Aristotelis Stagiritae Organum, seu Libri ad logicam attinentes, Seuerino Boetho interprete, ad optimorum exemplarium Graecorum fidem nuper recogniti et in capita distincti cum scholiis variisque argumentis, conclusionibus singulo quoque capite conte

발행: 1564년

분량: 773페이지

출처: archive.org

분류: 철학

701쪽

aIterum petat eorum, quorum alia alijs consequuntur necessavio. ut latus cum diametro componi non posse, cum probandum fit diametrum cum latere posse.COntraria etiam tot modis, quot ea, quae initio dicta sunt, petuntur.Primum,si contraria petat, assirmantia di negantia. Secundo,si contraria ex oppositione,ut bonum

re malum, esse idem. Tertio, si quis omnino & totum sumpserit,& in parte petat quod repugnat . ut si quis

hoc sumpto, aduersorum unam esse artem,petat salubrium,& insalubrium aliam artem. aut si hoc posteriore petito,de toto genere repugnantiam sumat. Rursus, si quis contrariorum petat eius,quod ex positis,& con-eessis efficitur necestario. Item si quis contraria ipsa non sumat, duo autem petat eiusmodi,ex quibus repitrnantia sequetur. Sumere autem contraria, & petere

id, quod initio positum est, hoc differunt, quod huius error in conclusionem incidit. illud enim spectantes peti id dicimus, quod initio possium est contraria autem id propositionibus cernuntur, quod intςr se quodammodo affectae simi.Ut autem exercitatio & meditatio in argumetationibus eiusmodi paretur, primum asilescendu est argumentationes conuertere. Sic enim maior nobis ad disputandum argumentorum suppetet copia & in paucis multas argum etationes tenebimus,

Convertere enim est, unum eorum,quae data sunt refellere,csimulata cum reliquis interrogationibus conclusione. Nana si tollatur conclusio,vna aliqua proposi tio tollatur, necessu cst : siquidem positis ijs omnibus, necesse sit conclusionem ossici. Ad omne vcro propositum multum valet, in hanc an illam partem argumentum firmum sit videre ,& inuenta eius explicatione , illico quar stionem ponere. Sic enim fiet, ut simul & in quaerendo & in respondendo exercitati simus. Si nemo alius si, quo cum disputemus, conferamuSque haec ipsa, at certe nobis vicissim per nos & nobiscum licebit. qua exercitatione ad omnem quaestionem a suinent feligemus. Hoc enim & ad cogendum, & ad efellendum multum valet, cum alicui magna argu-

702쪽

TOPIC R V M. 334 mentorum copia in utranque partem disserendi suppetit. nam ad contrarias partes fiet tutior. Posseque a te perspicere,&perspexisse, quid utranque quaesti nem & causam sequatur, non paruum adiumentum adfert ad cognitionem,philosophiaeque rationem. R Iinquetur enim,ut corum recte alterum sequamur.Sed

ad id efficiendum ingenio opus est. Ucrumque ingenium & indoles in eo est, ut posiJs verum recte sequi, α declinare salsum quod quidem ii quibus acumen ingenii & indolem natura largita est, praeclare efficere possunt. Cum enim amatit & oderunt, quod affertur & proponitur, vere de eo quod praestantissimum. est iudicant. Cum vero, ad quaeritones, quae saepissime in disputatione incidunt, parati & instructi argumentorum copia venire debemes,ttim maxime ad cas,quibus capita prima proposita & quaestiones generales disputantur. quoniam in his sere ii qui respondent, non habent quod dicant. Iam definitionum nobis magnavis suppetere debct, easque in promptu habere debemuS maxime, quibus ea, quae probantur, & prima re

perspicua declarantur, cum praesertim ux iis ratiocinationes constent. Danda est etiam opera, ut ea, in quae alia argumenta incurrunt, teneamus. Vt enim in geometria utile est, clementa & initia exercitatione parata & meditata habere, & iri numerorum ratione,

