장음표시 사용
201쪽
De Fabulae altera virtute : Quod sit simpleX.
I. Ambigua potestas huius Oociis , --, de tergitur s unde existebat di cultas in Aristotele maxima. II. Quid fabula simplex, quid implicata. III. Quid peripetia. IV. Quid agnitio. v. Quid fabula duplicis, resimpli-
cis constitutionis. VI. Soluitur di cultaου temtus Aristotelici initio proposita. VII. Quἰμ-bula possit esse sine perintia. VIII. fabula implexa sit melior simplici. IX. Quid in fabula.
I sophus. nam Cap. X III. fabulam simplicem reiicit. Emita, διι τιυδ σαωλαν dὶ - νειλ-
quandoquidem necesse est resardia pulcherrima constitutionem non esse simplicem , sed implicatam. En repudiat. At capite eodem fabulam simplicem pulcherrimam esse iubet. A
eli fabulam simplicem praestare duplici. Ec-
202쪽
DE FORMA EPOPOEIAE. IIIce approbat. mira itaque Philosophi eisανήωαι nonnullis videri poterit. Nodus sic soluitur explicata vocis huius u λο- ambiguitate . nam ε απλιω, id est, simplex ab Aristotele opponitur m πιπλεγιιω. id est, ei quod est implicatum, alias vero - δπλῶ, id est duplici. Simplex itaque potestatis est anceps. alterius quidem, qua significat, id quod non est implicatum: alterius, qua significat id, quod non est duplum. Id discriminis in lucem veniet ex iis, quae subiicientur, definitionibus.1 Ι. ARISTOTELES cap. X. edicit fabularum alias esse implicatas, alias simplices, tum earum rationes peti ab actionibus: &iure quidem ac merito, cum fabula sit actio ipsa, sed
actionem definit , ac primo quidem simplicem in haec verba. λιγη θ α λοῶ - ,
simplicem definio , cuius transitus fit sine peripe-
tia , ese agnitione; cum ipsa sit, ut dictum est, continua una. Hic caueri debet Pacij versionem vitiosam esse, qui, dixit mutatio-
203쪽
I72 DIs SERΤΑΤ. PARI ILnem , quae sit transitus. Aliud enim μι-cbia apud Philosophum , aliud μ-c iς ut quaest. IV. primae partis docuimus. Tum & Heinsij manca est versio, cui deest peripetia. Continuo definit Aristoteles implicatam Actionem
illam, ex qua cum agnitione, vel peripetia, aut v-tiaquefit transitus. Tum addit naec omnia,peri-petias scilicet,agnitiones,& transitum ram apte inter se nexa esse debere; Vt a se mutuo pendeant.' ει os, aut eX necessitate, aut ex verisimilitudine. Fabula itaque simplex est illa quae caret agnitione & peripetia: Composita Vero, quae alterutra Vel Vtraque gaudet;
si quidem eadem est ratio fabulae, dc Actionis. III. ΑΤ quid est agnitio ὶ Quid peripetia ρ
σ 2, εἰώς, si cap. XI. Est autem perip tia eorum qua aguntur mutatio in contrarium, quemadmodum diximus , vel verisimiliter , mel necessario. multis exemplis pneter morem definitionem suam Philosophus illustrat. Nuntius Oedipodi apud Sophoclem eXponit, quo is esset genere, eo quidem; ut illum suspici
204쪽
DE FORMA EPOPOEIAE. I73ne, ac metu, de matre liberaret ; at Contrarium cssicit: caeteris exemplis parcimus, hoc unum sit satis.
