장음표시 사용
141쪽
rio DISSERΤΑΤ. PΑRs I. rindar dc Camillae cum sit una Causa , idem quoque erit arbitrium. In Epis diis versantur illae, non in Aetione. Enimuero feminae patiens est quodammodo Episodium non Actio. Ad haec qui poetae summi sunt Virgilius, dc Tassus de Homero mox dicetur tam parum mores illos mulierum, vel in Epis diis, spectatos voluere ; ut si quas feminas adhibuerint ; illas velut in poenam temeritatiS, morte,& quidem obscura mulctarint ; ne imbelli, Scindigno cruore Heroum aliquem Contaminarent. Chlorindam de nocte, & ab imprudenti Tancredo Tassus perimit ; Camillam ab ignobili Virgilius. Puduit siquidsm illos Calabri , apud quem Penthesilaeam Achilles ne-
Cat. Nam auctore Philosopho sectione XXIX. probi. XI. Vecordis est,ti ignaui hominis mulieri mortcm inferre. Latino poetae datur laudi , quod ab eo piaculo se abstinuerit. Promeritam enim Helenam, quae moreretur, AEneaS vel in aestu irae,mmedia in Caede Troianorum, atque urbis incendio non interficit. Est etiam quod sine prie uaricatione praeteriri nequit.
Fietitiae illae Heroinae nusquam faciunt ab Heroe cuius laudi obsequitur Epopoeia , sed semper stant a partibus hostium. Chlorinda dc
142쪽
Erminia Mahometanis , Camilla Turno , Penthes1hea Troianis aduersariis Hero 1 adsunt; Christianis, AEneadis, Graecis Hemibus nulla. Ad haec unam Camillam uno in libro militantem adducit Virgilius 3 quae Venatorem , SI Sacerdotem interimat, Heroem nullum. Neque enim illam Cum Hero e commisit ; quem vinci a virgine turpe esset, vincere parum honestum. Nunc quibus laudibus Homerum esseremus , qui Virginem nullam, nullam mulierem in castris siue Graecorum , siue Barbarorum versari voluerit. Obseruatum est a viris doctis Verba quaedam trita licet, & in ore omnium posita, ab Homero tamen nusquam fuisse
no, quem cecinit Cereri , legi doceat Pausanias in Arcad. Animaduerterunt alij a rebus quibusdam eum sibi temperasse, quarum usus esset familiaris; Heroibus veluti neque carneSelixas , neque pisces , neque condimenta via quam apposuisse. Annulorum certe , aut fontium Calidorum , aut sellae curulis, aut test mentorum, aut elephantum nullibi meminit.
Illa iampridem alij notauerint : Haec sit nota-
143쪽
M DISSERTA T. PARS I. tio mea, & obseruatio. Homerus licet non ignoraret AmaZones esse, earumque meminisset in Iliade, nullam tamen feminam voluit , militare , ut etiam in exercitu versari.
Sapienter enimuero illi poetarum antistites quo feminas a re bellica deterrerent nulli victoriam, nulli palmam detulere. Neque enim minus indecorum est a femina vibrari hastam , quam a viro fusum torqueri. Quamobrem videant etiam atque etiam quantam nequitiae fenestram patefaciant, qui iubent mulierhs promiscue militare. Id quidem neque Athenae decori magistrae, neque Gallia elegantiae parens,nedum Roma maiestatis retinens aliquando concesserit. Fuerit illud sane quidem Amadisiorum, fuerit Ariosti inepti, dc inuerecundi poetae, & eorum omnium, qui virtuti perniciem meditati sunt, Vt adolescentum animos obiecta specie virginum frangerent.