prima quasi capita in proptu habere, magnaque in hoe

ipso vis est,ut alium etiam numeru multiplicatum c gnoscant, sic in argumentationibus, principia tenere, S propositiones in ore habcre. Quemadmodsi enim in ea parte, in qua memoriae sedes cst, loci collocati &dispositi, statim iaciunt ut redeant res nobis in memoria, ita haec ipsa magna nobis ad disserendum copiam suggeret, quod loci ipsi certi sint quos si i ctemus. Sed

locus communis potius quam r. atiocinatio memoriae

mandandus est . quippe cum difficile sit, mediocrem principiorum & propositorum vim ac numerum suppetere. praeterea argumetum unum in multa distribili re

assiescendum est nobis : ita tamen, ut id obscurissime

sacere

703쪽

sacere videamur. Quod ita fiet,si cliti, longissime abe ret a vicinitate eorum, de quibus agitur. Ea autem a gumenta in hoc genere plurimum valebunt, quae de toto genere id maxime cfacere post uni. Cuius gcnoris

illud est. Non esse unam multarum rerum artem. Eadem enim ratio est eorum, quae cum aliquo conscrim-tur, S contrariorum, quae aduerse dicuntur, S coniuratorum. Atq; etiam ad uniuersi seneris quaestionem reuocari debet disputatio , etiam si in parte sit tractata. Sic enim ex una multas ctiam sacere licebit. Quod explicari in arte Rhetorica de enthymematibus e odem Odo iudicantani est. Idemque conscrre se saepissime ad uniuersi generis quaestionem debet, ex qua conclusionem eliciat. Uidedum est etiam semper,ut de pluriabus rebus communibus tractetur: oratio. Cmnis enim quae de parte, etiam de toto genere exponetur, inclique in priuata singulari causa totius generis expositio&demonstratio,quod sine totius generis locis nihil con- eludi potcst. Vsus autem argumentationum earum, quae per inductionem tractantur, ad adolescentcs, Scignaros Carum, quae per ratiocinationcm ad peritos transserri accommodarique debet.Enitendumque est, ut ab ijs , qui argumentationes per ratiocinataonem traetare possunt, Iocos & propositiones, ab ijs qui per inductionem, similitudinum collationes comparati nesque acci piamus. Sunt enim utrique in hoc genere exercitati. Omnino i qui excrcitationis gratia disputat, conari debet vel ratiocinati ncm de xe aliqua eL .serre, vel explicationcm, vel propositionem,uel aret mento resis cre, siue quis recte ponat quaestionem, fueron recte ipse , aut alius, ct qua de causa utrunque ipsicisciant. Ex his enim haec tota ratio ct facultaS n- stat. exercitatio aute facultatis gratia suscipitur,cius Praesertim, quae in proponendo aliquid S resistendo arptimcntis cernitur. Dialectitus enim instructus parariisque est & ad proponendum quid, & ad resistendum.

Est autem proponere, unum facere ex multis: quand

Idcin uni vi Cmnino sumi dctet ad id de q

704쪽

resistere vero, multa ex uno. aut enim distinguit, autetiertit: cum ex ij, , qua proposta sunt, hoc concedit, illud non concedit Quoniam autem vitiose,& iniquardi siputationes cum quibusdam iuturae sunt necessario, nec cum quouis disputationes instituere, nec quemlibet in societatem exercitationis recipere debemus. Itaque consuetudo eius vii ada est, qui hoc unum agit, hoc conatur ut se ostentet in disputando. Et quaquam aequum est omnino disputare, tamen no semper decet. Quocirca non temere cum quibusvis exercitationis causa considendum est. hinc enim maledicta,hinc con

tumeliar, hinc iracundae contentiones concertatione

que nascuntur. Neque enim fieri potest, ut qui unum in locum discendi exercendaeqtie artis gratia conti

niunt, sine concertationibus disputare desinant. Atq; ut finem discendi faciam, parata & expedita argumenta nobis esse debent ad eiusmodi quaestiones, quorum quo minor copia suppetet, eo plura valebunt, quo ex genere sunt & ea, quae per totius generis quaestionem nisa sunt, & ea, quorum ex tempore dissicilior suppeditatio & inuentio est.

