Dissertatio peripatetica de epico carmine. Auctore Petro Mambruno Aruerno è Societate Iesu

발행: 1652년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 시학

181쪽

11o DISSERTA T. PARS II. terpretes pro recto naturali ordine. VI. Rationes istorum. VII. Rationes a nobis pro ea- iam sententia. VIII. Homerui, re Virgilius sequutisunt ordinem naturalem. IX. Respondetur rationibus aduersariorum. X. Ovid inter Historicum , es Poetam intersit.

I. VANDO eius, qui ad fabulam instrusn- Idam animum applicat, primus Cona tus esse debet; ut actionem ab omnibus epi diis , dc nominibus spoliet, ac diligenter inspiciat: aequum est a nobis nunc quaeri, Unde is initium ducere , ubi finem ponere consill-to possit. Haec quaestio a primis usque tem-

. poribus ad hancaetatem nostram, magno tum

strepitu , tum ambitu deducta , merito sane suo, sapientes omnes mirifice habuit sollicitos. Μentis enim opus, ordo , amentiae, perturbatio.

Status quaestionis est. Quoniam Actio magnitudine sua pollere debet, ac proinde initio , tum medio , ac demum fine constare; sitne necessarium ut fabulam, siue Epopoeiam poeta ordiatur ab ineunte Actione , & cum exeunte finem faciat: Veluti si reditus Vlys sis celebrandus sit , num poeta lege teneatur

182쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. rueraliqua , ab excidio Troiano initium ducere;& Vlyssem variis illis erroribus, quo ordine contigere , perfunctum, Ithacam deducere; an illi sit integrum pro arbitratu suo a mediis, aut postremis auspicari,& prima illa attemperate, & in tempore, atque loco producere. Aliis itidem verbis status quaestionis concipi solet. Vtrum in poemate ordo naturalis , an artificialis seruari debeat II. Hic sub initia, quod nobis solemne est, Aristotelis doctrina exponi debet Is edici quam seuere, illum, qui fabulam eleganter instituere velit, temere ordiri non QPorter ,

omu ετυχε πιλα-ν. quid igitur Z iis sinquit)Praeceptis quae tradita. sunt, accurate inlia

Cepta vero illa, & placita, eodem capite haec traduntur. Primum quidem Actionem , dc magnam debere esse, re totam. Deinde, Totum , quod itidem magnum est nam totum

est aliquod , cui magnitudo desit)l constare Principio , medio , & fine. Principium sinquit est id, prae quo nihil est, & secundum quod est, aut fit aliquid. Finem vero contra esse id, quod ex natura sua aut est, aut sit se-

183쪽

I32 DISSERTA T. PARS II. cundum aliud , cum secundum ipsum nihil sit, aut fiat. Medium autem est id quod est secundum aliud , dc prae aliquo , ut a nobis priori quaestione disputatum est. Partes it que Actionis esse principium , medium finem iubet Philosophus , demum profert id

edicti, quod initio adduximus, Mis πώ ε-- λ&c. nempe illum ordinem ab Epico poeta in fabula retinendum esse , ut fabula siue poema ab ineunte Aetione incipiat, Continuetur, & desinat cum eadem. Haec explicatio nostra est eiusmodi; ut ab illa interpretum Aristotelis nullus discedat. Atque adeo. quibus placet Ene1dis, & Odysseae actionem perturbate narratam esse , volunt iidem illis, male cum edicto Aristotelico Congruere. Audientiam , quam sibi fieri utraque pars flagitat, dari aequum est.' III. AC primo quidem conceptis verbis Horatius vetat poetam initium sumere a principio Actionis. Nam dc Antimacho id vertit Vitio, & Homerum laudat, qui secus fecisset. Ait itaque: 'Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Troianum orditurab ovo, Semper ad euentum festinat, , in mediaι res Non

184쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. In Non secus , ac notas auditorem rapit. Horatio suffragatur Macrobius VI M. Saturnal. qui auctoritatem suam tuetur Homeri,& Virgilij facto. Conceptis verbis sic loquitur. Nec istud cum magna cura relaturus sum,

licet texistimo non omnibus obseruatum quod cum primio versu promisisset producturumse de Troia littoribus AEneam. Troia qui primus ab oris Italiam fato profugus, Lauinάque venit

