장음표시 사용
711쪽
quae saciunt, sic oratione explicare, ut si in ijs,quae s ciunt esse. ut valere eadem orationis forma, qua secare & aediscare dicitur,cum interim illud quale quid Raffectum quodam modo, hoc aliquid facere declarat. Quod eoaem modo de alijs iudic dum est.
uinque sunt termini, ad quos ressondentes du-
cere conatur disputantes: Redargutio, Falbum, Inopinabile, Soloecisenus, O iugatio. do
De locis Sophisticis extra dictionem. Cap. q. . EX his quidem locis reprehensiones eae, quae ex
verbo existunt,ducuntur. Rerum autem captiosa sunt genera septem. Vnum ex accidente,alterum cum omnino aut non omnino, sed quodammodo aut alicubi, aut aliquando I aut collatum cum aliquo dicitur, tertium,ex reprehensionis ignoratione, qua
tum, a consequentibus, quintum, ex eius, quod initio dictum est petitione, sextum, cum pro causa id, quod non est causa, ponitur, septimum, cuni rogata plura pro uno proponuntur. Ac ex accidente quidem tum captiosa est & fallax conclusio, cum aliquid eodem modo aeque rei, atque accidenti volunt conuenire. Qiuado enim eidem rei multa accidunt, Prosecto non est necesse ea omnia & ijs omnibus,quae dicuntur,& ei de quo dicuntur, conuenire. Sic enim sutura sunt eadem omnia, ut sophistae contendunt. ut si Coriscus ab homine diuersus est, ipse a se,quia homo est, ditiersus crit.aut, si Coriscus alius est,alius Socrates, & Socrates homo est,Coriscum ab homine diuersum aiunt ec. se concessum, propterea quod accidit,ut is sit homo,a quo ille dictus est esse diuersus.Ex eo autem,quod hoc vel illud omnino dicitur, aut quodammodo non proprie, tum captiosum nascitur genus concludendi, cum
712쪽
LIBER PRIMUS. 339 id , quod in parte dicitur, omnino & in totum dictum esse fiumitur.ut si res, quae nullae sunt,sumantur non es.se:quia sunt opinabiles. Neque enim idem valet esse qtiada ex parte, quod esse omnino, aut si aliquid quod est non esse sumatur, quod rerum, quae sunt , aliqua vi homo non sit.Neque enim non esse aliquid,idem quod non esse omnino oscit. Sed quia vicina sunt & finitima haec dicendi genera,esse aliqua ex parte,esse omnino,& non esse aliqua ex parte,non este omnino, neque interea multum interest, ob eam causam idem val re & esscere videntur. Similis est ratio illius generisqnod ex his duobus nascitur, quodammodo & omnino. ut si Indus omnino niger, candidis sit dentibus, ex eoque albus, non niger concludatur,& si utrunque
quodammodo conueniat, ex eo eidem contraria comiteniret. Atque hoc quidem genus captiosi argumenti in nonnullis lacile est perspicere omnibus, ut si quis sumpto eo, Aethiopem esse candidis dentibus, an albus sit requirat, & absoluta i nterrogatione, si hac ex parte sit albus , illud eundem nigrum & non nigrum esse, disputando effectum esse & conclusum putet . Sunt autem quaedam, in quibus id obscurum est se quenter. cuius generis ea sunt omnia, in quibus cum illud ipsum quodammodo & quadam ex parte dicitur, illud etiam omnino consequens videtur. Itemque ea omnia, in quibus non est facile perspicere, utrum e rum recte dandum sit, qualia sunt ea omnia, quibus a pari iure& aequaliter contraria conueniunt. videtur
enim aut utrunque, aut certe neutrum dandum esse,
diei omnino, ut ii quid ex d imidia parte sit album, Sc .' dimidij altera nigrum, id quaeratur album sit an num
grunt. Ea autem captiosa argumenta, quae ex eo oriun tur , quia quid ratiocinatio sit, quid reprehensio, non expolitum sit,ex pretermissione definitionis eueniunt. Est enim reprehensio,oratio contraria unius eiusdemque non verbi, sed rei: & verbi non synonymi, sed eiusdem, quae quidem ex ijs, quae data sunt & conceia . . sa: cssicitur concluditurque neccssario, non adiuncto
713쪽
eos, initio dictu est, quod ea de ex parte , & in eadem
rc, eodemque modo, R in eodem tempore dicatur.
