , αχxeseratur.tam e habitus Sc affectio non ad rem,quae sub M scientiam radit, sed ad animum pertinet ac refertur
Illud etia an genus & speetes ijsdem easibus explicem ritur, ut an alicui tribuatur,an vero alicuius sit aut alione modo dicatur.Eadem enim est ratio speciei & gene riris. Id quod fit in duplo,ijsq; omnibus quae supra iunc. QRlicuius enim rei & duplum & multiplum, duplum
inultiplumo: dicitur.quod eodem modo de scietia i dicandum est. Alicuius enim scientia S ipsa scientia 4 iει genera,vet asse ctio,vt habitus,esse dicuntur. Occur- c itur tamen interdum, non sta rem habere, propterea quod differens & contrarium alicui contrario dicitur , cum interim diuersum,quod illorum genus est,non alicui diuersum, sed ab aliquo dicitur . diuersum enim equid ab aliquo nominatur. Rursim, illud videduni est, nanea quae eum aliquo conserui , ijsdem casibus expli iii centur,minime'; reciprocentur codem modo: ut fit in
duplo & multiplo,quorum utrunque alicuius & ipsum γα uicissitudine, quadam dicitur. Nam & simplum α ssubduplum alicuius rei simplum & submultiplum ap- epellatur. suod idem in scientia & opinione contingit, quae alicuius esse dicuntur. itemq; reciprocantur.Nam cquod sub opinionem capit & scientiam, alicuius sub opinionem S scientiam cadit.ex quo fit, ut si in aliquo non vicissim respodeat alterum alteri,non sit futurum genus . Illud etiam videndum est, an in hoc ipso gene- Hrς, quod tractamus, genus dc species paribus casib explicentula
598쪽
explicentur,quoniam ijsdem paribusq; eamus utrum ue dici debet. quod fit in dono & largitione. Nam &onum alicuius donum, & alicui dono datum esse dieitur : & largitio alicuius largitio,& alicui saeta largitio dicitur, quorsi largitio genus doni est. Est enim donum largitio,quae reddi non debet. Ouanquam nonusiata sunt in hoc genere,quae paribus carums non effera tur . Duplum enim alicuius duplum est. quod autem vincit & maius est,& aliqua re maius est,& aliqua magnitudine maius est, & aliqua re maius est. Quicquid enim praestat, id excellentia aliqua praestat , es alicui rei praestat. Ita non sunt genera dupli, quae proposita sunt: quandoquidem paribus casibus ea & species non exprimatur, aut certe non omnino verum est, speciem di genus paribus casibus cfferri. Atque etiam illud videndum est, ut contrarii eontrarium genus sit, ut dupli multiplum, & simpli sibmultiplum. contrarium enim contrario genus esse debet. Quod si quis scientiam ponat esse sensum, id etiam quod sub scientiam cadit, sub sensum cadere oportebit, non ita est. neqluel enim omne quod scientia comprehenditur,mouet leni sum, cum praesertim quaedam eorum quae intelligetiat di ratione continentur, subiecta sint scientiae, ita nones genus eius, quod scientia comprelienditur,id quod sub sensum Gait. quod si ita non est, ne sensus quidem scientiae genus est. Quoniam autem eorum quae crim aliquo conseruntur , partim necesse est in ijs sita esse quibuscum conseruntur, ut affectio, ut habitus, ut apta compositio membroru, quae in nullo alio possunt inesse,quam in ii ad quae rese tutinartim no est ne, cesse in iis fita esse,ad quae pertinentineri autem potest ut si animus scientia contineatur, nihil prohibet animum sit eontineri scientiam,& tamen non est necesse: cum praesertim fieri possit, ut haec ipsa in alio sita sit partim non possunt m ijs inesse omnino, ad quae reseruntur.ut contrariam in contrario esse non Potest, neque scientia in eo quod subiectum est scientiae,nisi animus di homo scientia c6tineatur: illud videndum est,
599쪽
an aliquis ad aliquod genus eiusmodi quippiam retu- Ierit , quod non est eius generis. ut si quis mcmori.: msedem scientiae dixerit. Omnis enim sedes & retentio in eo sita est, quod retinet. Ita sit, ut scientiae sedes αretentio in scientia sita sit, memoria igitur in scientia sita erit, quandoquidem sedes scientiae propria est, quod fieri non potcst. Omnis enim memoria in animosita est.Hic autem Iocus ad accidens referri Dotest.nihil enim intexest, utrum memoriae genus sedem & retentionem dicamus, an ei hoc accidisse. quoniam si quovis modo memoria retentio sit scientiae, cadem ei attribuetur definitio . .
