De Justitia, seu Divinarum institutionum adversus gentes L. Caelii Lactantii Firmiani Liber 5. Recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit F. Eduardus a S. Xaverio C.E

발행: 1757년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tunc contingere ; nam , qui traditores dicebantur, ii erant, qui iudicibus Sacros Codices debant, quos Hierocles, quum e numero judicum esset, videre utique , ac legere potuit.

Quae igitur a temerarias erat , id audere dissolvere , quod illi nemo Φ interpretatus

est Z Bene ; quod aut nihil didicit , aut nihil

intellexit . Tantum enim abest a divinis literis repugnantia , quantum ille ab suis a veritate , & fide . Prae-

a s ua igitur. Scholiust qua eNim. b Quod illi nemo interpretatus est. Ex his Gallares intelligere poterat, Divinarum Scripturarum sensa talia semper in Ecclesia habita fuisse , ut non omnibus et sed iis dumtaxat, quibus a Deo munus interpretandi eas , datum cst, aperta esse possint; quod ex D. Pauli Epistola ad Corint. I. Cap. xii. 9. IO. eruitur; & non cum iis desipere , qui etiam mulierculis divina eloquia intelligibilia esse , stultissime conis

tendunt .

b Praeeipue tamen Paulum , Petyumque Iacera-mit , ceteroique Oe. Al. Petrum , Taulumque . Quid ad Versus eos scripserit Hierocles, Eusebius I. Libro contra eundem scripto paucis sic refert: Id quoquo dignum est eonsideratu , quod 'esu resgesas Petrus, σ'Paulus, aliique similis nota mirifice extulerint, homines mendaces , indoeii, impostores Oe. Quod dolosum calumniarum genus refellere ibidem noluit, u pote jam vindicatum ab se adversus Porphyrium scribente . Is enim , teste Hieronymo in Prolog. Epist. ad

62쪽

Galat. & ad Cap. eiusdem xi. Io. Erroris Petrum, procaeitatis Paulum postulavit; quum potius , ut Augustinus ait Epist. olim 8a. , nunc a 2. , laude digna

essent & justae libertatis in Paulo , O sancta humilitatis in Petro hiculentissima exempla . dulianus Apo- sata apud S. Cyrill. Lib. II. in illum lucubrato , omisnium Apostolorum eruditionem , figmenta hominum malignitate composita, nihil divinum , sed puerilia , S monstriloquentia omnia esse , asseruit. Quibus, ne in impietate par videretur Spinora Dan . Theolog- Polit. Cap. xi., eos non locutos fuisse , ut Apostolos, S Prophetas, sed ut doctores , variis opinionibus ini. butos, demonstrari posse contendit ex Epistolis D. Pauli, ac D. Jacobi circa fidem, & bona opera ad iustificationem necessaria. Tandem huius impii hominis discipuli, etiam Epistolarum , atque totius novi Testamenti stylum derident ,& parvi pendunt, ut ii, quos superius nominavimus , fecisse dicuntur. Hos τινι fortes magistros laudant, vel habent, vel e rundem luppressis nominibus,de eruditione Apostolorum , atuue Evangelistarum obloquuntur; sed vide a nobis dicta Di R. xxix. Cap. iii. iii. Ibi enim &ista, ct quae sequuntur , quam falsa , & impia sint, de monstravimus: & quidem iam diu ante ab Origene contra Celsum protrita , atque percalcata.

in i 7 in

a tamquam fallacia feminatores. Bon. sectatores.