Eodemq; modo falsum quid de aliquo dici potest. Sutetiam quidam, qui alicuius eorum, quae exposita sint praetermissione videntur refellere,ut eandem rem dupla csse,& non dupla. duo enim unius esse dupla, trium non clse dupla, aut si eade res eiusdem dupla sitire non dupla , scd non ex eadem parte: ut longitudine dupla sit, latitudine aute non dupla. aut si eiusdem rei sit: &eadem ex parte , eodemq; modo, sed non eodem tempore , ita speciem prae se scrunt reprehensionis. Quod quidem genus ad ea, quae ex verbo existunt, referri potest. Quae autem ex sumptione & repetitione eius, quod initio dictum est, eueuiunt, totidem modis existunt,quot potest repeti id quod initio dictum est. Reprehendere autem in hoc genere videntur, propterea
quod quid idem si, quid alterum, non possit perspici.
Ex consequentibus captiosimi genus repreheydendi ex eo nascitur, quia retro vicissim consequcns commeare
putetur. Quando enim si hoc est, illud esse necesse est, putat si illud sit, alterum etiam csse necessario. Ex quo sallaciae & captiones, quae in opinione & sensu contadunt , oriuntur. saepe enim fel esse mel existimamus , quoniam flauus color mel sequitur.Et quia si pluit, s quitur ut terra madefiat vicistim si madefacta sit, pluis .
se etiam putamus,quod non est neeesse. In arte autem rhetorica argumenta,quae per signa tractantur sunt ex consequentibus. Ad probandum enim aliquem adulterum , id quod consequens est sumunt, eum comptumesis, aut eum noctu errantem videri. quae quidem in multis reperiuntur, ca autem,quae dicuntur,non item.
Quod idem si in ijs artibus, quae ad concludendumessiciendum quae valent. Cuius generis est illa Moliis concluso, Infinitam esse via mersitatem , assumpto illo, uniuersitatis nullum esse ortum. CX eo enim,
quod non est,nihil gigni posse,quod autem ortum habuit, ex initio natum esse. Si igitur non est generata, initium non habet uniuersitas. Ita infinita est & intes
714쪽
LIBER PRIMVs. 34. minata. Octod certe non essi itur necessario. no enim
si quicquid natum est , id initium habet, iccirco vicis
sim, siquid initium habet, etiam natum est, sicut nec siqui febre iactatur, calidus est, necesse est eum qui calidus est, bra iactari. Reprehensio autem captiosa ex eo, quod pro causa id quod causa non est, ponitur, tum existit, cum id quod causa non est, assumitur, quasi ex illo reprehendendi nascatur occasio. quod an ratiocinationibus continsit, iis quibus alii incommodo urgentur, quoniam iis ipsis necesse est aliquid eorum, quae posita sunt refcllere. Si igitur in necessi
xijs interrogationibus ante conclusionem enumeretur id quod essicitur, & concluditur, nec fieri potest ,
ex eo saepe nasci videbitur reprehensio, ut si animus idem quod vita. Si enim intcritui ortus est contrarius, etiam alicui interitui ortus aliquis contrarius erit, mors autem quidam est interitus, & contraria vitae est, ortus igitur vita est, & viuere oriri. quod fieri non
potest. Non igitur idem est animus quod vita. Ita non estectum est, animum idem quod vitam esse cia ficietur enim ac concludetur ex eo, id quod fieri non potest, ctiam si quis ii get animum idem esse quod vitam sed solum vitam morti, quae est interi tus,& int ritui ortum esse contrarium. Argumenta igitur huius generis non sunt illa quidem omnino infirma ad eff-ciendum aliquid , se ad id modo, quod positum est
concludendum nihil valent. quod tamen genus latet plerunque eos ipsos, qui tuterrogant. Atque ex consequentibus, & ex eo quod pro causa, id quod non citeausa , ponitur, quae argumenta captiosa ducerentur exposui,ex eo autem quod multae interrogationes pro una habentur tum existunt cum ignorantur multae es.se, & ad eas tanquam una sit semel respondenuir. Ac nonnullas quidem interrogationes multas esse laci leest cernere, neque responciendum esse . Cuiusgeneris illa est, Sit ne terra mare, an coelum In quibusdam dissicilius est hoc perspicere. Nam eaquam una sit, aut concedunt, propterea quod ad rogatum non resDon- Vu sipuis
