Dissertatio peripatetica de epico carmine. Auctore Petro Mambruno Aruerno è Societate Iesu

발행: 1652년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 시학

61쪽

io D IssERΤΑT. PARS T. 'vo is. Non θ , inquit, potiori L habendi sunt, qui a republica abstinent , iis qui magistratus in ea gerunt. Felicitas quippe est

actio. Quamobrem poesis omnis actionem potius imitatur, quam mores ; cum actio hominem beet, non mores, aut habitus. Atque hanc esse Philosophi mentem ConteXtus capitis sexti de Poetica ostendit. 5 4 -

λ απροξ ς. Id est, Homines certo quodam modo assecti, re quales dicuntur a moribus ,sed beati ab actionibus, quam non imitantur mores , qui agunt , ed mores complectuntur propter actiones. Accedit & ratio altera ab eodem Aristotele. Mores sinquit sunt propter actiones,, nam mores sunt habitus ; habitus vero sunt actionis causa. Actio itaque melior moribuS... Nam inquit ε τευς μίγ--Imitatio autem est eius, quod est optimum ; igitur Mactionis. Robortellus falsus est animi, dum pagina LVIII. hac de re sic disputat : tandum veris, Ut etiam ante diximus, imitationem

duplici modo considerari , aut quatenus scenica est , oe ab histrionibus agitur, aut quatenus a

ξρcta sit scribente; si quatenus ascribentepoeta

62쪽

DE MATERIA EPOPOEI2ta 31 inulas , dicamus primarium in tragoedia fuem ese imitari ha tum animi, oe mores bom uum per brationem periptam, ex qua deseriptione bomines cerni possint , an felices , an vero infelices

lat. Haec ille in quibus multa sunt quae probari nequeunt ; sed neque Vacuus sum, Ut sin- ωςula persequar; neque si sim, satis velim. Nam uec poeta etiam tragicus,& nonhistrio tantum,ictiones imitatur. Fabula enim etiam tragoeliat est assionis imitatio. Di δὲ sinquit) - ξεωσο At fabula, non est actoris, sed

Oetae, Cum sit,Vt eodem cap. VI. loquitur Phi-osophuS, m dirim η 'χλοατα ἡν. Id manifestumst ex Epopoeia quae certe scenica non est, Mamen imitatur actionem. Occupatur enim, timitetur ψαυ-s πλεω ςX capite XXIII. t docuimus supra. Deinde neque id recte ocet, homines esse felices, aut infelices ex noribus, secus, ac Philosophus constituerat. ruamobrem cum congruand inter se & Phi-γsbphi, de Theologi, beatitudinem in visioneat amore Dei positam esse, quae sunt actiones,on habitus, aut mores : Epopoeia vero, Vt

uarta parte disseremus, sit eadem disciplinaaria politica, cuius finis est beatitudo ciuium c lib. Polit. Aristotelis; conficitur Epopoeiam

63쪽

non morum, aut habituum .animi ; sed actionum .esse imitationem.

Iv. HIC quaestionibus aliquot locus est, prima quidem in haec Verba concipitur. Sitne in poetis Epicis numerandus, qui Versum quidem dederit, sed illo versu .neque Aoionem celebrarita, neque constituerit , aut ornauerit fabulam. Negat Peripatetica schola. Neque vero id vincere difficile est . . Est enim Epopoeia, siue Epicum carmen imitatio actionis unius,perfectae, illustris &C. Vt costitutum est. Qui fiet igitur,ut epicum Carmen sit aliquando , in quo actio desideretur 3 Ad haec ex Aristotele fabula est caput Sc anima poematis, quod ostendimus quaestione prima partis secundae bulus dissertationis ; at fabula est compositio, & ornatus quidam actionis, ut ibidem planum fiet. Non erit igitur poemaepicum sine fabula, neque fabula ne actione. Quamobrem ratum atque fixum sit, Epi- cum poema nullum esse sine actione. Non igitur Georgica Virgilij ; non Hesiodi H-

quae sunt eiusmodi plurima, erunt in Epicis poematibuS. v. DII v DIC ATΑ ista lite instituitur alia,

ab .

