Dissertatio peripatetica de epico carmine. Auctore Petro Mambruno Aruerno è Societate Iesu

발행: 1652년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 시학

171쪽

1 o . DISSERΤΑΤ. PARs II. principibus viris in expeditionem Iliacam

exierat. In reditu per varia naufragia classe, & sociis exutus praeter decem illos annos, quibus ad Troiam pugnatum est, de Em alios errabat.misere. Interim non tantum illi res domestica a procis, qui Penelopes eius coniugis nuptias ambibant, decoquebat ; sed etiam Telemachus eius filius petebatur insidiis. Is autem post victas multiplices iniquissimi maris tempestates, tandem Ithacae reddituS, procos ex insidiis occupat , dc interficit. Tertium argumentum Odyssea cum nominibus 9 Diseriis ex Homero. V L Y s s E S impatienter desiderium ferebat, quo Ithacae patriae, coniugis Penelopes,& filij Telemachi flagrabat ; a Calypso tamen

Nympha Marina, vi , &necessitate, quando gratia, & blanditiis non poterat, multos annos retinebatur. Habetur interim apud sh- peros deorum concilium. Minerua sapientis. simi hominis aerumnas in auribus omnium ponit. Illius reuocandi prouinciam Iupiter. Lmma omnium Consensione , praeterquam Neptuni, qui 2Exhiopum causa aberat, eidem

Palladi detulit. Mox illa in Ithacam devolat,

172쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. I Ioc persona Taphij Regis induta auctor est Telemacho, ut a Nestore & Menelao de patre

percontetur. ΤelemachuS dea praesentia erectior procos domo paterna exturbare nequidquam conatus, naue conscensa Pylum ad Nestorem contendit. Amanter ab illo exceptus de Graecorum reditu audit bene multa, de pa-

, tre admodum nihil. Illinc pergit ad Menelaum cum Pisistrato Nestoris filio. Hic cum multa tristia sane quidem docetur, tum imprimis Vlyssem des1derio patriae, Coniugis, &siiij tabescentem a Calypso eius amore perdite capta, prohiberi reditu. Iterum apud frequentem deorum senatum Vlyssis miserias, Telemachi labores, bc impotentem procorum libidinem defert Minerva. Mercurius ad Calypse legatur, quae auctoritatem non ausa defugere , tandem aegre dimittit. Nauigabat Vlysses feliciter, cum tempestate foeda a Neptuno immissa euertitur naue. Nando ad Phaeacum littus appellit. Naufragum excipit Alcinous Phaeaciae rex, domo, hortis illis celeberrimis , conuiuio , & ludis. Inter epulas Vlysses exoratus, quis ipse sit docet: tum ut eXpugnato Ilio , cum Ciconibus bellum gesserit; ut in Polyphemi antrum, dc potestatem

S iij

173쪽

1 1 DISSERTA T. PARS II. Venerit ;Vt ab AEolo ventos in utrem istuston multa prece extulerit. Narrat etiam Laestrigonum saeuitiem, & suum ad AEaeam insulam appulsum ; tum ut socios a Circe in sues vi magica mutatos ope Mercurij receperit ; D inde suum ad inferos descensum ex imperio Circes; nec non quibus illic occurrerit, Tirosiae imprimis, tum Heroibus , & Hero iis exponit. Addit de suo ad Circem reditu,postea qua arte Sirenum Cantus eluserit; qui praeternauigauerit Scyllam,RCharybdim; & ut sociis propter caesa solis armenta naufragio

amissis, solus ad Calypso in Ogygiam insulam

appulerit. Hic finem narrandi facit Vlysses, quem multis auctum donis in patriam dimi tit Alcinous. Caute Vlysses ad Eumaeum seruum iam inde a puero sibi addictissimum ruri Commorantem diuertit, a quo multa de re domestica, de coniuge, de filio, & procis docetur. Interea Telemachus Sparta in Ithacam insulam reuenit; neque ipse primo in urbem cogitat; sed ad eundem Eumaeum , quem de matre , deque procis percontatus in urbem praemittit. Occasione capta V lysses se filio manifestat, quicum de procorum caede hoc consili j capit. Telemachus prior venit in urbem.