715쪽
dent, aut coargui videntur. Quo ex genere illa est, i An hie& ille homo est 3 Si quis igitur hunc & illum nsereat hominem, non homines serici. Item haec, pro- πpositis multis quorum partim bona sunt, partim non vbona, sint ne bona omnia, an non bona λ Vtrumvis nenim respondeat,vel reprehensioni causam dabit, vel scerte id, quod perspicue salsuni est, dicere videbitur . nDicere cnim aliquid eorum,quae non sunt in bonis, bo tinum ess e,vel eorum quae in bonis sunt,non bolanm,fal- esum est. Interdum asti mptis quibusdam , vera erit re- prehensio, ut si quis det eadem ratione unum multa- sque dici alba,nuda, & caeca. Si enim caecum idest,quod cnon despicit, & cui natura aptus est aspectus,etiam cae ica erunt ea, tuae sensu oculorum carent, qui eis natura ist aptus. Propositis igitur duobus, quorum Vnum Vi- ideat, alterum non videat , utrunque aut respiciet, aut i caecum erit: quod seri non potest.
CONCLUSIONE s. Redargutio es oratio qua eonceditur O admittitur iam negatum, uel negatur iam concessum.
Quascunque redargutiones sophisticas ad ignora tiam redargutionis reduci. Cap. s.
O inui quidem ratiocinationes ac reprehensiones, quae proprie veraeque non dicuntur, sed has imitantur fallaciter: aut in has, quas e posuimus formas reducendae sunt, aut certe omnes ad reprehensioni, ignorationem redigendae, atque reum candae. Nam, ut hinc potissimum exordiar, omnia genera, quae exposui, sub definitionem reprehensionis i concludi licet. Primum, si nihil valeant ad ericiendii aliquid ,quod cum ex ijs,' posita sunt, essici debeat Conclusio, necessario etia dici, non videri dici debent
omnia.Deinde ex singulis etiam dissinitionis partibus l
716쪽
id perspici potest. Eorum.n.captiosorum argumentorum,quae in Verbo spectantur, alia ex eo quod multis modis dicitur,ducuntur, ut homonymia, Vt ambiguu , ut similis forma. Solent.n.hoc vel illud significare omnia,adiunctio autem & distinctio & accentus, quod n6. st eadem oratio, aut nomen, quod differat. Atqui veres eadem,sic eadem oratio & verbum debet esse, si futura sit vera reprehensio,aut ratiocinatio. ut si hoc cocludendum est,uestem non essh tunicam, scd vestem. Quanquam.n.id verum cst, non tamen esse effectum , sed praeterea quaestionem unam, an idem declaret. ι' opus est ponere ei, qui causam requirat. Quae autem ex accidente ducuntur, definita ratiocinatione perspi. ci potiunt, quandoquidem etiam reprehensionis cadem debet este definitio,nisi quod contrarie orationix
nomen,addendum est. Es .ia .rerrehensio, nunciati nis,contrariae conclusio. Quod u accidens non concluditur,non reprehεnditur. non enim si his postis, illud efiici necesse est,hoc autem album cst, necesse est illud
album esse conclusione. Nec si triangulus duobus rectis pares habet angulos,ei autem accidit,ut forma sit, aut primum, aut principium,ei scitur ut forma,aut ini lium aut primum sit. Non enim quia forma sit, aut quia principium,aut primum,sed quia triangulus,n cessaria fuit concrusio. Eadem est ratio caeterorum. Si igitur reprehensio quaedam ratiocinatio est,nunquam, certo reprehensio Valebit, quae ex accidente ducetur. quin etiam ex eo artifices ac docti ab inscijs coarguun. tur, propterea quod ad doctos ratiocinationes ex accidente adhibent. At hi quoniam non possunt explicare,aut rogati concedunt,aut etiam,si non dent, tamense dedisse putant. Quae vero ex eo,quod ex parte & in totum dicitur, sumuntur argumenta,intelligi possunt, . quod non in eodem in quo a furinatio, etiam negatio dicitur. Cum enim rei,quae quadam ex parte alba est, . . illa,quae aliqua ex parte non est alba,& eius,quae Om- .nino est alba, illa, quae omnino non est alba, negatio
