장음표시 사용
181쪽
i6a Do Iustitia Divina Sem 3 . . mente defendant, quin in hoc solo tuenda εsapientia eth.
possident , qui Christi religionem profitentur , per quam unice non solum a daemonum, pravarumque cupiditatum captivitate liberantur; verum etiam a iugo veteris legis et docente Apostolor Non sumus ancilla filii, sd Libera : qua libertate Chrsus nos liberavit . b in hoc solo tuenda &c. Bon. quam bi isti hoc &c. Al. quo in hoe dcc. Al. qua in hoc seculo tuenda &c. Fleum. haec verba inter glossemata refert. Mihi depravatam lectionem obtrudunt non facile sanandam ; sensum tamen esse putor Religionem veram etiam vitae dispendio tuendam esse, quoniam, ut saepe Laetantius docuit , haec sincera , & caelestis sapientia est.
Quis eni in tam insolens , tam elatus est , qui me vetet oculos in coelum tollere ρ quis imponat mihi necessitatem vel
colendi , quod nolim , vel quod velim , non colendi pQuid
a Quis imponat mihi necestatem &ς. Cultus religiosus a voluntate procedit . quae quum libera sit, cogi potest a nemine. Iccirco si qui aliquando susceptam Veram religionem , quam postea abiecisse cognoscitur , ad eam iterum profitendum compellitur, non vis voluntati illius infertur, ut credat; sed ut impleat, quod
182쪽
Lib. V. Cap. XIV. Seg.3. 6. 163 quod promisit, ut id teneat, qupd semel suscepit,& ne alicis secum trahat in errores . Vide S. Τhom. x. a. secunda M. VIII. Adversus Athens tamen omni u iura clamant, quoniam Deum esse, & colendum esse, omnes sanae mentis homines semper, &ubique docuerunt. Vide dissi xxUI I. cap. I. s. n.
Quid jam nobis ulterius reliquetur , si etiam hoc , quod voluntate fieri oportet, libido extorqueat aliena λ Nemo istud efficiet , siquid nobis ad contemnendam mortem , doloremque virtutis est. Quam constantiam si tenemus , cur stulti judicamur , facientes ea , quae philosophi laudant pa Facientes ea, qua philosophi laudant. Repete, quae segmento primo huius capitis Noster dixit, Benosce quam bene Ethnicos revincat in culpa atque in injustitia versari.
Recte igitur Seneca' , ineongruentiam hominibus obiectans, ait: Summa virtus IL
a Recte igitur Seneea ι Non oeeurrit locus iste in iis, quae supersunt Senecae operibus ; videntur e mon desumptus ex eodem libro, quem Τertullianus
183쪽
164 De Iussita Dipina Seg. 6. 7. Iis videtur magnus animus β. Et iidem eum , qui contemnit mortem , pro furiose habeut , quod es utique summae pravitatis ψ .
laudat in Apologetico prope finem , ubi ait i Multi apud vos ad tollerantiam doloris , ct mortis hortantur , ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis &c. Erat autem inscriptus t de Fortuitis et sive et de remediis fortuitorum ad Gallionem Fratrem . b Summa lirtus &c. Scholius: Summa ustitia .c Et iidem eum, qηi: Bon. ideo . Al. iὸ-d vi illi eum. d Summae pravitatis: Bon. Iumma rerum pervem sitatis. Al. Iumma per.ersitatis .
Sed ii vanarum religionum cultores, eadem stultitia id obiiciunt, qua verum Deum non intelligunt, quos Sibylla Erythraea κωφους,& -Θη Τως vocat , surdos scilicet , &excordes , qui nec audiant divina , nec sentiant , sed terram digitis suis imaginatam .
Pon. omissis duabus primis voeibus i Εοιbraea χαψ φους ανεσθηmγς . Extant haec Sibyllae verba in editione Carmin. Sibyll. Gallaean ab Digitis suis imaginatam i I. E. in imaginem re dactam . Apud Gellium L. xv I. cap. xVID. imaginct
lve usurpatum reperies; passive autem in Glossariseu Freo.
184쪽
Lib. V. Cap. XV. Seg. I.2. I 63 CAP. X v. Al. XIV.