174쪽

DE FORMA EPOPOEI E. I 3Mox sequitur Vlysses, & mendici habitu procos recognoscit, altero deinde die illos sub noctem inter epulas intercipit, & neCat. Antelucana fuga sequenti die, cum filio ad patrem Laertem, qui tum in agro habitabat,se recipit. Procorum affines tanta accepta clade in VlyLsem, & Telemachum armati irruunt; quorum impetum illi cum operis, & seruitio sustinere parant. Praelium dirimit Minerua, & abalienatas voluntates ad Concordiam traducit.

VII. Fiadis argumentum sine nominibvae,

VIR in exercitu princeps , & animi atque corporis robore praestantissimus, insigni Contumelia ab imperatore accepta , prae ira bello abstinet. Mox retro fluere res imperatoris, &fortissimus quisque ab hostibus, aut perimi, aut vulnerari ; idiscessio ipsa , & fuga parari. Precibus ille, aut etiam muneribus nihil Commouetur. Forte qui summus erat illi, ab hostibus in praelio concidit. Amici itaque

morte atque commiseratione commotus iterum arma induit, inclinatam rem, ac tantum

non perditam restituit ; atque hostes ulcisci-itur grauissime. Caetera sunt in Epi diis.

175쪽

ACHILLI viro principi, atque fortissimo Agamemnon Graeci exercitus imperator puellam Briseidem per summam contumeliam abstraxerat. Ille prae ira bello abstinet. extemplo res Agamemnonis retro , & pessum ire, fortissimus quisque Graecorum, aut perimi, aut Uulnerari. Precibus Achilles nihilominus aut muneribus nihil commouetur. Interea qui Achilli summus erat Patroclus in praelio ab Hectore duce Τroianorum occiditur. huius misericordia Achilles iterum arma induit , inclinatam Graecorum rem restituit, Troianos interfecto Hectore ulciscitur sane quam grauiter. VIII. AEneidos argumentum absique nominibu

cum aliquot popularibus eam in regionem cogitat, e qua oriundi essent maiores eius. pos hmultos terra, marique exhaeustos labores tandem illuc peruenit. ACcipitur amice a Dynasta loci , dc in generum ascistitur. aegre id tulit

176쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. I Ftulit, vicini cuiusdam regis filius, qui iamdudum nuptias illas ambibat. Graue inter riuales bellum oritur. Pugnatum est saepe, atrociter. Victor tandem extorris ille virgine, tib regno potitus est. Reliqua sunt in epis diis. AEneidos argumentum cum nominibus ,sed sine

AE N E A S incensa a Graecis Troia cum reliquiis tanti populi mare conscendit: Italiam, equa maiores eius oriundi essent, cogitat. Post Varios terra, masque exhaustos labores adoram Italicam appellit . Accipitur humanitera Latino, qui tum Latio imperabat, & in generum asciscitur. AEgre imprimis id tulit Tumnus Dauni Rutulorum regis filius, qui iampriadem nuptias illas ambibat. Graue inter riuales bellum oritur. Pugnatum est saepe, Sc atrociter. Victor tandem AEneas Virgine , dc regno potitus est.

IX. Voth redi siue reierosolyma liberata argumentum, sine nominibus, re insediis. A LI v o Τ viri principes secietatem belli pro religione, ac pietate inierant ; rem

gesserant Vtcunque, eorum tamen conatibus

177쪽

I4 , DISSERΤΑΤ. PARS II. obstabat maxime Vnusquisque enim dum sibi studet, rei officit publicae. Supererat belli totius caput, urbs primaria,& hostium arX quodammodo. Communibus itaque illi sententiis, rei gerendae unum eX omnibus aliquem praeficiunt. Is sapientia, fortitudine praestantissimus, urbem obsidet, Capit , & deleta impietate, sanctitatem religionis, atque morum instaurat. Caetera sunt in Epis diis. Gothostedi siue Hieroselyma liberata aliud amgumentum , cum nominibus, oesine

PRINCIPE s Christiani, atque imprimis Calli societatem belli pro religione , ac pietatet Christiana contra Mahometanos inierant. Rem in Graecia & Asia gesserant utcunque , eorum conatibus una obstabat maxime

με οι. Vnusquisque enim sibi dum studet, rei officit publicae. Adhuc Hierosolyma, cuius

maxime Causa expeditio suscepta erat, a barbaris tenebatur: neque illius Capiendae in tanta animorum dissensione spes erat. Communibus itaque sententiis Goth redo Bullonio duci summa rei bellicς defertur. Is prouinciam accipit, urbem obsidet, ac capit; deletaque

178쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. I TMahomelana impietate, Christi cultum in

staurat.