Esto inquies) femina non sit exemplo se minis , quando illis militare minus honestum
est, erit viris. Nam quo fortius femina in bel- lo fecerit, eo turpius erit Viro languere otio ,& inertia corrumpi. Atque haec est altera ratiocinationis pars, quae iam supra in medium adducta fuit. Erit igitur imperator aliquis vir fortis
144쪽
DE MAΤERIA EPOPOELE. II3 fortis Sc animi praestans qui praeclare secumactum putet, cum mulieris fortitudinem imitatione assequutus fuerit Z Caesari lacrymas virtus Alexandri, & Alexandro Achillis gloria expressisse dicitur; isti vero heroi fortissimo femina lacrymas imperabit. Miltiadi victoriae Themistoclis somnum ademere: a Xenophonte Cyrus expressus est , in quem omnes principes, tanquam in speculum intenti
essent: duces exercituum bene multΟS, Virorum fortium siue inuidia Ustos, siue aemula tione excitatos legimus: Unam Vero aliquam ex omnibus feminam, aut eXtitisse, aut etiam
a poetis esse fictam, cuius gloria principes viri 'ad omnes imperatoris partes obeundaS incenderentur , certe non legimus. Nae haec misere h llucinarentur, qui sic colligerent. Feminat actio increpandae in viro inertiae accomoda est; igitur Zc principi instituendo apta. Res longe alia est ad singulare aliquod facinus cohortari hominem unum aliquem otio corruptum :Αlia, exemplum omnium Virtutum principibus Viris proponere , in quod defixi animo, omnia imperatoris ornamenta notent, atque in se transferania Habita est certe VehemenS,& ad excitandam virtutem accommoda Tar-
145쪽
li4 DISSERT. PARS I. chontis oratio apud Virgil. usineid. XI. qua militem ignauum , quique virgini Camillae
cederet, obiurgat. Est hoc quidem argumentum , quod a Comparatione minorum appel--lant rhetores, Culque suam fidem, robur, atque dignitatem nolim detrahere: at feminam certo consilio, in specimen virtutis cum militaris , tum ciuilis Heroibus ante oculos constituere, adeo Videtur a ratione abhorrens, Ut Mum penes poetas magna semper fuerit audendi potestas, nemo tamen in tanta poetarum antiquorum multitudine Icpertus sit ,
qui feminam Epopoeia laudandam suseeperit. Nam quod de Marsi Amazonide suspicantur aliqui, non adeo liquet: fueritne Epopoeia, an secus; & adhuc sub iudice lis est. Tum ut
fuerit, a leuissimo opere grauis auctoritas peti non potest. Nihil vero nos e nouis hominibus , viri Opt. Valerandi Varan ij factum commouere debet ; qui in ornanda Virgine Aurelianensi, suae potius pietati velificari suauiter, quam iusti poematis numeros & partes implere voluerit. Quamobrem eius pietati pretium ita ponimus, ut nolimus tamen illum
Epico poetae in exemplum CXtare.
Neque huic causae Regina Semicamis
146쪽
DE MATERIA EPOPOEIAE. Hypraesidio videtur esses, tum quia ut militaret, sexum mentita est , rata id quod erat, non esse se imperio parem, nisi a viri specie, sibi conciliaret dignitatem; tum quia turpissimo exitu , vitae flagitiosos fuisse mores ostendit; dc una docuit quanti sit periculi, virili veste tegere mulierem. Denique historiae non fabulae argumentum est Semiramis. Congruenter magis finem huic quaestioni ponere non licet, quam verbis Aristotelis capite XV. poeticae, ubi de moribus disputat. Verba sunt aurea, dc
t. Id est , Secunda proprietas morum . est, Vt sint congruentes, Ut esse fortem , moSest aliquis: at non congruit mulieri fortem es se, aut terribilem, ut vertit Riccobonus, Vel prudentem Vt Pacius. Quam constans sit in sententia Aristoteles, dc quam longe abhorrere putet Epopoeiam a femina, CX eodem Capi- . te XV. intelligitur ; in quo prius dixerat mores feminae malos esse, licet non dc Vsquequaque, cum ea dc bona sit quodammodo. Bona enim est, si pudica, si casta, si viri amans, si rei domesticae attenta, Zc pia : at est Plane mala, quae viris fortibus dc imperatori-
147쪽
bus δεινοτ-ς exempla praebeat.