63쪽

fallaciae seminatores β , quos eosdem tamen rudes , & indoctos fuisse testatus est : nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum : quasi aegre ferret, quod illam rem non Aristophanes aliquis, aut . Aristarchus commentatus sit . CAP.

b His iisdem elogiis eos ornant nostri temporis homines nefarii, de quibus vide in dissi laudata; & infra

ad cap. sequens .e Aristopbaneri Graeeus stilieet Comicus , quem aliqui Byranthinum, alii Rhodium , Lydium nonnulli, & lege Atheniensem die unt, patre Philipponatum, inventorem Tetrametri, & Octo metri cae- minis , teste Suida r Aristarchi Magistrum , & Socratis derisorem acerrimum. Nihilominus Platoni adeo IS carus erat, ut Sophronius de eo dixerit ex Me- Magio apud Laertium Lib. III. seg. 18. Libenter etiam eum Aristopbane , ct Sophrone versatas est , a quibus personarum in dialogis imitationem didicit. Hos autem

eantopere dilexit, ut in ejus jam defuncti lecto repertus sit Aristophanes , O Sophron. Sed & huiusmodi epigramma in Aristophanem composuisse Plato dicitur: Gratia perpetuum sibi templum , expersque ruina

Requirens , animam cepit Aristophauis . Revera tamen homo improbus fuit nulla rei gione praeditus, & tanta turpitudine venalis , ut quaestum In calumniis, atque in irrisionibus fecisse dicatur. Unde Lucianus eum cum Eupolide comparando e bo. mines , inquit , idosteos Ed tradacendum , quae sunt maxime severa, ad irridendum , quas bene habent. Bis accus. seg. 33.

a . t Disarebus: Non philosophus ille Samius, sub

64쪽

sub cuIus nomine Robervallius librum edidit: de Mus di Systemate , ut motum telluris circa immotum so-istm ita tueret; nec Tegaeates alter poeta Tragicus, qui Asculapio fabulam vovit, quum ab eo corporis valetudinem , se recepturum speraret; sed Grammaticus , lege Alexandrinus ex Samotracta, patre itidem Anstarcho natus Olymp. CLVI. sub Ptolemaeo Philometore , commentariorum scriptor , Aristophanis discipulus, de quo IElianus V. H. memoriae tradidit, eum tam castigato iudicio fui si e praeditum , ut . . Homeri versus non putaretur, nisi is, qui ab Aristarcho esset probatus . Hinc factum est , ut excellentes Critici antonomastice de eiusdem nomine Aristarchi appellarentur : Unde Horat. de Artς Poetica 347. Arguet ambigμe dictum, mutanda notabit rFiet Aristarchus erc. Et Cicero L. i. ad Attic. Ep, in. Ego laria meis ora- ιιonibus , quarum tu Aristarcbus es , Ioleo pin ere .

CA P. III.

Assuit ergo ab iis fingendi voluntas , R

astutia - , quoniam rudes fuerunt .

At quis possit indoctus apta inter se , & cQ-

a Abfuit ergo ab iis fingendi moluntas , O Uuria &c. Nempe ab Apostolis, quos rudes fuisse, increduli dicebant. Consequens enim est, dolos, fraude

65쪽

46 De Iussilia Divina Seg. I. 2. haerentia ρ fingere , quum philosophorum doctissimi Plato , & Aristoteles , & Epicurus, R Zenon , ipsi sibi repugnantia , & contraria dixerint ς ῖ Haec est enim mendaciorum

natura , ut cohaerere non possint.

ac mendacia nectere , eos nescire, qui hebetes, Rignari sunt . Hinc Scriptoris nostri sagacitatem intellige , stultitiamque illorum , qui huiusmodi argu menta iterum nobis opponunt ; magis repugnantia addentes ; Nimirum , Apostolos revera credidisse Christo viventi , ac praedicanti ; sed cognita postmodum illusione , voluntarie , in errore perseverasse, ne ab iis deriderentur, a quibus impugnabantur . Quasi vero simile sit, rudes , ac plebeios homines cum vitae propriae dispendio, & sine utilitate, ςrrores, in quos ipsi inciderunt, cum aliis communicare velle , ac pertinaci contentione per orbem universum disseminare. 'b Et cohaerentia fingere &c. Adversus impium aeque , ac stultum spinogam , eiusdemque sectatores , qui asserunt , Apostolos . & Evangelistas in religione concordes fuisse , hocce argumentum maximam vim habet .c Repetuantia, O eontraria dixerint' Non solum Auguvinus L. xv m. de civ. Dei cap. XLII. heic a Beis tuleio laudatust sed Gentiles ipsi , & praecipue Sextus Empiricus hoc ad evidentiam demonstrarunt.

