Dissertatio peripatetica de epico carmine. Auctore Petro Mambruno Aruerno è Societate Iesu

발행: 1652년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 시학

231쪽

I. MORVM definitio in haec verba concipitur ab Aristotele cap. v I. de Poetica. Eci 58hς

αν ἀλς ενιοι r. Id est, M ores sunt, qui signia scant qua sit praelectio alicuius, iis in rebus, de quibus non constat, utrum is , qui loquitur aliquid sequatur , aut fugiat. Pacius, & cum Pacio Heinsius explicant Voluntatis nomine ; φει φωτερον Robortellus praeelectionis. Non enim omnis actus voluntatis est moιήρεας,

sed is duntaxat qui ab Aristotele V I. Ethicorum dicitur ορεξις βουλο -- , cum consultatione appetitio. Cum scilicet homo suae actionis potens deliberat aliqua de actione, & pro arbitrat2 , eam in partem inclinat quae auidet. Id vero explicatius docet cap. V. libri tertij

Praeteritio est appetitus ex consultatione earum rerum , qua sunt in nostra potestate. Clim igitur ex moribus homines boni, ma-11ve sint, non erunt sane eiusmodi, nisi bene, vel mal e sint morati ; at mores nulli sunt abs que praeelectione, neque praeelectio nisi iis de rebus quae sunt in nostra potestate , quamobrem id fieri necesse est , uti nemo bonus aut

232쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. 199 prauus sit, qui non habeat in potestate actiones suas. nullus itaque nisiηλ ημνομοι, quae verba sunt Philosophi cap. v. lib. III. Moral. deliberat de rebus necessariis, de fortuitis, deque iis quae sunt ιαι- τα Vel, ut de diametri cum latere mensura, de thesauri inuentione, & id genus aliis. Qui vero sanae, Zc integrae est mentis, ea in consultationem atque d liberationem Vocat, quibus ipse pro arbitrio

moderatur.

Mores igitur sunt habitus ex praeelectioni

bus orti. Qualitas scilicet quςdam,cuius accessione vis animi Corroboratur, acuitur,Winclinat ad Var1os effectus. Laudes re uiuet ita siue proprietates morum ab Aristotele cap. X V. Poeticae recensentur quatuor. Prima, Vt mores sint boni. altera, ut Congruant. tertia, Vt sint

similes. quarta, ut sint aequales. De singulis pauca nobis libanda sunt. II. Prima laus morum est,ut sint boni. δεω , id est , unum , m maximum , Ut bonisnt ,erunt autem eiusmodi, si ex praeelectione oriantur bona. inquit erit)

In ussicio est itaque Poetae bonos mores imitari, atque id imprimis in Heroe, cuius Vita, oc

233쪽

Loo ' DISSERΤΑΤ. PARs II. mores minime m ali sint, & maximam partem boni. quare Achillem bonum ab Homero fiactum ait Aristoteles cap. X V. nam animo in Deos erat pio , & idem iuris gentium retinens , & amicitiae cultor , atque animi fortitudine longe praestantissimus. Ac licet animo praeceps esset, neque irae fatis potens , non tamen sine causa irascitur. Habuit enim causam plausibilem, L/mes m. At si mores aliquando prauos imitari necesse sit;neque ij splendide

accurari debent, neque in principe viro; omnium vero minime in Heroe: Thersites in Ilia-

de , Sinon in AEneide pessime sunt morati, viri scilicet ignobiles. Mezentij vero in AEneide ,& Procorum in Odyssea mentio est, quo eo rum vitiis, virtus Heroum illustrior fiat. At- enim Plato alias quidem , sed aperte in dialogis de repub. poetas Tragicos, Comicos, Epicos , de rep. illa sua iubebat exulare, ne prauis moribus suam illam rempublicam corrumperent. iniuria sane. Nam descriptio prauorum morum, si raro, si breuiter, si quo fine par est, fiat ; non officit moribus, sed etiam eos instituit sapientissime. Non enim eorum memine runt boni Poetae, quo eos suadeant, seae quo ab iis deterreant. Lacedaemonij seruos foede ebrios

234쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. 2o Iebrios a filiis spe stari volebant, non qui studerent ebrietati , sed qui ab ea abhorrerent. Exemplum moris praui ponit in Oreste Euripidis Aristoteles, apud quem Menelaus prauus est, qui Oresti fratris filio, mortem patris Vindicanti non tulit auxilium. De ista Tragoedia Euripidis, qui titulum seu argumentum Graecus auctor illi dedit, cum Arithotele mire congruit : Ait enim θοῖ - Maωῆς δοκιμα-

Id est, Dramai dex iis, qua in scena placue

runt,fuit, quampe me moratum. O mnes enim

persona improba sunt praeter Piladem. Haec in Euripide qui reprehendit Aristoteles tam seuere, quam notam Marino inureret aut quo nomine, fatis digno eius poema compellaret Z Non est certe poema, non poesis, in quo omnes personae pessime moratae sunt. nam ut alia non peccaret, peccat autem S grauiter,

dc ut plurimum) quid tam moribus perditum,& desiperatum dici potest nempe est hoc prostibulum pudicitiae, nequitiae ludus apertus, Christianae sanctitatis propudium. Est morum aliquid, quod in Homero non ferat profana Philosophia , cuius. nihil est praeter pauca , quod pudorem possit facere: Et officinam Cc

235쪽

ΣΟΣ DISSERΤΑΤ. PARs II. illam nequitiae , atque corruptelae probabunt , dc osculabuntur qui Christo nomen

dedCre. III. ALTER A conditio morum est, ut sint αρροερν , Ut congruant. Quae praeceptio pertinet ad personas inissu & in specie spectatas, non, tam siue in singulari. Id enim differt hoc praeceptum a sequenti: Exemplum in femina posuit Philosophus , quam fortem qui

fecerit, dabit mores qui non congruant. De ista praeceptione eleganter monuit Horatius

Τὸ quid ego, re populus mecum desideret, audi. Sipiau seris eges autia manentis , oe vrique Sessuri, donec cantor , vos plaudite, dicat. tatis cuiusque notandi sisnt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus, re annis. Reddere qui voces iamsiit puer, , pede certo Signat humum,gestitparibus costudere, oe iram Colligit , ac ponit temere, oe mutatur in horas. Jmberbis iuuenis tandem custode remoto, Vaudet equis, canibusque, oe aprici gramine campi. Cereus in mitiumsecti, monitoribus asper, milium tardin prouisor, prodigus aris, Sublimis , cupiausque , m amata relinquere, pernix.

236쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. 2o Conuersis diis aetas , animusique virilissiuarit opes, oe amicitias, inseruit honori. fommisisse cauet , quod mox mutare laboret. Multa senectutem circumueniunt incommoda, vel quod siuaris , oe inuentis miserabstinet, ac timet uti Vel quod res omnG timide, gelideque ministrat. Dilator, spe longus , iners , auiduseque futuri , Di cilis , querulus , laudator temporis acti ,

Se puero censor, castigatorque minorum , &C. IV. TERTIA laus morum est, Vt sint similes.

difficultate non caret. Ap - ον attinet ad per nas in specie, hoc est secundum seXum, aetatem, dignitatem ; ο αν siue simile,singularibus,ut Oresti, Vlyss1, Achilli addicitur. Similitudo enim ducitur ex characteribus ec linea mentis uniuscuiusque 3 Etenim ut medicus homini non medetur , inquit Aristoteles in

Metaphysicis, sed Calliae: ita neque quisquam similis est homini, sed Calliae. Neque huius

praeceptionis fuit nescius Horatius in Arte:

Aut famam sequere,aut sibi conuenientia finge Scriptor. Vonoratum si forte reponis Achillem;

Impiger, iracundus , inexorabilis , acer, iura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Cc ij

237쪽

Sit Medea ferox, inuictaque;flebilis Ino sPerfidus Ixion Io vaga ; tristis Orestes.