Littora

Ubi ad ianuam narrandi venit, AEnea classem non de Troia ,sed de Sicilia producit. Vix e conspectu Sicula testuris in altum Vela dabant titi σα quod totum Homericis filis intexuit. Irae enim mirans in poemate Historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum , ct continuatam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetica di plina a rerum medio carpit, oead initium reuersus est, eis. Accedit Cicero in Epist. ad Atticum qui

Det Homericum Vsurpat. In eam

sententiam concessit Vida eleganter his versibus in poetica. Haud sapiens qui uam annales ceu congeras Ili,

185쪽

114 DISSERTA T. PARS II. Inchoat excidium veteris pastoris ab usque Iudicio , memorans ex ordine singula , quidquid Ad Troiam Argolicis cessatum est Hectore duroia Conueniet potius prope finem praelia tanta

ordiri , atque graues iras de virgine rapta Auersi Acacida praecidere: Et caeterae, quae lonFe Sc eleganter prosequitur. Neque is tantum verbo praecipit , sed etiam praest exemploe. Christiadem enim suam hoc ordine digessit. Tum Scaliger pater M plerique omnes nuperi prioribus qua- fi succenturiati veniunt. Ab exemplo fidem

facere nituntur . nam Homerus Cum bellum Troianum caneret, aut errores Vlyssis: aiudicio Paridis prius illud poema non est exorsiis , neque postremum ab excidio Troiano; sed a mediis. Virgilius autem Homeri asse chator, &eius virtutis studiosus idipsum facti

tauit, qui a septimo anno peregrinationis AEneae, poematis initium duxerit.

IV. RATIO, qua freti id sentiunt, prima est eiusmodi: hoc differunt Historicus maxime & Poeta ; quod ille actionem ab exordiisper, intermedia ad finem Vsque prosequatur

oratione : Poeta Vero minime ; sed , quo attentum teneat, atque ductet lectorem , in De

186쪽

DE FORMA ΕΡΟΡΟΕΙ T. quapiam eximia ponit initium, dc leuiora premit silentio, digniora intexit apposite.

Altera ratio est a consequentium natura.

Atenim sinquiunt) sane quam exigua foret Odysseat Actio subiecta. AEgre enim unius aut alterius mensis erit ; circumcisis iis , quae apud Alcinoum narrantur. Carebit igitur illa magnitudine, in qua pulchritudinem, Sc dignitatem sitam este voluit Philosophus.

V. AB altera vero parte stat Aristoteles,&cum Aristotele faciunt omnes ad Unum eius interpretes : Robortellus qui Auerro em ea gratia laudat, Victorius qui ex potestate&vi huius vocis Aristotelicae πή dcc. neces.sitatem aliquam adducit. Minturnus in suo poeta. Madius, Lombardus, Benius &c. v I. RATIONES quibus pugnant sunt admodum quinque. Ρrima, Natura suo quaeque loco disponit; radices arborum tegit, oculis obiicit minime ;ramos, folia, flores, fructus ad ostentationem insigniter explicat, terrae non infodit: igitur ic ars imitatrix naturae ordinem sequetur. Secunda ratio a Plutarcho, libro qui poetae legi deboant, est eiusmodi. Poesis est vocalis pictura , quae etiam comparatio Aristo-

187쪽

116 DISSERT ΑΤ. ΡARs II. teli familiaris fuit. At pingendi ars confusi

nem Sc aspernatur a se quam maXime. Τertia, perturbatio est noX foeda, quae lucem eripiat, dc poesim tenebris oppleat. Quarta. Ex Aristotele poema instar est animantis perfectae, & integrae: at, si Caput pectoris , aut pedum locum inuaserit ; monstrum siet Quinta. cum lector fabulae constitutionem sequ*tur, quo Ordine a poeta elucubrata est: si ordo perturbatus sit; perturbari illum, atque confundi necesse est. VII. HIS aliorum rationibus istas ego addiderim: Argumentum Epopoeiae breue esse debet , ut iam vicimus ex Aristotele quaestione superiori, qui vero breue erit quod decem annorum res gestas complectatur. In Odyssea, quot, quantae, quam implexae sint acti

nes, & errores, de quibus omnibus qui scribere se profiteatur, lectori etiam otiose odiosiussit. At cum Actionem breuem, & simplicem quodammodo pollicetur, Vlyssem veluti procis enectis , Penelopem coniugem recipe re : animum auditoris Vel breuitate inuitat,

quem subinde lactat variis epi iis, & ornamentis : atque adeo properantem retineti

188쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. Is tum quasi auctum Viribus ad constitutum, SI propositum finem producit gratissime. Ad haec Epis odiis locus nullus erit, si omnia per se ad fabulae constitutionem pertinent. Catalogus in Iliade Episodium est ex Aristotele. At si bellum Troianum ab raptu Helenae ordinatim per singulas partes instituat

Homerus, Catalogus ille pars est ουσι δης, non

igitur Episodium. VIII. T V M poemata, quae primae notae sunt,. naturali florent pulchritudine. De Iliade fidem facit poeta ipse. Iram Achillis, in argumentum delegit haud dubie qui sic statuat.

Mωνιν α δε-χ ληιαδεο 3cc. Nunc ad poema illud qui animum Conuerterit, parteS eiuS omneSaptas inter se , & naturali situ ita commissas, tam facile , ω dilucide perspiciet; uti dubij Copia non sit. Qui enim excitata sit Achillis ira , quas deinde in flammas ehaperit ; demum , qui fuerit extincta , ex ordine poeta cecinit. Errare, longeque falli eos , qui bellum Troianum totum ab Homero in Iliade susceptum putant, ipso Homero teste constat.

Accedit auctoritas Philosophi qui disertissimis

189쪽

εαί . id est. Ouamobrem ut superius monui, et eo nomine diuinus haberi debet Homerus pra careris , quia besium Troianum alioqui principio, medio fine constans, totu cribere minime aggressus est. Eius enim poema nimium excreuisset, oe in unum trospectum nequiuisset commode ve

ω πημοῖς. Atmnam partem eligens istam Diso- diis ornauit. De Odyssea lis grauior esse potest. Nam praeter eos, qui se primae illi sententiae totos manciparunt, non desunt quibus naturalis ordo cum placeat, iubeant tamen iidem AEneidem , Odysseam ordinis esse perturbati, & poetam Vtrumque ab Aristotelis disciplina alienum esse. Eo accuratius atque diligentius nos id studere aequum est; quo in utriusque poematis auctoritate vires suas aduersatij collocarunt. Aio itaque id oneris duntaxat ab Homero in Odyssea susceptum esse, ut ab Ogygia Ita- cham Vlyssem reduceret; caetera omnia in Epistodiis esse. Auctorem habeo Aristotelem, qui λινγ siue actionem Odysseae breuem pronunciauit. Vt djsputatum est supra quaest. I.

190쪽

DE FORMA EpOPOEIAE. In huius II. partis. Deinde, Epi diis illis decisis,

consilium Homeri, & mens est integra. nam cisi Homerus velit a musa celebrari hominem Variis peregrinationibus, & laboribus nobili- ratum, non tamen ea omnia sibi cani iubet, sed

partem duntaXat τ α πιλνγελοὶ θ Διὸς εἰπόημν. Homerus Vero in aditu quidem meminit

peregrinationum illarum, dc laborum; sed quo Vlyssi suo dignitatem apud lectorem Conciliet. Eodem studio Sallustius de bello Catilinario historiam scripturus neminit nascentis, adolescentis, & senescentis Romae : tum qui pueritiam 8c adolescentiam instituisset

Catilina, non quo haec omnia narrare conaretur; sed ut notitiam indolis Catilinae daret,& quo loco esset Respublica tum , cum bellum illud excitatum est. Haud abs re nostra erit propositionem Odysseae huc adducere , qui mens Homeri cognosci, & controuersia decidi queat.

Virum mihi cane ,Musa, veryutum, qui za de multum

SEARCH

MENU NAVIGATION