장음표시 사용
251쪽
218 DISSERTA T. PARS II. Vocum atque neruorum concentus 3 quia scilicet in multiplici sonorum Coniugatione grauia cum acutis pugnant , dc interiectis, mediisque sonis veluti fecialibus quibusdam, ac pacis interpret1bus sociantur. Cur in fidibus, imo cum composita modulate, , numeroseque sonat, atque placet; cum quibusdam aliis absurda sit, atque aures vellicet odiose. Cur ,--m , παλτων , D A. δ παιάν, Vna Vibratae aures mulcent suavissime ὶ litis nempe Sc amicitiae causa,quibus per cipiunt aures, illas vel inimico congredi, vel amice coire. Cum aures capiat Musica, tum oculorum blandissima conciliatricula est pictura, Cuius lenocinia omnia in colorum concertatione atque conflictu posita esse docent artis illius prudentes viri. Nam id, quod in illa, pingendi scientia venustatis, Sc operie habet plurimum; Vt Corpora quaedam eminere, alia subsidere videantur; cum tamen in aequo, in plano, in proximo fusa sint omnia ; id artifices colorum pugna Conantur. Siquidem ea omnia quae extare Volunt, larga luce accendunt; quae deprimere, tenebris, dc nigro colore cX- caecant. Ab artibus ad mores si gradus sit, nihil cum maiori apparatu, ambitu, aut Volu-
252쪽
DE FORMΑ ΕΡΟΡΟΕIAE.' My ptate spectatum est Romae ludis Circensibus, in quibus cum multa essent odiosa, illud unum iucundum fuit, pugna, atque conflictus. Dolorem, qui ex saeuissimis indignissimis caedibus concipi poterat grauissimus , Voluptas
ex dimicatione nata vincebat. Tantum est illecebrarum in congressu aduersariorum , atque fortunae Varietate, quae hunc affligit, illum erigit ; & quem erexerat, ab afflicto Carpe percellit. Nunc vero a moribus nostro Vitio Corruptis ad mundi pulchritudinem oculos Conuertamus. Quid est, cur cum idem ipse sit, sui tamen fastidium non pariat i quid inquam, aliud est, quam cic αληως qui perpetuis suis
velitationibus velut in theatro pascunt curiosos. At non solus Lunς Citimus mundi locus rerum congressione placet; suprema etiam illa, dccaelestia corpora conatibus inter se contra riis Continentur. Quare uniuersa mundi substructio in vacuo, & inani librata minime nutat , aut impellitur Z Cur non pendenti machina mole ruit 2 Quid . si ego erratilium siderum contrariis in sese nisibus id tribuam 3 quae dum rapiuntur superioris coeli impetu in occasum, in ortum ipsa renituntur,ic eo conflictim undecunque pari sibi constant. Huius certe senten-
253쪽
GO DISSERT ΑΤ. PARS II. ciae est auctor Mercurius ille, qui sapientia sua ter maximi nomen sibi quaesiuit. Is in sermone catholico ad Tatium his verbis mentem
Nunc vero Solis, Lunae, & erraticorum siderum lapsus & stationes , accessus Zc .recessuS, congressus Zc coitiones, nocte, die, crepusculiS, Vere, aestate, autumno, hyeme mundum tanta Varietate temperant, ut fastidio hum no quam facile medeantur. Quamobrem cum omnis ea Volup tas, quae
ab artibus, a pictura, a musica, a ludorum apparatu , atque adeo orbis totius aspectabili venustate percipitur I pugnae cuidam rerum atque congressui ascribi debeat: necesse est eam, qtim ab acute dictis oritur , delectationem uni verborum sententiarum contentioni acceptam referri debere. Atenim cur pugna ipsa placeti propter varietatem: sed cur ipsa varietas arridet 3 duplici sanὸ de cauSa, quarum altera est, Ingenium hominis, quod est eiusmodi auctore Philosopho I. l. Metaph. cap. I. Vt naturae ipsius quodam impetu in rerum cognitionem atque scientiam feratur. In rerum autem varietate aliquid discit
254쪽
DE FORMA EPOPOEIAE. QIquod per se ante ignotum erat, aut certa quadam ratione ignotum. Altera ratio est, rerum varietate , spirituum fieri commutationem, ex qua iucunditas oritur : nam cum animus in unam rem defixus, diu illam contemplatur,
unum, & eundem insistit spiritum. sic appellat Philosophia corpuscula quaedam , quibus tanquam instrumentis animus Vtitur ad rerum cognitionem percipiendam ) spiritibus vero istis natura tum lucida est, tum calida, quare agitatione diuturna ignescunt facile , Sc vaporant, unde existunt dolor, & fati gatio. Varietati itaque rerum, spirituum Varietas seruit, prior igitur ille spiritus qui agitatione incaluerat ; mutatione illa & quiete tepescit, atque recreatur. Et quoniam spiritus illi in totum corpus se diffundunt, atque illud tranant, voluptatem titillatione faciunt. Uirgilius laetitiam qua gestiunt Corui, in eam spirituum lenem agitationem refundit. sic enim