Hic locus disputandi de peripetia se dat op
portune, a qua tamen abstinebo me; cum de illa a multis, iisque luculentis auctoribus, in causa Tragoediae disputatum sit uberrime. Aristotelicum illud tamen ser ον praeterire homini Philosopho non licet, quo imprimis, qui Romanesci vocantur auctores, ab Epicis poetis seiunguntur. Nam cum illi uni voluptati serviant, Undecunque nulla habita verisimilitudinis , nedum neces.sitatis ratione,rerum delicias captant: hi vero, cum ciuium utilitati studeant, verisimilitudinem actionum sectantur, quo fidem faciant;& quo animum laetoris teneant , suauitatis nonnihil aspergunt, seruata tamen verisimilitudine ; ut coquus, qui languenti stomacho Cibum Condit, non Vero Corrumpit funditus. Placent itaque Amadisiorum libri adolescentum animis & rerum imprudentibus, propter suas illas admirabiles peripetias, quarum multitudine , & frequentia redundant: sunt tamen iidem moribus inimici , quia illos Corrumpunt 3 Ec ut non fuerint noxij , sunt
205쪽
1 DISSERT ΑΤ. PARS II. tamen inutiles, qui virtutem suadeant, quia verisimilitudine carent , aC proinde consequenter illa vi, & efficientia, qua potest animus ad imitationem impelli, Quaecunque igitur peripetiae, quae non sint verisimiles, aut nexu verisimili non sint coniunctae cum reliquis partibus Epopoeiae, ex
edicto Philosophi non sunt idoneae poemati
Exemplo haec praeceptio erit illustris. Me- . mini me prope puerum legere in libello, qui Francus Sagittarius dicebatur , Zerbinum amore FloriZellae virginis captum , cum eius potiundae spem amisisset, in mare se praecipitem dedisse. Nereides adolescentis pulchritudine captae illum amanter excipiunt ; intra mare quid enim illae non possinti palatium illi aedificant, saepe inuisunt, dc miris blandi- . mentis nequidquam con tantur. Ille enim Florietellae suae amantissimus Dearum ossicia nihili ducit. Quare Nere1des tot repulsis infensis tandem aliquando hominem medios in fluctus eiiciunt. Eo ipso tempore regia Flori-etella in littore spatiabatur. Contigit autem piscatores euerriculo Zerbinum intercipere, dc ad littus pro pisce exponere. Mira hic peri
206쪽
scit: is vero ubi aquam euomuit, nondum tamen suὶ compos, incertus viveretne, an extinctus foret, versareturne in fluctibus, an in palatio Nereidum , multa coram sua Horizellade Florietella amanter dicit, & queritur. Qui motus animorum quam bella peripetia3 sed quae minime congruat dignitati poematis epi-Ci, cum careat verisimilitudine.
Cum hoc de verisimili praeceptum magni
sit momenti, operae pretium erit alterum exemplum adducere.
H erminiam Telemachi amantem pater Thoas in turrim quae medio in mari sita erat, inclusit, iubetque illam intra mensem ita amo ribus suis moderari,ut illo elapso Anchise nubat. Telemachus longius aberat, & a Thoante de industria fuerat missus cuna exercitu contra hostes. Is turbae istius ignarus redibat. postrema nocte mensis concessi prope turrim iaCit anchoras , ne si nauigetur propius ad littus , nauis illidatur. Ecce media noete eaque obscurissima,cum silent omnia,Herminia im-Pxcidens, Sc nescia ibi nauem esse, supremam corrim Conscendit, & moritura se praecipitat.