CONCLUSION. ES. Donum est largitio rei, quae reddi non debet . Memoria sedes es scientia.
II lud etiam intelligendum est,si quis habitum pro
actione dixerit, aut actionempro habitu, corum neutrumesse genus. ut si quis sensum,motum corporisdixerit: est enim senis habitus, motus autem actio.Quod idem fiet,si memorium habitum continendae opinionis appellauerit: nulla enim memoria habitus est, sed potius actio. Errant etiam ij, qui habitum statuunt esse vim,quae consequens est ex habitu,ut clementiam ire continentiam, & sortitudinem,atque iustitiam, metus lucrique continentiam . Nam & sortis clemensque Vacuus a perturbatione dicitur, & contianens ijs, qui est in perturbatione, neque ab ea uincia - tur. Ac vis quidem ex utroque talis fortasse cΡnsequitur, ut si quis sit in perturbatione, non ab ea vincatur, sed eam vincat. nec est id quidem sortem, aut clementem esse, sed nihil omnino ab ijs perturbationibus agitari. Interdum ctiam quod ex re qualibet consequens
600쪽
est, 13 pris genere dicunt: ut dolorem irae genus, & fidei opinionem. utrunque enim eorum cum speciebus propositis quodammodo consequatur,neutrum tamen in numerum generum uenit. Qui enim irascitur,dolet
ille quidem, sed cum dolor eum prius consecerit: luandoquidem non ira doloris, sed dolor irae causa est. Ex quo ciscitur, ut ira non sit dolor omnino. Ex quibus etiam intellisi potest, fidem non esse in opinione. Fieri enim potest,ut is etiam qui non fide habeat,eandem habeat opinionem. quod fieri non potest, si quidem tades sit opinionis species.No enim fieri potest, ut idem
etiam permaneat, si ex specie omnino alit genere in genus traSferatur: quemadmodum fieri non potest ut aliquid idem sit in uita,& alias homo sit, alia non sit. Quod si quis contendat, necesse esse cum,qui opinetur etiam credere, idem paria esse & aeque patere opini nem ac fidem fatebitur. Ita non erit genus,quoniam genus ad plura debet pertinere. Illud etiam videndum est, an in aliquo eodem utrunque inesse possit. In quo enim genus inest, etiam species. ut in quo candor existit, etiam color: & in quo grammatica, etiam scientia solet existere. Si quis igitur verecundiam metum esse dicat, aut iram dolorem , non essicietur, ut in e dem genus speciesque intelligantur,est enim verecum dia in ea parte animi sta, quae rationis est particeps et metus autem in ea, qua irarum existit ardor: & dolor in ea, in qua cupiditates versantur,quonia in ea etiam voluptatis est sedes . Ira uero, in qua ira versatur. Ex quo cilicitur, non esse genera ea, quae proposita sunt ,
suandoquidem non in eo ipso in quo species & species
olent existere. Itemque li amicitia in ca sit parte, in qua voluptates habitant, non erit voluntas aliqua: Praesertim cum voluntas omnis in ea Parte sita sit quae rationis est particeps. Valet etiam hic locus ad communia & accidentia confirmanda. in quo enim acciadens situm est, etiam id cui conuenit situm est . ita fit, ut si in eodem non existant, non sit accidens. Illud etiam , an quadam ex parte cum specie genus, quod