V. HI S de Epopoeia constitutis, de Heroina ipsa quaeramus: possitne aliqua mulier heroicis virtutibus esse instructa et atque ut viri sunt, qui Heroes dicuntur, ita possint esse feminae, quae Heroinae appellentur. At ne fatis quidem ista quaestio videtur posse decidi, nisi prius certiores simus, quid tandem sit illud, quo heroes fiant. Non desunt qui putent unica actione heroes fieri. Nescio quis praeclarum aliquod facinus edidit, en subito Heroem. Errat sane, haec qui putauerit. De Hero ibus aliter prisca illa aetas statuebat. Adest Eustathius qui in Homerum Iliad. a. sic lo
με πν-ia Moeret ν, &c. quae fuse prosequitur. Quorum vis, &significatio haec est. Prisci illi Philosophi heroas suos putauerunt esse genus quoadam inter Deos, & homines inte lectum. Natos enim perhibebant aut ex Dea,&viro mortali ; quales fuere Achilles, & 2Eneas , aut ex Deo, & muliere, qualem extiatisse Hectorem docet Lycophron. Hactenus Eustathius. Diserte etiam magis Plutarchus in libello , cur oracula cessauerint, id ipsum edisserit. Apud quem Xenocrates Platonis Co-
148쪽
DE MAΤERIA EPOPOEIAE. IIT aeuus, homines, heroas, Sc Deos tribus triangulorum naturis ingeniose comparat, Deum quidem triangulo is in 'o siue aequilatero, qui nusquam deficiat, ac proinde adumbratio sit immortalitatis , qua Dij frui credebantur : hominem Scaleno , Cuius latera sint omnia, & proinde simulachrum humanae vitae, quae sibi constet nusquam eadem , & tandem aliquando Concidat. Heroem Isosceli , cuius latera duo , aequalia , tertium πιι ν , indicio sint Heroem aliqua sui parte, qua Deos attingit, immortalem esse, & alia, qua homines attinet, morti
esse obnoxium. Non itaque HeroeS Uno , aut
altero siue impetu , siue conatu fieri putauit prisca illa aetas , sed aequabili quodam tenore
virtutis, quae in omnes vitae partes fusa illosa Diis genitos esse testaretur. Etiam in cunis heroes fuerunt Hercules , ae Achilles, caeterique a puero. Verum haec pipiscae illius, inanis Theologiae missa facimus; quae a nobis eo allata sunt, quo opinionem illam conuelleremus, quae Heroicam illam naturam furori, dc impetui vel singulari concedit. Multo vero magis a grammaticis reculis temperandum
putarem; nisi essent, qui ab illis Philosophiae
149쪽
n8 DISSERTA T. PARS I.' pondus, & momenta quaererent. Hero is no mine cohonestandum quidam opinantur illum , qui amoris, dc irae impetu cieatur impotentius, ea gratia i quod in heroe bilis flaua, diluta sanguine dominetur ; atque haec humorum crassis amorem, & iram concipiat quam citissime. Fidem vero facere nituntur a Grammaticis , quibus nomen habet ab amore, qui Vocii tur Et quoniam 1llud temperamentum feminis maXimc congruis, imprimis illas idoneas esse putant, quae Virtutibus heroicis imbuantur. Nam quid aliis 3 Flauam bilem sanguine attemperatam magnis rebus gerendis, dc quae Deum deceant, aptam praedicatis qua fide Z quo auctore 3 Id negant Medici, id Philosophi pernegant. Αristoteles probi .sect. XXX. edidit
γεγναπι φυμις,&C. Id est, quotquot praestantes
siue in re philosophica, siue politica, siue poetica , aut etiam virtute heroica fuerunt, atrabile abundasse ; & ne locum ambigendi demente sua relinqueret, in illis Platonem, So Cratem , Empedoclem recenset , atque una Heroum praestantissimos Bellerophontem, Aiacem, Herculem. Atram Vero bilem cum
laudat Philosophus, nemo inertem illam , dc
150쪽
DE MATERIA EPOPOEIAE. II9 frigidam putet. Eam quippe intelligit , quae concepto calore ignescat, Ec flamma micet purissima. Haec bonitatem ingenij, haeC ani- mi magnitudinem ,haec consortium illud cum superis facit. Cum enim e duobus confletur bilis haec; ignea quadam luce , mole Corporea densiore; a luce, intelligentiam ; a densi tale molis, constantiam trahit. Hactenus Conati sumus potius dicere quid Heroem non faciat ; quam constituere , quid sit illud , quo Heroes fieri dicantur. Quae Heroem faciant, tria putantur esse maxime : Corporis habitudo quaedam filama, ac laborum patiens, quae atra bile sparsa sit: tum animus praesens, erectus, &. robustus quodammodo , cui accedat magnitudo ex illa Corporis temperie, quam statuimus: demum
diuina quaedam vis, dc efiicientia ; qua qui aD flatur , supra hominem & sapere, & posse vi
Quae cum ita se habeant, qui pro feminis dicere instituerit, sic contendet. Qui feminis insunt animi, non alterius sunt cuiusdam formae , dc speciei ; ac ij, qui dominantur in viris. Ridicule enim sexum animis adscribas. quid igitur est , cur virilis animus capiatur rerum