장음표시 사용
91쪽
6o DISSERΤΑΤ. PARS I. VI. V NI TAT E actionis primariae Epopoeia gaudet. At quamobrem , qua de causa Silentio id pressisse Philosophus videri potuit;
nisi acrius mens, & ingenium in eius verba intendantur. Hinc expostulatio quorumdam de versatili,& tortuoso eius ingenio, quod di ficultates vel lubrico lapsu subterfugiat , aut praetereat simulatione. Enimuero merito non suo. Nam fidem suae sententiae facit primo a simili. Vt aliae artes, quae imitatione quippiam moliuntur , in actione una duntaxat elaborant; ita dc Epica poesis unam actionem
ει-- 1, μους πι ἶh, &C. cap. V III. Alias porro artes imitatrices sunt , pingendi , fingendi, saltandi, quaeque Histrionica dicitur, necnon Tragica, Comica, & Dithyrambica,
quae omnes actionem Unam imitatione co
Qui enim pictor Iphigeniam in Aulide coloribus adumbrare suscipiet, alienum nihil ab . ea actione immiscebit. Aderit pater Agamemnon , dc cultu corporis, & vultuS, animique moestitie insignis : tum Graecorum viri principes varia corporis quidem gestione, tri
92쪽
DE MAT ELIA E POPOEI .E. 6rsti tamen omnes; deinde ara , & sacrificuli:
non vero Thebarum eXpugnator CapaneuS, aut Theseus Athenarum fundator. Deinde probat hoc ipsum , cum ait unam imitationem esse unius actionis, & quidem totius, cum reliquis dotibus, quae mox asserentur ex cap. V III. Nam sit imitatio potest: esse duarum actionum, qui satis Odyssea ab Iliade secerni poterit Z Ad haec , cap. XXXIII. docet opus esse ἱ Vt ea omnia, quae in fabulae substructione continentur, Vnum quiddam spectent: at id, quod spectant, .& in quod nituntur, quid aliud est, quam actio 3 cui fabula, dc Epistodia omnia obsequuntur. Demum , eodem cap. VIII. fabulae modum ponit, & insolentem granditatis molem Circumcidit ; ne auditorum eXpectationem, dc mentis aciem unitas eluderet. Sic enim loquitur, - εο ὶ Quantδ magis si esset actio multipleX, eaque disparata i nam dum in unam partem intenderet , & conniteretur animus 3 alia pars aliorsum elaberetur.
Atque hic ambigi potest, & certe necesse est, qui unitas actionis in cognitionem, atque notitiam venire possit. Id nos latere minime passus est Aristoteles; qui sic pronunciet. Si
93쪽
quid est in actione sine quo tota actio consist re queat, id unitati officit, non enim est actio
--neto At id nihil ad fabulam sed ad
actionem. nam a fabula partes aliquae abesso possunt, cum ipsius unitas minime Violetur.
Absit enim ab AEneide Episodium de Nisi, Euryali amicitia , & nece : quidni fabula sit Una ξ Ιn actione vero praecidi nihil potest ;quin aetio tota intereat. ut cuilibet experiri licat in actionibus quae pari. II . q.I. adducentur.
Esto itaque actio fabulae subiecta, Vna. Hactenus de unitate actionis primariae quaesitum sit. De unitate fabulae constituet pars disputationis secunda. VII. NUMNAM unius Hero1s debet esse Actio , quasi ab eadem parte plures Heroes esse nequeant λ Non desunt quibus ea iniecta sit religio ; ut non modo virtute, & fortitudine suppares heroi suo non admittant ; sed ne socios quidem , dc administros ferre possint. Αlij .non eos patiuntur tantum , qui auXIlio sint, & in secundis partibus ; sed etiam rei gerendae gloria pares , dc velut aemulos obtrudunt. Nae virosque meo iudicio fallit animus. detur tamen utrisque locus, Ut pro se dicant.