Commode sane media in vela incidit, quibus
207쪽
excepta est. Strepitu excitatur Telemachus, iubet inspici quid rerum sit. Affertur semimortua tum cala, tum dolore Herminia. En peripetiam. Hae inquam peripetiae dc similes, fabulis anilibus aptae sunt , poematibus Vero mi
IV. AGNITIONI s vero definitionem his verbis comprehendit. Eodem cap. XI. Aναγω
ωροσμενων. innitio eis, ut etiam ex nomine liquet , ex ignorantia in cognitionem mutatio. ex
qua amicitia , vel inimicitia oritur inter eos, qui felices , mel infelices fieri debent. Ad haec monet pulcherrimam esse Agnitionem, quicum anneXa sit peripetia. e inplum ponit Aristoteles in Oedipode. Nam ubi agnouit, quis esset, in infelicitatem incidit. Aliud a nobis esto in Odyssea. Penelope Vlyssem ubi agnouit, felix euasit. Illa pexipetia Tragoediae aptior, haec Epopoeiae. Illa enim moeroris terroris plena, haec felicitatis & dignitatis. Sit& tertium ex eplum a Torquato. Chlorindam ubi nouit Tancredus, in miseriam incidit. Hoc deterius est aliis duobus , quia non est in m-
208쪽
DE FORMA EPOPOEIAE. III tabulis,id est, non est in transitu ad statum, quemadmodum alia duo. Cum itaque fabula simplex sit, quae Peripe tiis & Agnitionibus vacua est; implicata vero, quae utrisque est laeta; ait Philosophus implicatam potiorem esse simplici: atque sic simplex componitur Cum implicata. Nunc de simplici ut committitur Cum duplici quaeramuS. v. FABULAM duplicis constitutionis, quam Aristoteles cap. XIII. postponit simplici, sic definit. Δευτερο- , η
Altera constitutio, qua a quibusdam prima dicitur , est ea , qua duplicem habet constitutionem. Est autem talis quando oritur status duplex
personarum. Vt in eXemplo allato ab Aristotele ex Odyssea. nam proci, qui sibi beati videbantur ; evadunt miseri: Contra Vlysses, Telemachus , Penelope qui Vtebantur aduersa fortuna, evadunt beati. - VI. SIMPLICIS Vero constitutionis fata. bula est, in qua oritur Vnus status: quando scilicet qui felices erant fiunt miseri,aut qui infelices, evadunt beati. sed & omnes,& de quibus est fabula. Ait itaque Aristoteles fabulam sim-
209쪽
I78 DISSERTA Τ. PARs ILplicis constitutionis meliorem , & potiorem esse eaqvie sit duplicis; ac proinde secum minime pugnat. Nam cum implicatam praefert simplici, id edicit de fabula, in qua sunt Peripetiae Agnitiones, quae praestantior est ea, quae illis caret, quaeque simplex appellatur : At cum simplicem praefert duplici, simplicis nomine intelligit eam, quae unius est constitutionis, duplicis vero, quae geminam habet constitutionem
Quando autem simplex ista constitutio in Epopoeiam non cadit, idcirco de ea litem non mouebo , ic quaestionem illam aliis relinquo integram, nam & in Iliade & Odyssea , ut hic monet Aristoteles, Sc in AEneide, dc in Hierosolyma, ut res ipsa loquitur, duplex est constitutio. In prima victores Graeci, victi Troi, ni, & ita de caeteriS. VII. Duo hic quaeri merito possunt. Ait rum, qui fabula, quae simplex dicta est, esse possit sine peripetia dc agnitione. alterum, Cur
fabula implicata simplici sit potior. Priori quaestioni factum est satis priori parte huius
dissertationis i , sVIII. DE altera quaesti one , cur implicata fabula simplici sit potior , liquet, quia
210쪽
DE FORMA EPOPOEIAE. I 'peripetias continet, atque agnitiones in quibus est varietas atque pugna rerum: tum quia etiam ingenij quandam mutationem facit :quae duae causae sunt, Cur placeant ea, in quiabus nobis placemus ; ut disputabit quaestio de sententia, Sc acute dictis. IX. ATTEXIT Philosophus Peripetiar,& Agnitioni id est, affectionem grauem siue corporis siue animi, cuius desinitionem hanc affert ibidem. Πιελς ' i cm' ς ολωηρη, assectio est actio, qua conficiat, aut
inurat dolorem. Exempla ponit in nece,cruciatu, vulneribus Sc similibus. nempe est ea pars actionis, quae Ciendis in auditorum animis motibus atque perturbationibus sit accommodata , ut nex Hippolyti apud Senecam. Qui Vero perturbationes eXcitari, aut mitigari queant, Rhetoricae est prouinciae.