fuaud equidem credo, quia sit diuinitus illis
Ingenium, aut rerum fato prudentia maior. Verum ubi tempestas coeli mobilis humor Mutauere vias, oe Iuppiter humidus austrisDcusat, erant qua rara modo, oe qua densa relaxat. E e iij
255쪽
1 DISSERTA T. PARS II. Vertuntur pecies animo , ct pec tora motus 2Nunc alios , alios dum nubila ventus agebat, Concipiunt. hinc ille auium concentus in agris, Et Lia pecudes , m ouantes gutture comi. De sententia quae sit Gnome abunde diu putatum est; de Diancea ponatur quaestio. Hic tamen moneo Gnomen aliquando ab Aristotele usurpari pro illa animae vi, & intelligentia quae res demonstrat, aut declarat quodam
Dianoeam dico ) ea omnia in quibus qui loquuntur demonstrant aliquid , aut declarant 'mentem suam. hic γά- usurpatur pro mentis Cognitione. Dianina in genere vis est animi, quae reinea quibusdam cogitatio veluti coagitatio dicitur ) qua multam per disquisitionem inuestigatur, quid sit, Vtrum sit,& quibus gaudeat affectionibus id de quo quaeritur. In Metaphysicis lib. V I. cap. I. Dianceae attribuuntur Scientia , Prudentia, dc Ars, quarum duae in molitione rei sitae sunt, prima in cΟ-gnitione, sed cum discursu , nam quae cognitio est sine discursu siue agitatione Dianoea
non est , sedissi, id est, intellectus, qui est habitus primorum principiorum, ut disputat
256쪽
DE FORMA EPOPOEIAE. 223 Philosophus lib. VI. Morat . Dianoeam itaque in specie, quae est pars tertia formalis Epopoeiae, his verbis definit Aristoteles cap. V I. de Poetica, me mν θ-ά m
Tertia pars est Dianara , hoc est posse dicere ,
ea qua insiunt , oe qua conueniunt. quae definitio sic explicatur, ut nomine ν ανήν - intelligamus ea, quae ingenio dc naturae rerum eX se te conueniunt; nomine autem ν ήρτων ea, quae accidunt, & iunt ornamento. Dia- noea itaque est vis animi quae explicat , tum naturam rei, tum eaS quae naturae Congruunt, affectiones. In officio Dianoeae est ni Ma λι ν, A cla - αδναὶα, οJ ελεον, ψ cpocον, ψ ορ δ, ψ οια τοιαυ- , κ, ετ μεγι ς ὐ μονοτητα. Id est dentonstrare, M dissoluere, bc motus animorum praeparare, velut misericordiam & metum 6c iram & quaecunque talia sunt. adhuc autem & magnitudinem dc paruitatem, ex lib. de Poet. cap . XIX. Quinque sunt itaque Dianoeae partes , demonstrare, dissolvete, motuS animorum ciere, augere,& minuere. Demonstratione egent,
quae latent ; solutione, quae nexa sunt, &ple-
257쪽
124 DISSERTAT. PARS II. lxa; granditate, quae sunt exigua t, imminutio ne, quae grandia sunt, & enormia. haec sententiae officia enucleatius explicare Rhetoricae est, non Poeticae. Quamobrem illis supersedeo. praeteriri tamen non debet Commenta totis in Poeticam interpretatio. Sermones , inquit , quibus perturbationes mouentur , magis propribunt Rhetorices,quam Poetices: perturbationes autem animi qua mouentur per Iermonem Rhetoricum Poeticum sunt metus, ira , amor, odium , gaudium , ct dolor, re catera qua hom num animis accidunt , qua enumerata sunt in libris RLetoricorum. Dianoeae discrimen a moribus est, quia ex moribus απυιήρεας , id est electio eius qui loquitur, vel quidpiam agit, in notitiam venit; ac proinde sitne vitio, an virtute affectus. Dia-
η-m, αφα νον- . In iis est tota , quibus δε- monstratur qu*piam esse, aut non esse, aut uniuerse aliquid declaraturi cap. V I. Animi itaque affectiones per mores fiunt palam ; Rei vero de qua posita est quaestio, proprietates, exstantia, dc caetera eiusmodi per Dianoeam
agnoscuntur. Faciunt interpretibus negotium ea verba, quae
258쪽
DE FORMA ΕΡΟΡΟE E. risquae definitioni sere ς attexuit Philosophus. nam cum sic pronunciasset: Dianoea est vis
animi, quae explicat tum naturam rei, tum Cas, quae naturae congruunt, affectiones; adiunxit
κώς. odiosi sunt, qui nodum hic in scirpo quaerunt. Dianara sinquit cum ad Rhetoricam, tum ad Politicam pertinet. Veteres siquidem poeta personaου inducebant quae politiri , aperta η θ.