64쪽

DE MATERIA EPOPOEIAE. 33 ab iis qui nomen Epici poetae sibi non arrogant quidem I poetae tamen dici volunt, licet Actionem non componant, atque locupletent. Duriter enim haberi, & minus honeste queruntur a quibusdam, qui non modo illos primo gradu mouent; sed ne in poetis quidem consistere patiuntur. Atenim in eo nihil ego disputo, cui vel abunde siit, in Epicis illos mi- ωnime censeri. Litigent illi Qimi Laesino in a tem H orati j, cum Achille Statio, cum Isidoro , cum Seruio, Cum Platone, cum Aristotele, atque aliis in re poetica principibus. Adest

Luisinus qui pagina sic loquatur. Poetas binomen asciscunt,non propter carmen, sed propter Ρbulam, fictionem. Atque iterum, ne pa-xum constantem se praebeat, pagina 34. Poeta enim est non propter metrum , sed propter Dbulam. Adest Statius, qui testimonium in haec verba dicat. pagina I. Sunt enim quatenus i gunt, non autem quod versus faciant, poeta..' Id ita esse grauissimus auctor Aristotelis in eo libro , quem de poetica reliquit, dilucide docuit., Adest Robortellus, qui sub initium Comment. in poeticam Arist. inquit. Vnde patra vulgi error, quia eos appellat poetas qui metris Fribunt aliquid αππω, aut aut Ῥυ- ,

65쪽

simplici utentes narratione, re explicatione rerum. Nam ij poeta non sunt appestandi , quia nonimitantur. idem probat Aristoteleου alio exemplo. Homerus imitatur, ergo Poeta. Empedocles non imitatur, quamuis versu scripsierit res phy-ficas, ergo non est poeta. Nae hic ego nimius sim, si omnibus auctoribus, qui ab ista sententia faciunt , locum dare velim: sine praeuaricatione tamen praeteriri non possunt tres Philosophi, non modo scientissimi rerum istarum, sed etiam omnium quotquot extiterunt facile principes. Plato quippe in Phaedone ita pro

ου Necesse est poetam , si tamen poeta vult esse, fingere fabulas, non vero verba tantum. Suffragatur Plutarchus lib. de audiendis poetis, qui multis id disputat; aitque

se poesim non cognoscere, quae fabula careat. Co 'gσμαν δε αμυλν, a αψ λαε πιιim. Aristotelem mox audiemus. Accipit etiam haec sententia auctoritatem a nominiS notatione. nam

unde mimr , fingere significat. quare Tranquillo de poetis nemo assentitur , qui et inἀδεῶς ποκροτος derivat. Hanc litem qui sequi velit, habet quibus diem dicat, dc quos Va-

detur. m

66쪽

DE MATERIA EPOPOEIAE. 31

Nonnihil etiam superest ratiunculae cuni infimis eorum, qui poetae Videri possunt. In Veteribus exemplum facio. Titi Liuij historiam versu expressit Rufus Avienus auctore Seruio. Num Rufus poeta censebitur 3 Vidi ego, qui Achillis Statij pedibus metri- eis instruere studeret, a quo studio deinde victus ratione abstinuit. Num inter poetas isti numerarentur λ De sententia Philosophi non modo poetae non sunt, sed etiam sunt infra eos , qui nequidquam poetae videri ambibant. Aristoteles cap. IX. lib. de Poetica , Herodoti his oriam versu illigatam negat esse poema,. asseritque esse historiam, non igitur Herodotus fuerit poeta , licet suam illam historiam stricta oratione comprehendisset. verba Phi

η usu ώπων. Non esset Herodotus poeta, etsi

versu scripsisset historiam, qui tamen a se Scres , & versus dedisset, quanto minus poeta dicendus est , qui non composuerit actionem, quam describit; sed ab alio compositam Versa illigarit. Ad AvienumM Liuium redeat oratio. Vter

67쪽

36 DISSERΤΑΤ. PARS I. sistoricus est dicendus 3 Si quid est in me iudi-

cij, certe Liuius, non Avienus . ille enim opus illud digessit, composuit, ornauit ; non Aulenus. Quorsum, inquies, haec interrogatio ξ eo scilicet, ut, si Avienus non sit historicus, qui historiam ab alio digestam pedibus instruxerit ; is poeta non habeatur, qui fabulam ab ali-qUo auctore Compositam Versu ornauerit. FacEρωstiis. Achillis Statij esse fabulam epicam, in quo iam nihil disputo; aliquem vero opus illud versibus instruere. num iste postremus epi Cus poeta erit, an Achilles 3 At minus prudenter fictilia, Sc commentitia exempla Pr duco , cui Vera suppetunt, nec longe petita. Iliadem Homeri Latino versu nobis dedit Helias Eobanus Hessus. Cum Ilias unum sit poema, Cuium erit, Homeri, in Heli j ὶ Ce te si quid est auctoritatis in Aristotele, Homerus Sc Achilles poetae dicendi sunt ; non Eob nuS,aut iste πιανυ is cum Achilles, dc Homerus fabulam digesserint. At qua laude efferendi sunt Avienus & Eobanus 3 Morosi sane videntur , qui illos non tantum non laudant, sed etiam vituperant. Tardi, inquiunt, est ingenij,Winfirmi marte suo nihil excogitare ponse, aut pueri adhuc rudis qui ne qua aberret,

