De Justitia, seu Divinarum institutionum adversus gentes L. Caelii Lactantii Firmiani Liber 5. Recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit F. Eduardus a S. Xaverio C.E

발행: 1757년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

1νa De Iuuitia Divina Seg.9 IO. II. iis hominibus ' , qui justitiam nesciunt , si

cuti semper fuerunt. c Possunt esse in iis hominibus. Al. possunt inesse iisdem hominibus.

in io in

Nam Romani veteres , qui justitia gloriari solebant ε , iis utique virtutibus gloriabantur , quae ut dixi ) proficisti a justitia possunt , & ab ipso sonte secerni . Pietas vero , & aequitas , quasi venae sunt ejus et his enim duobus fontibus constat tota justitia . Sed eaput ejus , & origo in illo primo est ,

in secundo vis omnis , ac ratio o

a Qui iustitia gloriari solebant . Respieit heie

Lactantius ad Catonis sententiam , quam refert S. Augustinus L. v. de Civit. Dei c. xis. Nolite inquit , existimare, maiores nostros armis Rempublicam ex pareta magnam fecisse. Si ita esset multo pulcherrimam eam nos haberemns. Sc. Sed alia fuere, quae illos magnos fecerunt, qua nobis nulla sunt: Domi indu

Iria , foris justum Imperium.

. in D

Pietas autem nihil aliud est, quam Dei notio φ , sicut Trismegistus verissime definivit, ut alio loco diximus Si

192쪽

Lib. V. Cap. XV. Seg. I 2. I 3

Vide L. II. cap. xvi. seg. 6. Heic tamen interea nota, quod etsi Ρietas ea dicatur vii tus, quae Parentum cognitionem , cultum , subiectionem , amorem inque respicit; attamen Deus etiam intra latitudinem

sui obiecti , quodammodo continetur sub ratione primi , ac summi parentis , ad illud Malach. I. st. Si ergo Pater ego sum ubi est honor meus γ Et ideo Lactantius austitiae, ac pietatis originem a Religione pendere , sapientissime dixit.

in i a

Si ergo pietas est , cognoscere Deum , eujus cognitionis haec summa est, ut euuta, colas: ignorat utique justitiam , qui religionem Dei non tenet . Quomodo enim potest eam ipsam nosse , qui unde oriat r ignorat μ λ

a Eam ipsam nosse , qui unde orratur ignorat. Sic etiam Aldus . To ipsam a plurimis abest , sed nece iasario apponenda est , ut de Justitia , quatenus Religionem , & Pietatem complectitur , sermonem institutam fuisse , ac iugiter continuari facilius intelligatur.

Plato quidem multa de uno Deo locu tus est , a quo ait constitutum esse mundum φ : sed nihil de religione . Somniaverat enim,

cois tutum esse mundum. Vide Lib. I V. c. I P. Seg. si

193쪽

iν Iussiua Divina Seg. Iῖ. I . IS. enim Deum , non cognoverat. Quod si justitiae Φ defensionem vel ipse , vel quilibet alius implere voluisset , in primis religiones deorum evertere debuit , quia contrariae sunt pietati. b Quod si justitia oec. Bon. quia si Oe. Alduus .auissi.

Quod quidem Socrates, quia secere ten lavit , in carcerem conjectus est , ut jam tunc appareret , quid esset futurum hominibus qui justitiam veram defendere , Deo que singulari servire coepissent .a In Carcerem conjectus est. vide Lib. II. cap. III. Seg. v. b Hominibus . Aldus, & Bon. sie legunt. Al. iis hominibus.

in is in

Altera igitur iustitiae pars est aequitas' ς aequitatem dico non utique bene judicandi , quod & ipsum laudabile est in homine justo, sed se cum caeteris coaequandi , quam Cic. aequabilitatem vocat ε.

Deuma Altera est justitia pars aequitas. Al. Altera essaequitas. Al. Altera igitur pars est . b Quam Cicero aequabilitatem vocat. AI. aqualia ratem. Vide L. I. de Osci de L. III. de Oratore.