nuda ab omnibus figuris oratione uterentur nuperi vero ac recentes eas in scenam producunt qua Rhetorice , id est, omnibus Oratoriae facultatis luminibusdictionem suam exornant. cap. V I. At quid causae est, Cur tertius Dianoeae locus detur quia , ut iam stapra monuimus, in actione felicitas ; in moribus bonitas, dc vim tus 3 in sententia vis animi, dc intelligendi acumen consistit. V AESTIO DECIMA.
De Dictione. Ι. Definitio Dictionis. II. Quid sit interpretatio ,sue ἰ -υε- apud Aristotelem. III. Vem Ff
259쪽
226 DISSERΤΑΤ. PARS II. ba multa in nominibus censentur. IV. Se 2 animi esse , qua lateant , evocibus proferantur. V. Qui nata sit ut trionica , oequomodo distincta a Pos. VI .se recitatione 'vis maxima. V ΙΙ. Dictionis partes octo. VIII.
Dictionis Poetica laudes quinque. IX. De. persicultates cur prirmaria laus , qui oriatur, quaenam illi officiant. X. De maiestate dictionis ; qui fiat magna oratio Poetica. Alia est dictio Poetica, alia oratoria. Poesis Vasca nimis timida. XI. De aequabilitate dictionis.' Cur foedumsit inaequabile dicendi genus. XII. De numeris dictionis Poetica. XIII. De concinnitate , re venultate dictionis. Concinnitas dictionis est,pνm distinctum a numeris σverbis , oritur ex metaphoris, finalectis. Aurea , ω diuina mediocritas in inu ornamentorum. Vastici sermonis penuria. XIV. Non omnis pars Poematis ornari postulat. XV. Sisne potius poema sicribendum Latino sermone, quam patrio. XVI. Quis locus inter partes formales debeatur dictioni. I. C TIO ab Aristotele cap. VI. Poeti-L cae in haec verba definitur: Λεων
260쪽
DE FORMA EPOPOEI P. 227ctionem esse interpretationem per nominis prolationem. Philosophus suo more, id est accurata illa sua , & ut ita dicam , succincta oratione loquitur. Quare vel hic locus indicio est certissimo , librum istum de Poetica merito in operibus Aristotelis censeri. Haec definitio rudioribus, in Peripatetica disciplina male initiatis tristior, Sc angusta nimis . videbitur, cui explicandae seruient hae cau- '
II. CAUTIO prima sit. Ex Aristotele iis in libris quos inscripsit της ἐρμονε - , id est,
de interpretatione, quaedam VoceS sunt alentes, quaedam negantes ; tum aliae tertij cuiusdam generis, quae neque aiunt, neque negant. In his sunt nomina solitaria, veluti, homo , aut leo: in illis sunt propositiones, puta, iHomo est iustus: Leo est fera. Hinc orta est solemnis illa vocum distinctio in affirmantes,& negantes. Quae porro neque aiunt, neque negant voces, minime sunt orationeS, neque si ἀκριco, G , & accurate loqui placet, sunt ἐρρια , siue interpretationes; cum iudicij, veritatis, aut falsitatis vacuae sint. At quae affirmant , vel negant; illae Sc orationes, interpretationes compellandae sunt. Pronun-