CONCLUSIONES. Socius iniquus O sceleratus es qui commune bonum impedit. Verum ex falsis nonnunquam, falsum autem non

nisi ex falses conclassi licet.

O cto librorum Topicorum Finis .

705쪽

ARISTO Τ ELIS

PERIPATETICORUM PRINCIPIS

Machino Perionis Cormarriaceno Interprete. SuMMA LIBRI.

Quae nam sit libri intentis,ct de disputationum γ rηs generibus. De locis si bissicis in dictioneo extra dictionem, o de causis sopbinicarum deceptionum . De ueris σ falses redarguti nibus . De tentativa interrogatione, quae di ferentia sit inter sopbisticum o contentiosum. De captionibus denique Nugationis cir Sol et i , O de sophisica occultatione contra mole se reoondentes.

Quod nam sit libri propositum: & esse aliquem syII gismum sophisticum ostendit. Caput primum.

E Ru PREHEMsIONIBUS i fallacibus, ijoq; quae reprehensionis specie prae se serunt,cum captiones sint,no reprehensi nes,hoc eges sermone dicere institui. Liquo a primis & elemeti natu ae ordinem secutus,Or---i Ac illud quidem perso i-cuu est, alias esse ratiocinationes quae vere proprieq dicantur, alias quae illarum speciem& similitudine mimit eutur.

706쪽

B E R P R M V s. 336 imitentur. Quod quidem ut in caeteris rebus, sie in sermonibus propter similitudine solet contingere. Vt .mi ri alijs hominibus vera corporis constitutio inest, in alijs citi imago ac species,quod more pomparu se ipsi comunt & coparant,quorsi illis elensante honestamq; facie serma, his sucus largiatur : Sic in rebus inanimis contingit,quaru partim argentum sunt reuera,partim aurit. Aliae non proprie vereq; dicuntur,iudicio tamen sensius videntur,qualia sunt lithargirina & stanea,quae argentea & selle insecta, quae aurea videntur. Eade estes ratiocinationis & reprehesionis ratio,quaru alia vere dicit,alia non,sed quaeda illius,quae ignaros capiat, species ac simulatio. Imperitis .n. id e vim venit, quod ijs, qui res procul prospici sit Ratiocinatio enim est ex nonnullis, quibus positis, aliquid aliud praeter ea,quae posita stat,ex his ipsis necessario efficitur. Reprehesio

aute ratiocinatio est, cum oratione contraria conci

sonis. Aliae aute id no ossiciunt, & tame essicere videntur,idq; multis de causis.quaru illa verissima est,& vulgarissima,qua verba pepererunt.Nam qm no licet nobis una ferre nobiseu res,de quibus per te ac soli disputemus, utimurq; p rebus verbis, quasi quibusda notis, quod in verbis usu venit, ide in rcbus usu venire existimamus, luemadmodu in calculis iis usu venit, qui ratione subducunt. Quanqua no est cade huius rei verborumq; ratio,propterea P verboru certus est, numerus, multitudinisq; sermonsi reta infinitior: ita eade or tio virumq; verbsi multa declarat necessario. Vt igitur illic a peritis falluntur ij, qui rationes subducere nesciui,sie i displitationibus ij, clui verboru vim ignoransacile,& cum ipsi disputant,di cu alios disputantes audi sit, falluntur atque capiuntur. Atque haec quide causa est, alie quae per multae quas exponemus. ex quibus ficta & simulata nata ratiocinatio & reprehenso est .

CONCLUSIONES.

Verborum ac nominum certus es numerus, rerum .

Aero infinitior: ideo unum nomen plura significat.

707쪽

LIBER PRIMUS

De disputationum generibus. Cap.