Non parum multorum iudicio peccauit Torquatus in suo illo Mago, quem Virum sanctum . & Christianum inducit cantu XI V. atque illi mores profanos adscribit: vireS,potentiam, scientiam, radios , Clypeos , palatium,& caetera contatricis illius artis arma concedit. Sed quoniam censura haec ab aliis occupata est, de ea pluribus dicere supersedebo. V. QVARTA laus est, Vt mores sint aequabilis tenoris. de qua praeceptione Horatius in Arte: Si quid inexpertum scena committis audeae

Persona ormare nouam ,serueturadimum

Qualis ab incepto processerit, essibi constet.

v I. AT hic merito controuersia esse potest: Sitne omnis poesis morata, & qui morata dis. tingui possit ab eae quae moribus cassa est. Id plebi ratum est , eam poesim , dc orationem

bene moratam esse, quae pretecepta recte Vivendi tradat, Sc ita loquatur. Quae hallucinatio est non exigua. Nam Vt hic a nobiS auctore Philosopho disputatum est, mores sunt, qui praeelectionem loquentis in lucem adducunt , ex quo is bonus , & malus iudicetur.

238쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. 2 os Non itaque Theognidis sententiae , non praecepta vitae instituendae, non Senecae opera morata sunt , sed as & tralatitie. Non enim illis praeceptionibus mores eius, qui loquitur, veniunt in cognitionem. Profligatae enim virtutis homo praecipere recte potest. Morata itaque erit poesis, & quae mores scelestos hominis scelerati recte effinxerit, quaeque mores honestos viri boni sua in luce collocarit.

Cum Terentius primas a Varrone in Ethicis tulerit, ab eo eXemplum placet accipere.

Qui legerit scenam V. actus primi Andriae,& diligenter inspexerit quibus momentis animi sententiam ponderet, dc libret Pamphilus, ac tandem eam inclinet, atque figat uni parti; non poterit is nescire quid sit moratam esse

orationem. Illa vero poesis minime erit morata ; quae eius, qui loquitur Consilium , &electionem non indicet, sententias licet quantivis pretij cumulate eXaggeret. VII. A V DΙΟ non deesse, Virgilium,& Homerum imprudentiae qui nolent 3 apud quos Achilles , & eas lacrymentur. Nam inquiunt Aristoteles id reprehendit. τοῦ θ-

C c iij

239쪽

ro 6 DISSERT ΑΤ. PARS II. decori,ct inepti moris exemplum est eiulatio m)fsis in S Pa. At ista petitio futilis est. Nam Aristoteles Vlyssis eiulatum aegre tulit , sed

non lacrymas. Viros magnos lacrymatos fuisse , vel dictum antiquum Vincit, quo

dicuntur. Enimuero viri fortes lacrymantur saepe, non Poetis tantum auctoribus , sed etiam Historicis, cum sacris , tum profanis. Achillis gloriam non legit sine lacrymis Alexander , neque Alexandri famam siccus audiuit Caesar. Etiam Christo Domino a quo risum nihil meruit, lacrymas eXpressere multa. Lacrymae humanitatem indicant, eiulatus animum testatur esse Victum. VIII. ΑΤ cur secundae partes moribus debeantur , tacuisse Aristoteles videtur; a nobis haec esto ratio. Fabulae quidem primus datur locus , quia fabula est ipsa actio cum ornatu suo, in actione vero felicitas: moribus itaque secundae debentur , nam mores habitudines sunt quaedam animi, habitudo vero omnis est actionis gratia.

240쪽

DE FORMA EPOPOEIAE.

. - De Sententia.

I. Sententia ambigua potestas. Aliquando pro ome, aliquando pro Dianora. II. Definiatio sententia, qua est sinome. I I I. Tres laudes siue conditiones sententia. IV. Prima laus senientia id est uniuersim pronun-riata. v. Altera laus sententia , Ut sit breuis. VI. Tertia laus, ut sit morata. VII. Sex rationes Pare sententia piaceat. VIII. An se quens usius sententia es debeat. Augusti Ca ris ea de re mens , re sententia. IX. Quid inter sententiam , es acute dicitum intersit. X. 6ur

acute di placeant.XI.De Sententia, qua est Dianaea. X II. Definitur, ct eius partes adducuntur. XIII. Inter partes formales tertius locus debetursententia. I. CENTENTIAE nomen est potestatiso ambiguae, hac enim voce tum P --, tum Comprehenduntur, quae duo inter

nimium quantum interest. illius dictionis multis fuit offendiculo , neque iis de plebe duntaxat, sed etiam primariis. Aristi-

SEARCH

MENU NAVIGATION