194쪽

Deus enim , qui homines generat, &inspirat , omnes aequos , id est - , pares esse voluit , eandem conditionem vivendi omnibus posuit , omnes ad sapientiam genuit , omnibus immortalitatem spopondit. nemo a beneficiis ejus coelestibus segregatur.

a Et generat, O inspirat. Primum ex nostro Cod. restituimus . Τὸ inspirat stit heic pro Animam, seu spiritum infundit. Sap. xv. ρ. x I. aut inspiravit illi animam. b Omnes aequos , id est pares , esse volvit. Natura scilicet, & productione. Ideo Boetius de consoL L.III.

metro VI. a Uers. I.

Omne humanum genus in terrissimili surgit ab ortu, onus enim rerum Pater est; unus eunti a ministrat.

a unitum suum lumen. Id est solis, secundum ea quae dixit L. II. cap. v. & cap.9. & Matth.V. vers. F. Ut sitis filii Tatris Uri , qui in Coelis est: qur solem Dum oriri facit super bonos, O malos , O pluit super justos, ct injustos . Bon. unicum suum Numen ,

195쪽

i is De Divina Seg. I . dulcissimam tribuit: sic omnibus aequitatem, virtutemque largitur . Nemo apud eum servus est , nemo dominus - . Si enim cun

ctis idem pater est , aequo jure omnes liberi

sumus φ. Ne-b Hemo apud eum servus, nemo Dominus. Libertas enim a naturae humanae iuribus descendit; servitus autem , & Dominium ab ipsius naturae depravatione ἔiccirco enim mulieri, quae primum hominem ad prae-Varicandum pellexit a Domino dictum est i sub vitri potestate eris , O ipse dominabιtur tui . Gen. III. vers. 16. quam legem in populo Dei servatam novimus, docente Apostolo ad Galat. v. vers. aa. Mulieres viris suis Dbdita simi, sicut Domino. Non autem apud Gentes; nam teste Diodoro Sicul. apud AEgyptios mulieres maiorem obtinebant, quam viri, potestatem, L. I. cap. II. Hinc primum in familiam, postmodum in gentem , mox in Societatem , inde in Civitates , atque in populos, dominia, servitutes , & Gentium iura paullatim processerunt , Vide Disi. xxv m. cap. IIIo g. I, c MLquo jure liberi fumus . Libertate , qua Christus nos donavit, qui Primogenitus in multis fratribus et Scitis , inquit Matth. xx. vers. et s. auta principes gentium dominantur eorum, qui majores funipotestatem exerceant in eos . Nou ita erit inter vos c. Unde egregie Augustinus L. xix. de Civ. Dei cap. x Iv. de Principibus Christianis ait: Etiam qui imperant ferviunt eis , quibus videntur imperaνe: Nec enim dominandi cupiditate imperant; sed ostio consu

196쪽

Lib. V. Cap. XC Seg. IS. I9. I 77ιendi; nec principandi superbia , sed providendi misericordia .

indiget : nemo dives , nisi qui virtutibus plenus est , nemo denique egregius - , nisii qui bonus , & innocens fuerit: nemo clarissimus , nisi qui opera misericordiar largi ter fecerit: nemo persectissimus , nisi qui Omnes gradus virtutis impleverit .a Nemo denique egregius ... Clarismus . . . verisfectissimus oec. His plurimas addere possemus splenia didos titulos: quibus Rectores , ac Praedises , Reipublicaeque, ac Regum administri decorabantur , ut ad Lib. de M. P. fusius dicturi sumus. Heic tamen adultam iam temporibus hisce nostris Rempublieam intueri lieet horum titulorum liberalissimam . . . . . velis tantum , oe peream nisi forte Deumdus Doctorum in regno fieri merearis , O Arebon . Nuper inquit Sectani filius Sat. v.

in i 9 in

Quare neque Romani , neque Graeci iustitiain tenere potuerunt , quia dispares M mul-

a d duia dispares oeo. Non ita errasse intelligendum

197쪽

118 De Iustitia Divina Seg. I9.2o. multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad divites , ab humilibus ad potentes denique usque ad regum sublim issimas

potestateS . est Laetantium, ut obesse ab eo dicatur iustitiae hominum in Republica Christiana disparitas,& gradus diversitas. quae utique semper fuit in Civitatibus bene moratis. Id vero in Ethnicis tam Graecis, quam Latinis hele, tam sequam iniustum, a Lactantio reprehenditur,quod ossicia humanitati communiter debita , ab iis denegabantur, qui vi, & metu homines liberos sibi servos , & vestigales constituebant: Vide dicta ad priora Capita huiusce libri, & Diss. xxv m. Cap. I. g, IV.