QV0ni in autem quibusdam utilior & melior

est sapientiae opinio ipsa sapientia, detracta opinione cst enim sophistice sit lachnim simulatioque sapientiae,non vera sapicntia: & sophis esis, qui simulatione specieque sapientiae , non vera sopientia quaestum facit profecto hi tales homines fateantur necesse est , malle se videri sapientis fungi officio:uam fungi nec videri. Est autem perfecte sapientis ossicium, iis in rebus, quas quidem cognitas meditatasq; habeat,nec fallere,nec decipere,alleriusq; n dos & captiones indicare posse. quorum hoc in eo p ratum est, ut discndere: alterum in eo, ut refutare poscsis id,de quo disputetur. Quocirca qui sophisticae esse

Nolun eos necesse est genus harum disputationum ex-Quirere & adipisci: est enim in promptu. quandoquidem hac ipsa facultatem id, quod volunt, sapientiae similachrum assequetur. Illud igitur perspicuum est, talc. genus esse disputationii, eamque vim & facultatem Cos expetere,quos sophistas vocamus. Deinceps sequiatur, ut quot genera lint disputationum captiosarum, quotque ex partibus haec ipsa constet facultas, & quot sint nostri instituti partes, & de iis,quae ad hanc artem Pertinent disseramus. Sunt igitur carum disputati num , quae sunt in disterendo, genera quatuor. Aliae Cnim ad docendum , aliae ad dilserendum valent: partim tentandi & experiundi, partim studio certandi milituuntur. Sermones ad praecipiendum comparantur aj,qui ex proprijs verisque initijs artium omnium, non ex respondentis arbitrio sententiaque concluduntur.debet enim is fidem adhibere, qui discit. Ad dis rendum autem valent ij, qui ex probabilibus aliquid contra quam dictum est,esticitur. Tentandi autem experiundiq; gratia suscipiuntur ij, qui ex ijs concludui, quae Probat ijs,qui respondet,quaeque tenere debet ne nario, ri qui siti artem arrogat. Quo de genere alio loco

lori

708쪽

Ioco diximus. Certandi autem studio adhibentur,qui ex iis, quae probabilia videntur, nec sunt,aliquid comcludunt: aut ij,qui speciem prae se serunt conclusionis. Ac de ijs, qui ad praecipiendum demonstrandumque comparantur, in libris de iudicandi arte disseruimus. de in autem, quae ad disserendum,& tentandum in si perioribus.de ijs quae certadi studio,nunc dicendu est,

C O N C L USIONES. Oportet addiscentem credere. Sophetica es apparens sapientia . 2Nonnullis magis operae pretium est, uideri sapientes e non esse, quam esse O non uideri. Sophistarum fines, & de locis sophisticis in diactione. Cap. 3.

SEd primum intelligendum est, quot exquirant& inuestigene ij, qui certandi vincendit studio

disputant. Sunt autem numero quinque, reprehensio, falsum, admirabile, & contra opinionem, soloecismus, & quintum, facere ut nugetur is, qui contra disputet, quod in eo positum est, ut saepe idem iterare cogatur. aut quod non est quidem, sed speciem qua dam prae se fert illorum omnium. Volunt primum illi quidem, ac maxime videri coamuere eos, qui contra disputant: deinde falsum aliquid ostendere,ium ad aliquid, quod est contra opinionem omnium compeli re, tu ad seloecismum impellere,id est sacere ut batb re loquatur ex disputatione is, qui contra disputat, postremum omnium idem saepe dicere. Genera autem coarguendi & reprehendendi sunt duo. Aliae enim reprehensiones in verbis sunt,aIiar in rebus. Eorum, qua in verbis spectantur,sex genera sun homonymia,ambiguitas, adiunctio, distinctio,accentus, sorma orationis. Atque illud 2 inductione di ratiocinatione, sue V u alio

709쪽

alio aliquo argumento docere potest, tot nos modixijsdem verbis S orati onibus non ea silcm res solere declarare. Ex homonvivia aute eaptiones ducuntur hoc modo: Qui sciunt, discunt. tuae enim memoriar prodi ta sunt, discunt grammatici. Discere enim homonymum est. nam& scire is dicitur, qui doctrina utitur , & is cui ars traditur. Eiusdem generis illud est, mala esse in bonis, quoniam quq oportet saccre bona sunt , ct mala oportet sacere. Dupliciter enim oportere dieitur,quod nccessarium est, id quod etiam in malis farpe contingit, propterea quod malum aliquod necessa rium est: & bona oportet fieri dicimus. Simile illud est etiam . Eundem sedere & stare, aegrotare & val re . Qui enim surgebat stat, & qui curabatur, valet, atqui surgit aliquis sedens,& curatur aegrotans. sed