in a in

, Illorum autem traditio , quia vera est,

quadrat undique , ac sibi tota consentit, &ideo

66쪽

Lib. V. Cap. III. Seg. 2. 3- ideo ' persuadet , quia constanti ratione suia

fulta est. a quia vera est, quadrat undique , tota sibi consentit, er ideo &c. Bon. quιιι vera est enim quadrata undique tota sibi consentit Sc. Lectio haec, cum inducta parenthesi spernenda non est; nam quadratum id proprie dicitur, quod rectos, & aequales quatuor habet angulos , totidemque lineis quaquaversum mensuratur, ac propterea undique sibi consensiens et & iccirco quadruplex Evangeliorum texintus perfecta armonia sibi ubique consentaneus , ceu quadrato agmine , veritatem Catholicie fidei propugnat , & quibusvis adversariorum aggressionibus imis mobilis obstat, atque reluctatur. Al. er quadrat ubi

que, ac tota dicti L ... -

Non enim questus ' , 8c commodi gratia , religionem illam commenti sunt - , quippe qui & praeceptis , & re ipsa eam vitam secuti sunt ,.quae & voluptatibus caret,& omnia quae habentur in bonis , spernit t& uui non tantum pro fide mortem subjerint

a Non enim quaestus. Sic etiam Aldus , & plerique Uss. Cod. ubi alii perperam legunt: don igitur , nam hoc non est consequens, a praemissis illatum x sed nova propositio, quae ex infra dicendis deo

monstratur.

b commenti sunt. Bon. commentiti sunt. Ab com

mentati . . .

67쪽

48 De Iustisa DIainna Seg. 3. 4. s. 8c praedixerint ε , & postea universos, qui eorum disciplinam secuti essent, acerba , &nefanda passuros .c Morituros esse se , O scierint, oe praedixerint. Ex plerisque omnibus cum Hss. tum praelo editis rao scierint reitituimus; quamquam in nostro Codice non habeatur.

Ipsum autem Christum assirmavit a Iudaeis iugatum , collecta noningentorum hominum manu , ' latrocinia fecisse ε .a collecta noningentorum boininum manu. Bon. trutigentorum . Al. inge torum . b Latroeinia fecisse. Blasphemiam hanc , nemunem, praeter Hieroclem , protulisse novi, quamquam infamatum hac impostura eum vindicaverit Eusebius

inquiense rium is seductor , qui summum phiIUUbia fastigium tradiderit, discipulosque suos docuerit, quά- cumque pviderent bona , indigentibus impertiri , Eriaboris sudium . ac beneficentiam plurimi facere p

in s in

Quis tantae autoritati' audeat repugnare t

a Quis taηta authoritati &e. Ironice dictum adis Versus hominem palam mentientem , & omnino gratis tam enormem calumniam comminiscentem .

68쪽

, Lib. V. Cap. III. Seg. S. 6- 9re t Credamus hoc plane : nam fortasse hoc illi in somnis Apollo aliquis ε nuntiavit . Tot semper latrones perierunt , Sc quotidie pereunt utique multos & ipse damnasti )quis eorum post crucem suam , non dicam Deus , sed ho aio appellatus est tb Apollo aliquis: Non unus apud Ethnicos Apollo fatidicus , unde proverbium illud r eris mihι alter Apollo . Eundemque triformem asseruit Porphyrius; quum ait, in Caelis . & apud superos esse Solem . Liberum patrem in terris; Apollinem apud inferos,c Et ipse damnastii Tu ipse Hierocles, qui iudex sedes,& nefarios homines condemnas. d Sed homo appellatus est . Latrones semper apud mortales habiti sunt in abominatione , ut humanitatis expertes , & quasi communi natum sensu privati. Nam ii proprie sunt, qui non solum ex rapto vivunt, ut fures ἔ verum etiam ex latere homines adoriri solent, & latenter iisdem insidiari, ut spolient, interficiant, & nemini pareant; feris bellu is similli mi; unde Lactantius potius Martis homicidae, quam furis Mercurii exemplum affert . vide ad Lib. I. c.X. - 7

Verum tu forsitan ex eo credidisti a quia vos homicidam Martem conse grastis squod tamen non secissetis , si illum Arcopa gitae in crucem sustulissent .