Vbi enim non sunt universi pares , aequitas non est & excludit inaequalitas ipsa juititiam ' , cujus vis omnis in eo est , ut pares faciat eos, qui ad hujus vitae conditionem pari sorte venerunt .

a Excludit in qualitas ipse justitiam . Al. 0 justitiam. In equalitas, quae iustitiam excludit, illa est , quae sibi usurpat, ut major fiat, quod ignuria ab alio ablatum , illum reddit minorem; vel tanti non aestimat aliquem , quanti revera is est faciendus, ut plurimi ipse habeatur t

198쪽

Lib. V. CV. XVI. Seg. I. 2.

in i UDUobus igitur illis justitiae sontibus a

immutatis , omnis virtus , & omnis velitas tollitur , & ipsa justitia remigrat in caelum . Ideo non est verum , illud bonum a philosophis repertum , quia ignorabant vel Unde oriretur , vel quid essiceret: quod nullis aliis , praeterquain nostro populo , reve latum est .

a Duobus igitur illis justitia fontibus. I. E. Pisistas, dc aquilas ,

in a

Dicet Aliquis: Nonne sunt apud vos alii pauperes , alii divites , alii servi , alii domini t Nonne aliquid inter singulos interest Nihil Nec alia caussa est , cur nobis

invicem fratrum nomen impertiamur , nisi quia pares esse nos credimus.

a Fratrum nomery impertiamus. De mutua fratrum appellatione inter antiquos fideles usitata in omnibus Ecclesiasticis Historicia, atque scriptoribus Obviae

199쪽

via sunt exempla, praecipue apud eos , qui ApolO-gias scripserunt contra Gentes morem hunc eis CX probrantes. Vide infra ad cap. XXII. , & L.VI. c. Io.& in Epit. c. I. , & Lxi I. & Gottola. Arnold. in Peculiari dis . de Fratrum Appellatione.

Nam quum omnia humana non corpore , sed spiritu metiamur , tametsi corporum sit diversa conditio φ , nobis tamen servi non

sunt , sed eos & habemus et dicimus spiritu

fratres , religione conservos. a Tametsi corporum sit diversa conditio . Manifestum esse putat Heum. heic legi debere non corporum, sed servorum . At notat Bunem. ex Graecis , Latinisque ICtis servos vocari σωματα , id est corpora , ut docuere Casaubonus au Athen. L.v.c.IO.& Gaiaher. de Instrum. Ibis c. X.

in ψ

Divitiae quoque non faciunt insignes , nisi quos possunt bonis operibus facere clariores . Divites sunr enim , non qui divitias habent . , sed qui utuntur illis ad opera justitiae

a 'dsi quos possunt &e. Aldufi nisi quod &c.b Hon qui divitias habent; sed qui . Al. Non quia . Al. sed quia Sc.

200쪽

Lib. g. CV. XUL Seg. q. S. 6. I 8 Istitiae . Et qui pauperes videntur , eo tam ea divites sunt , quia & non egent , & nihil

concupiscunt .e auia O non egent , O nihil concupiscunt. Al. qui ct non egent. Ualch. quia egent, O concupiabunt nihil Heum. quia eis egent, covcupiscunt nihil.

Quum igitur & liberi servis , R divites pauperibus , humilitate animi pares simus , apud Deum autem - virtute discernimur . Et tanto quisque sublimior est, quanto justior .a Humilitate animi . Prima vox in hoc sensu virtutem illam designat, quam Christus Dominus primus docuit ; apud Ethnicos ignobilitatem , depresionem , ac altitudinis contrarium significabat . Secundam aliqui delent . b Apud Deum autem . Al. tamen. Al. enim .

Si enim justitia est , parem se etiam

minoribus facere , quanqualia hoc ipso praecellat , quod se inferioribus coaequavit :tamen si non tantum quasi parem , sed etiam quasi minorem se gesserit , utique multo al-

SEARCH

MENU NAVIGATION