Uae vero caussa sit , ut eos , qui sapientcs sunt, stultos putent , magna ratio est . Nec enim frustra falluntur . Quae nobis diligenter est explicanda , ut errores suos tandem si fieri possit) agnoscant.
a Duae vero . Bon. qua vera . Apud aliquos usque ad haec verba cap. x . producitur ἔ apud alios vero prothra itur usque ad segmentum secundum Al. qui
Iustitia , suapte natura , speciem quandam stultitiae habet- , quod ego & divinis ,& humanis testimoniis confirmare posi sum. Sed nihil sortasse apud istos agemus , nisi eos de suis doceamus authoribus φ , non posse quemquam justum esse , quod est con-
a suapte natura , Bon. st ...en. . . atur .AL sua b Speciem quandam stultitia habet. Vide supra ad lib. III. c. xxx. L. I v. c. II. e Vis eos de fuis doteamus authoribus t De pro eae, quod saepe facit Lactantius,ut ad Symposi prooemium fusius ostendemuS.
185쪽
166 De Iustitia Disiua Seg. 2.3. junctum cum vera sapientia , nisi idem stul
Carneades, Academicae sedile philoso
phus - , cujus in disserendo quae vis fuerit , quae eloquentia , quod acumen , qui nescit , is ex praedicatione Ciceronis k intelli
get , aut Lucilii, apud quem differens Ne
a Carneades, Academicae secta Philosophus. Bon. Academiae Alosofus. Non Anaxarae discipulus ille, de quo Suidas mentionem facit, nec Poeta ille Epigrammaticus , a Laertio commemoratus; led Philosophus genere nobilis , patria Cyrenaeus , Egesini auditor, ac in schola successor , in qua ab Arcesila quartus dicitur a Cicerone . Is author fuit Academiae, quam dixere mediam, docens , incomprehen-sbiles esse res omnes , non quia id earum ferret natura , ut placuerat Arcesilao ; sed quia rebus in se ipsis remanentibus, quantum ad essentiam suam in variatis , phantasmata ab iis, derivamus , quae nobis , instar nunciorum mendacium , falsis imaginibus imponunt. Item docuit veris omnibus aliquid falsitatis esse admistum, illudque vero simile adeo esse , ut nulla certa recte iudicandi, atque asseverandi suppetant argumenta , quibus Verum quid sit , percipi ulli mode sive sensu , sive ratione possit . Da Romano illius itinere , ac de eius tu urbe mora, &actionibus mox cum Authore nostro dicemus. b Is ex pradieatione Ciceronis. Aldus, & Bon.
186쪽
LIb. V. Cap. XV. Seg. 3. 167ptunus de re dissicillima , ostendit non posse id explicari, nec si Carneadem φ ipsum Orcus remittat: Is, quum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset - , disputavit de justitia copiose ' , audiente Galbas, & Ca-
e Nee si carnerdem . Bon. non Carneaden si M. d Is quum legatus ... Romam mi1sus esset. Ouum a Sicyonis authoritate Romani Senatus mulcta quingentorum talentorum dicta esset Atheniensibus , quod Oropum, Boce.iae Urbem vastassent; ii graviorem, quam par esset, eam putantes, ad Senatum appellarunt, missis, tamquam L gatis, tribus Philosophis , scilicet Diogene ex Porticu, Critolao ex Peripato , Carneade ex Academia , ut ex muleta illa aliquid remittereturi de qua legatione vide Elian. V. LIM. C. LVII. Gell. L. VII. c. I. Macrob. Solurno L. I. C. V.
e Disputavist de Iustitia eopiose. Quilibet ex iis
seorsim, ostentandi gratia, in celebrioribus Urbis
Romanae locis, magno virorum conventu de re
aliqua disseruit, & potissimum Carneades violenta, ac rapida , ut fertur, facundia, de Justitia disputavit .s Audiente Galba . scilicet Galba Sergius, vir Consularis temporum suorum eloquentissimus, quem Suetonius in Galba , Hispaniam ex pratura obtinennem xxx. Lusitanorum millibus perfidia trucidatis , Ut viatini Belli ea fam extisse , traditum esse testatus est. Accusatus ea de re a Catone , duos filios praetextatos amplexus fuisse dicitur , ac mist ricordia abs
187쪽
tone Censorio a , maximis tunc oratoribus .g Et Catone Censorio . De quo supra dictum est; neque heic aliud addendum putamus, nisi quod de
admiratione Graecae Atheniensium istorum oratorum eruditionis rumore turbatus, metuens , ne ita nimium Romani iuvenes eloquentiae gloria abriperentur , ut eam gerendis negociis , ac militari disciplinae praeferrent, jam pene decrepitus in Senatum deferri curavit, eidemque author fuit, ut quantocius de re , ob quam missi erant, decerneretur , & ex Urbe ablegarentur Graeci Philosophi; nam ab ipsis persuaderi posse quicquid vellent, se cognovisie, graviter dicebat.