D Item

a consecrastis ; quod tamen non fecissetis , si illum

69쪽

Areopagita in Crucem sustulissent. Al. post primam

vocem statim addunt, ut Deum , quae supervacanea videntur. Reliqua fabulam respiciunt, de qua ali, qua eum nostro diximus ad Lib. I. Cap. X. seg. q.

Item quum faeta ejus mirabilia destrue

ret , n rc tamen negaret, voluit offen

dere, Apollonium Φ vel paria, vel etiam ma- , jora

a Item quum facta ejus mirabilia destrueret, necramen negaret. Scholius i Deinde quum &c. Adverte Lector , Hieroclem ausum non fuisse negare ea , quae ab Evangelii lis de Christo Domino dicta sunt; quod tamen alii posteriores perfricta fronte fecerunt.b Apollonium t Nempe , qui Tyanaeus appellatus est a Tyana Cappadociae urbe Ciliciae contermina, in qua natus dicitur . Is quum a quibusdam, tamquam philosophus inter Pythagoreos primae notae; ab aliis , ut magus , daemonibus familiaris i a nonnullis praestigiator multo maximus ; a plerisque demum scitus Sycophanta, sit habitus ἔ mirum sane videri poterit, quod natus sub Augusto , & toto fere orbe peragrato , mira semper patrando , usque ad Nervam Imperantem, sub quo disparuisse, dicitur, neminem tamen invenerit, qui ante Philostratum , Septimio Severo regnante , scribentem , integram vitae suae historiam posteris tradidisset. Nam etsi Damis Babilonius eiusdem Apollonii discipulus , & itinerum comes , & maximus Agrensis pleraque de eodem memoriae reliquisse, idem narret Philostratus;

70쪽

Lib. V. Cop. III. Se . 7. SI

jora secisse ε . Mirum quod Apule jum prie termisit - , cujus solent & multa , & mira

memorari.

D a Cur

ii tamen antiquis omnibus aeque ignoti sunt ac Apollonius ipse , cuius ante Lucianum, & Moeragenem meminisse aliquem , non vidi. infra istorum testimonia referam , ut quis vere fuerit Apollonius iste, omnibus innotescat. e Vel paria , vel magora fecisse : Immo neque huiusmodi quicquam aut Damis , aut Phita stratus exis cogitare, sine maxima repugnantia potuerunt .d Apulejum praetermisit. Is patria Madaurensis fuit, Numida-Getulus, qui in apologia , quam pro seipso scripsit, universam fere vitae suae historiam tradiis dit. Nativitatis eius verum tempus ignoratur; vixisse tamen temporibus Antonini Pii, item Philosophi, ae Veri inde colligitur , quod ipse mentionem faciat

Lolliani Aviti, Claudii Maximi , Lollii Urbici , ae Scipionis Orphiti, quos sub iisdem prinsipibus laudes promerui me, exploratum est. Ab ineunte avo

unis studiis literarum ex summis viribxs se deditum. omnibus aliis spretis voluptatibus , ad hoc aevi, Dpar omnes fere homines impensio labore , diuque, noctuque cum defectu, O dispendio bone valetudinis se eruis ditionem , O eloquentiam quaesivisse, testatus est A pol.

Pag. I 8 o. Theurgiae tamen, ac vanis magiae studiis operam dedisse , vel una eius Metamorphosis, & illius praesertim epilogus abunde demonstrat; unde non solum Anal asius Sinaiv, eum Apollonio iungit, &Arnobius inter magos recenset; verum etiam Marcellinus Epist. iv. ad Augustinum scribit de paganis Chri-

SEARCH

MENU NAVIGATION