68쪽

DE MATERIA EPOPOEI M. 37 doctoris voce, & nutu regatur. Τum,addunt, ab illis unis in rem literariam peccari videtur. Nam qui O das, qui Elegos qui Dithyrambos, qui Comoedias, qui Tragoedias , & carmen

Epicum dant in lucem, Claros viros laudant, obiurgant sceleratos , informant moreS, rerum naturam, VireS, & dotes explicant, aut

aliquid quod sit in rempublicam moliuntur: at isti homines de se nihil adducunt praeter

verba & tropos , quibus mens auctorum ut plurimum Corrumpitur. Cum enim difficile sit in mentem auctorum venire, tum versu illam explicare, non tam difficile est, quam ια- δμυς . Haec, inquam, oratio fortasse durior est. Cur enim tribuitur tarditati, & stupori, quod elegantiae poterat concedi. Nunc vero quo nomine Avienum Compellabimus. Historicum Z minime. Nam Liuius historici nomine gaudere debet, qui res gestias composuit,& in lucem protulit. Poetam Z neq; id placet, cum metra tantum attulerit. ἔ non licet. Παροφυ- quippe est , qui angustam alicuius orationem laxat quodammodo , dc copiose explicat. Mε-φim ν λ VC-tat ratio. est enim - , qui alio idiomate , quam quo scripta est, lucubrationem

69쪽

, 38 DIIS ERΤΑΤ. PARs I. ediderit. Oratorem ineque ipse velit, neque aequum est. quo tandem nomine appellabimus, si neque poeta, neque historicus, neque paraphrastes , neque metaphrastes , neque orator Z Esto usim , hoc est versificator. Sine actione Epopoeiam esse non posse Vtcumque pro nostra tenuitate diiudicatum est. Nunc vero , possitne ea esse , esto controuersia. Robortellus, & Victorius viri doctissimi ab Aristotele tutant Epopoeiam esse posse, quae soluta oratione scripta sit. Aristoteles cap. I. Poet. illorum animum dubium fecit, qui docet partes omnes,seu speCies poC- sis opus suum imitatione conari. Aliae inquit

harmonia, & rhythmo, imitantur, Vt ιωλη--N H,υς- : aliae rhythmo dumtaXat, Vt quae saltationi moderatur: Epopoeia solum oratione tenui, siue metro. H-Emmia μω πις

Ex quibus illi confici putant

Epopoeiam libera oratione scribi posse, cum in si, tum hoc loco, tum tertio Rhet. ab Aristotele μ Gu opponantur. Aiu haec Epopoeiae nomine comprehenduntur a Philosopho ibidem Sophronis , 8c Xenarchi Mimi, nec non & Socratici sermones, qui numeris

expediti sunt, &soluti. De Sophronis Μimis

70쪽

auctor est luculentus Suidas : de Socraticis sermonibus Aristoteles, ut loco laudato recte ostendit Robortellus. Deinde ex Philosophois potius in poetis censendus est, qui ornauerit fabulam, quam qui versus sine fabula fecerit. Haec sunt fundamenta huius sententiae, quae suffodi, & euerti facile queunt. Αtenim Epopoeia una est quidem nomine I vi tamen , ω potestate multiplex. Significationis est aliquando latioris quodammodo , dc Comprehendit generatim , quidquid oratione fingitur, veluti dialogos omnes, & insigniter Socraticos siue a Platone , siue ab Alaxamene editos; in quam partem, di potestatem hoc loco accepit Philosophus. Alias vero Epopoeia accuratius, & speciatim magis significat

Carmen epicum, Ut moX planum faciemus. Epopoeia itaque illa uniuerSe accepta, numeris soluta esse potest, dc Mimos Sophronis, dc

dialogos omnes complectitur: haec autem non potest. EX eo Vero , quod fabulae instructor potius poeta sit censendus, quam Gmiis, non

fit, ut sit poeta, siquidem ne hic quidem in

poetis locum habet. Pace itaque Robortelli censeo epicum poema, siue Epopoeiam acceptam non esse,

SEARCH

MENU NAVIGATION