. Sed idem disputationem suam postride , contraria disputatione subuertit , & iustitiam , quam pridie laudaverat , sustulit , non quidem pbilosophi gravitate is , cujus firma & stabilis . debet esse sententia , sed quasi oratorio exercitii genere , in utranque partem disserendi . Quod ille sacere solebatς, ut alios quodlibet asserentes a posset
refutare. Eama Non quidem Philosophi gravitate . Scholius rnon quidem id . b cujus firma , oe stabilis. Al. cujus prudentiamma Ecc.c Facere solebat: Al. faciebat. d uuodlibet asserentes . Aldus quidlibet. Al. asserentes .
188쪽
Lib. H. Cop. XV. Seg. s. 6. 1 69
Eam disputationem , qua justitia evertitur , apud Cic. L. Furius recordatur :credo , quoniam de Republica disserebat , ut defensionem , laudationemque ejus induceret , sine qua putabat regi non posse Rempublicam . Carneades autem , ut Aristotelem refelleret, ae Platonem , justitiae patronos , prima illa disputatione collegit ea , omnia , quae pro iustitia dicebantur, ut posset illa , sicut fecit, evertere .
a Lucius Furius r De eodem ad Caput x II. diximus , & Cicero non solum loco ibidem laudato, sed etiam II. de Oratore loquitur , asserens, eundem saepe audivisse Corneadem. Item in libris de Republica , qui non supersunt, in quibus Lucium Furium Philum fuisse ex simul loquentibus unum , patet ex Epist. xv I. L. iv. ad Atticum.
Erat enim facillimum , justitiam radices non habentem labefactare ' , quia
tum a Radices non habentem labefactare , quia Sc. In Bonon. post non habentem legitur: labenteis r Al. post labefactare addunt rat diceret inaniter laborari. Al. uldieeeret anhelantem ; Al. anhelanter leborare. Al. Iabefactare . Al. labare . Al. labefactari.
189쪽
1 o De Iusitis Divina Seg. 6. 7. 8.tum nulla in terra fuit , ut, quid esset , aut qualis , a philosophis cerneretur.
b uualis a Philosopbis temeretur. Al. diseretur .
Atque utinam tot , ac tales viri quantum eloquentiae, quantum animi , tantum scientiae ad implendam defensionem summae virtutis habuissent , cujus origo in religione , ratio in aequitate est ε . Sed ii, qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt.
a Quantum animi . Aldus et quantumque animi. b cujus origo in Religiose, ratio in aequitate est . sum Deus sit rerum omnium Dominus , rector, ac opifex , utique a Religione , que eius cultum pro oblecto habet, originem trahere debet iustitia, quam heie illustrandam Laetantius assumit; quamvis eius essentia in aequitate sita sit.
volo autem prius ' circunscripte , ac breviter , quid sit , ostendere , ut intelligatur , philosophos ignorasse justitiam , nec id , quod minime noverant , potuisse defendere . Ita. a Volo autem prius Bon. ultimam vocem non habet.
190쪽
Iustitia quamvis omnes simul virtutes amplectatur , tamen duae sunt omnium principales , quae ab illa divelli, separarique non possunt, pietas , & aequitas . . Nam fides , temperantia , probitas , innocentia , integritas , & caetera hujusmodi, vel natura , vel institutis parentum , possunt esse in
a Iustitia, quamviis omnes simul virtutes amplectatur. Sic Matth. v. 6. Beati, qui esuriunt , ersitiunt justitia mi & Mati. v I. I. Attendite ne j sitiam .estram faciatIs eoram bominibus . De qua Lactantius tape in superioribus egit.b Tamen dua sunt omnium principales . .. pietas, in aquilas . Heum. legit principes ; quod quidem
elegantius est ; sed neque manu exarata, nec edita exemplaria se legunt. Ideo autem pietatem , & aequitatem a iustitia avelli non posse heic dicit Lactantius, quia utraque , quamvis diversa ratione, eius naturam participant; ita tamen, ut in neutra tota reperiatur iustitiae essentia , quae explicatur per hoc , quod alterι reddat, qnod ei debetur secundum aequalitatem. Pietas enim Deo , & parentibus , & Patriae , debitum reddit, sed non ad aequalitatem ; aequitas vero aequalitatem servat, sed debitam portionem non nisia iustitia discit; ergo ita connexae sunt, ut divel li nequeant, quum vere partes ejus sint, quae totum seiunctim non adaequent.