sit, si quis det aliquid esse quadam ex parte album, α
717쪽
omnino id album, esse alter accipiat, eius profecto nulla crit re relictiso, etiam si ignoratione natura reprehensionis essae videcitur. Facillime autem ex omnibus, quae supra sunt exposita, Ca, quae ex reprehcnsonis definitione sumuntur, intelligi possitnt . itaque hoc nomen habuerunt, Praetermissione enim verbi, aut orationis vid ntur esse, quae non Vere dicuntur reprehensiones. Quae si in has partes distribuantur, in omnibus haec ipsa definitionis praetermissio communiter&promiscue adhibenda erit. Ea etiam, quae ex assumptione eius, quod initio dictum est, ueniunt, &quod id causa ponitur, quod non est causa, destriti ne reprehensionis explicantur, praesertim cum ob eam causam,quia aliqua posta sunt, cisci coclusio debeat. 1 6d in iis,quae non sunt causae, non contingit, & tum equi etiam debeat, cum id quod initio dictum est, non enumeratur, quam vim non habent ea argumenta captiosa, quae sunt ex eius, quod initio diruim est, repetitione. Quae autem sunt cx consequentibus, a
cidenti quasi partes subijciuntur. Quod enim cons quens est, id esscitur & concluditur, sed ab eo, quod concluditur, distere, quod id,quod concluditur,in uno solo intelligi licet, veluti quod favum est, idem est quod mel, & quod album est, idem quod cygnus. At quod est ex consequente, semper in pluribus cernitur. Quae enim res idem sunt, quod una & eadem aliqua esse easdem aequum censemus. Ex quod consequentis nascitur reprehensio, Nec vero id omni ex parte vere dicitur, ut si quid album sit sortuito. nix cnim &eygnus idem sunt, quod album nisi sorte id in Melissia umentatione perspicitur, in qua sumit & accipit natum esse idem valere, quod principium habere, aut paria fieri idem esse,quod eandem accipere masnitudinem . Nam quoniam quod natum est, principium habet, iccirco id etiam quod initium habet, vult natum fuisse, quasi haec duo idem declarent, propterea quod initium habeat ,& quod natum est, & quod finitum ac terminatum, Quod idcm in iis,quae paria fiuno di aequali sta
718쪽
L R P R I M v s. t 3 2α aequalia, contingit. Si ea, quae unam & eandem magnitudinem sumunt, paria sunt,ea etiam, quae paria fiunt , eandem accipiunt magnitudinem. ita sumit id, quod est conseouens. Quando igitur reprehensio ea, quae est ex conclusione in reprehensioniis ignoratione consstit, profecto etiam ea, quae est ex cons quentibus. sed hoc genus alias tractabimus accuratius. Reprehensioncs autem , quae Ex eo oriuntur, quod ex multis una fit interrogatio, ob eam causan eueniunt, quod vim naturamque propositionis non c plicamus , aut patimur . Propositio enim unum de uno enunciat. quoniam unius sistius rei & omnino rei una definitio est, ut homini, & unius solius hominis , caeterarumq; rerum omnium Quod si una sola propositio unum de uno dicit , omnino etiam propositio erit, quae ex hoc genere est, interrogatio, cumq; ex propositionibus ratiocinatio constet, reprehenso autem sit ratiocinatio, reprehc nsio etiam ex propositionibus erit. Si igitur unum aliquid de unυ cnunciat pronunciatio,certe ex ignoratione reprehensionis hec quoq; , litam tractamus, reprehensio nascatur nece stale est: quippe cum ea, quae non vere dicitur propositionis speciem prae se ferre videatur. Quod si quis det responsum,quasi una sit interrogatio, reprehensioni v re locus relinquetur, sinsecus , at dediise videtur, falsa erit reprehensio. Quare hoc quidem consectum , est,omnia haec genera in reprehesionis ignorationem cadere ac rescrri,ita tamen,vi ea , quae in oratione & verbis cernuntur,ob eam causam reseramur, quod contrariae enunciationis&repugnantiae species quaedam , in eis existat, quod reprehensionis est proprium tera ex ratiocinationis definitione.
ius rei simpliciter una es desinitio.