aestrum aliquid facere aut pati & accipere, non unum aliquid declarat: verum interdum eum hoc tempore aegrotare, aut sedere, interdum eum ante hac aegro-

ea:se. tamen verum est, curatum esse aegrotantem: at valere non cum aegrotat& aegrotare non nunc quidem , sed prius. Ex ambiguitate hoc modo, Velle me si s capere: &, Num quod quis cognoscit,id cogia scit λ fieri enim pot,ut S is,qui cognoscit,& id quod cognoscitur. pro eo qui cognoscit, hac orone exponatur.

Cuius generis est illud, Num quod quis videt, id

videt columnam autem videt, videt igitur columna.

Item illud, An quod tu ais esse, id tu ais esse λ ais antem lapidem esse, tu igitur lapidem esse tu ais. Et, licetit ne siletia loquiὸ ambiguit est enim, etiam silentia

dicere, ut & eum qui dicit, & ea quae dicuntur, lac re lucelligamur. Sunt antem tria genera eorum, quae ex homonymia& ambiguitate nascuntur. Unum, cum oratio vel verbum aliquod proprie multa significat, ut aquila vel canis.alterum, cum soliti sumus ita dicere. tertium quando eoniuncta verba multa significant, separata unum: quale est, scire literas,utrunque enim

& scire,& Iiterae,sortasse unu aliquid per se significat, coniuncta autem,plura, aut ipsas lucras habere sese tiam a

710쪽

x IzER P R'I Μ v s. 37stiam, aut alium habere literarsis elantiam. Ac homonymiae quidem & ambiguitatis genera exposita sunt. Ex coniunctione antem hae sunt orationes, hoc modυ, sedentem ambulare posse, di eum ri non scribat, scribere. Neque enim idem signi sicat, si quis distinctioite

utatur in proferendo,quod si coniunctione,ut posse eu, qui sedeat ambulare, & cum qui non scribat, scribere, idem,quod si quis cum adiunctione dicat,eum qui non scribat, scribere. Significabit enim,eius eam vana esta, ut cum no ta scribit, scribere queat. at si non adhibeat adiunctionem, eum posse tum cum non stribat, scribere. Et dissecre nunc literas : u idcm didicit quar sciebat. Et eum, qui unum tantummodo possit ferre multa ferre posse. Ex distinctione hoc modo, quinque sunt tria & duo, & par numerus & impar. Et illud, Quod maius est, aequale esse, propterea tantum est &coamplius. Non enim semper idem di stinctii , quod coniuncta eadem valci oratio. Cuius generis illa est, Ego te feci seruum existentem liberum, Et illa, Quinquaginta virum centum heros liquit Achilles. Accentus autem ratio facit,ut in iis quae scripto no constant, ut diu riint non facile sermonem habere possint, miis,quae scripto constant, Sc in poematibus facilius poscsint. Quo in genere Homerum nonnulli corrigunt, &dcfendunt aduersis eos, qui cum coargunt, quasi absurde dixerit, Hoc ου putrescit imbre. Quod illi dum

accentu dissolliunt, & explicant, ου acuto tono aiunt

notatum Et illud de Agamemnonis 1bmiam ita explicant, ut dicant non ipsum Iouem dixtise, se dare vietoriam velle, sed cum fomnio id dedisse mandatum. Ab

accentu haec nascuntur omnia. Ex forma autem orationis eueniunt, cum non idem eodem modo exponiatur . ut si quis virile nomen pro mulicbri dicat,aut muliebre pro virili, vel quod is interiectum pro altero, aut quantitate pro qualitate, aut qualitate pro quan- titate, aut quod facit pro eo quod patitur, aut quod

affectum sit pro eo, quod facit, & si qua sunt alia eiusdem generis. Licet enim aliquid quod non est in iis. V u a MAE

SEARCH

MENU NAVIGATION