X. Religionis siue Constantiniados argumentum sne nominibus, oe Epsodiis. VIR quidam princeps, pius iis paucis, &rei bellicae sciens, impotentissimo tyranno,qui nulla habita sexus, aut aetatis ratione, in omnes, qui pietati studerent, faeuiebat, bellum indicit. Illum terra marique profligatum necat : dc impietate extincta Religionem, ac pietatem coli iubet sanctissime. Caetera sunt in

Epi diis. Religionis siue Constantiniados argumentum, cum nominibus re sine i odiis.

CONSTA N IN V S Imperator pius in paucis , Sc rei bellicae sciens Licinio Tyranno impotentissimo , qui nulla habita sexus, aut aetatis ratione in Christianos omnes seviebat. bellum indicit. Illum terra, marique profligatum necat. Et impietate extincta fanctitatem Christianam ubique gentium coli iubet sanctissime. Etsi Aristoteles rationem non attulerit, cur actionem suo omni mundo , atque or-

179쪽

r48 DISSERTA T. PARs ILnatu spoliauerit; ea tamen ipsa satis se prodit. Nam Poeta vacuus a perturbationibus Cum amoris, tum odij aequius partes personis

distribuet, deque Epis diis constituet sapientius. Id peccauit de se Tassus, dum enim studet popularibus suis Reginaldo, &Tancredo: iniquior fuit Gothostedo, qui firmamus illi esse

debuerat, ut supra disputauimus. Huic quaestioni finem ponere religio est, antequam de significatione ambigua praeceptionis Aristotelicae constituero. Vbi pronuntiauit Philosophus Eap.X VII. Epi dia in dra matibus breuia, atque concisa esse debere, ad

κρος- 1ν. Id est. Mi Epopoeia per os dia excurrit longe late que. Nam Odyssia longus est sermo. Retinentes sunt quidam huius voeis

imprimis Pacius, Riccobonus, aliuque non pauci. Quam opinionem suam Confirmant , ex priori textu : qui inquiunt Epopoeia ostenderetur esse longa ab Arist tele ex Odyssea, si eius μηρ- sermo bre- foret. Ego vero, quod pace istorum fiat, assentior aliis, quibus legitur Vt praeceptioni Aristotelicae haec vis fuerit. In dramatibus epistodia breuia sunto, in Epopoeia longio-

180쪽

DE FORMA EPOPOEI ra. quod manifestum est in Odyssea quae longa est , cum tamen eius actio siue Aγι breuis sit admodum. quare magnitudo illi accreuit per epis odia illa longiora. Huic sententiae conciliatus sitam hac ratione. Hoc ipso Capite actiones appellauit λοπις, Vt iam afferuimus; quamobrem Sc hic amo appellata est qui autem actionem longam diceret , dc in exemplum afferret actionem Odysseae ,quam breuissimam esse ostendit,utpote quam quiΠ-que , vel sex lineis Comprehendit. Confirmatur haec sententia ex textu Aristotelico, qui alius esse non potest sine vi. Verba sunt.

νς ρ. Cum ante dixisset Tragoediam breuiorem esse, Sc Epopoeiam longiorem; rationem

affert , quia Epopoeia , 'sediis scilicet extenditur , nam Odylea AD; sid est actio)

breuis est. IES T I Ο ALTE R A. De fabulae Compositione. I. Status quaestionis. I L. Aristocleus ea de re praeceptum. III. Horatius, Macrobius , Uida, Scaliter, is ali' pro ordine perturbato: I V. Rationes eorum. V. dAristoteles re eius in- . . T iij

SEARCH

MENU NAVIGATION