719쪽
Deceptionum ac sophisticarum captionum causa'. Cap. VI.
CAptiosa autem sunt & sallacia ea,quae ex ho
monymia & ambiguo eueniunt, tum deniq; cudistinguere non possumus id , q :od multis modis dicitur. quorundam enim non est facilis distinctio S explicatio,cuius generis sunt, unum id quod est, &idem. Quae autem ex coniunctione & distinctione dii Cuntur, ea captiosa sunt,propterea quod nihil interesse putatur inter coniunctam & d istinctam verbis orationem. Quod in plurimis cernere licet. Similis est
eorum ratio,quae ex r5nis oriuntur . neq;.n.aliud comtenta aut remissa oratio declarare in uno videtur, nisi
quod in pluribus. quae vero ex forma dicendi existut , captiosa sunt,propter similitudinem orationis. Difficile est enim quae eodem modo, quae alio dicantur, explicare: quandoquidem is demum proxime ad veri cositionem accedit, qui hoc ipsum praestare potest. emq; annuere & nutu indicare solet, quod in uno dicitur,id omne nos aliquid esse existimare, & pro uno aeripere solere, quod unum & naturam singulae res, &id quod est sequantur maxime. Quocirca in his, quae ex verbis existunt,hoc genus ponendum est. Primum, quod sepius aut facilius falli capiq; solent ij, tui inter se,quam qui per se ac soli disputant, aut rem aliquam exquirunt & considerant. Quae enim cum alio instituitur disputatio & consideratio in oratione, ea autem,
quam secum & per se quisq; meditatur, in ipsa potius re eernitur. Deinde tum deniq; salli solent ii qui ipsi
per se de re aliqua exquirunt,cum tractationem & In-1titutum ad argumentationem traducunt. Tum autem sntilitudine & specie veri fallimur. similitudo autem ex verbo nascitur. Quae autem sunt ex accidente,pr
pterea fallaces sunt conclusiones,quia quid idem sit, Zid aliud, quid unum,quid multa, si iudicare non posimu . neq; quibus verbis, quae de aliquo dicantur ,
720쪽
LIBER PRIMUS. 3 3 nee cui rei haec omnia conueniant. Quod eodem modo de ijs , quae sunt ex consequentibus,tudicadum est. consequens enim pars accidentis est. Iam vero in multis hoc perspicitur, enunciaturq; hoc modo,Si haec revab illa non diuellitur,nec altera ab altera. Que autem prietermissione desinitionis, quaeq; illis duobus, dicialiqua ex parte & omnino, eueniunt, captiosae sunt quod aut nulla, aut Parua eorum videtur distinctio. Quasi enim nihil efficiat illud quadam ex parte, aut
omnino,aut quodam modo,aut nunc,ita omnino con
cedimus. Similis est ratio earum, quae id assumunt, quod initio dictum est,& quae non habent vim essiciendi: quaeq; plures interrogationes pro una faciunt. Esror enim in his omnibus versatur, st parua distinctio videatur. Neq; enim in his subtiliter & accurate, propter eam,quam dixi,causam,Propositionis ratiocin tionisq; dcfinitionem exquirimuS.
CONCLUSIONES. Quae cum alio iustituitur disputatio in oratione, quae uero secum quisque meditatur, in ipsa re cernitur.
Saepius falli capiq; solent hi,qui inter se quam qui per se ac soli bis disputant.
Ex quibus nam locis captiones salsi sint. Cap. VII.
Voniam autem quot causae conclusiones es ciant, eas, quae non vere dicuntur, scd earum prae se serunt speciem, tenemus etiam causas fallacium & conclusioniam & reprehensionum. Aperulo autem fallacem & sophistarum propriam non solum conclusionem ac reprehensionem, quae non pro- p rie, vereque dicitur species, quae est modus vi sint latio verae, sed eam etiam, quae vera est, sed ei rei, de qua agitur,accommodata est sallaciter.Quo ex genere sunt eae, quibus ignari non in eo, quod agitur redarguuntur,