94쪽
DE MATERIA EPOPOEIAE. 63 Ac primi illi pugnant auctoritate summorum poetarum, qui Unius, & singularis Hero is unam actionem laudare inceptent. Homerus in Vtroque poemate id prae se fert; In Iliadequidem:
Iram cane Dea Peliada OAchillis Perniciosam , qua infinitos oAchiuis dolores peperit. En unius Achillis unam iram, quae ad alios adhaesit minime, canerci aggreditur: neque aliorum meminit in hac propositione, quae est totius poeDatis compendiosa quaedam comprehensio , & poetae ipsius mens, atque consiliuin. Achilles pugnaturus cum Hectore CXercitum ab armis iubet abstinere , ut solius sit actio illa. Iliade X.
Populis innuebat capite diuinus Achilles, Neque sinebat mittere in Hectorem grauia
In Odyssea unus Vlyses ornandus suscipitur, qui unus procos interemit.
95쪽
Virum mihi celebra musa vers tum , qui malde multum Errauit , postquam Troia sacrum oppidum
Τum ipse unus procos extinxit. Pondus , &momentum ab Aristotele arcessunt, qui diligenter in argumento Odysseae id obseruat, ac monet. nam diserte ait Vlysiam solum extitiose s/ώνου .ms) ut in Odysseae argumento Vide re est, quod non ita post adducemus. Eadem fuit Virgilio mens, idem consilium, cum CC- cinit: Arma virumque cano , Troia qui primus ab oris
Vnius meminit Viri , non multorum. Patrocinatur auctoritati ratio non una. Nam cum Epopoeia admirabilitatis habere plurimum debeat ν m. Vt loquitur Aristoteles cap. XXIV. Ecquid est ad admirationem, magis, quam ab uno homine effici rem maiagnam aut quid admirationis habet ea res, quae a multis, iisque praestantibus viris. ed tur λ Goliathum a Davide uno perimi, qui torti exercitui . metus erat ue aut ab Hercule Hydram
96쪽
DE MATERIA EPOPOEIAE. 6 dram confici, toti quae regioni Vastitatem inferebat, id magnum, dc admirationem habet. At ciuitatem ab exercitu florenti capi, Zc exscindi, nihil est cur mireris. Huius sententiae principes censentur Mutinensis interpres in
sua poetica, Speronus in dialogo de historia, Mazetonius in Aldigherij defensione, Ricco- bonus in paraphrasi sua. Non desunt, qui alteram in partem niloij
sint, S in eo peccent, quod non milites, aut socios, sed praestantes ViroS, primarum artium principes arcessere ament, nimio quodam rerum magnarum studio Alusi. Id ego aequius censuerim , Vnum aliquem Heroem in Epopoeiae argumentum deligendum esse ; cui milites, & s Cij, non tamen rerum gloria sares , nedum superiores adiungantur. Nam AEneas Troianis suis Arcades duce Pallante ; & Hetruscos duce Tarchonte ascivit. Vlysses etiam confecto bello Troiano naues sociorum duodecim reducebat, dc licet solus in Ithacum littus eiectus sit; eX pugnat tamen prOCOS inermes, neque aded multos cum Telemacho, & seruitio; atque iterum turbam illam Ithacensium, cum eodem Telemacho, Philoelio, Eumaeo,ipso etiam Laerte parente,
97쪽
66 DISSERTAI. PARS I. atque aliis numero duodecim sustinuit; ne quid de Minerua dica ira, quae primo in ordine pugnabat. Nam ista deorum ministeria plebi lactandae inuenta sunt; quae veritati, & verisi mili apud cordatos viros parum sunt idonea. Quamobrem homini philosopho de natura rerum disputanti negligenda sunt. Achilles Myrmidonum vim ingentem habuit, Grae- eum exercitum instruXit, & prae ordinibus pugnaturum se recepit Iliados m. Ωι M ῖς τ
Neque vis vlla est obiectioni, quod is pugnaturus in Hectorem , capitis nutu sociis bello interdixerit. In duello quippe id ne-tas. Hoc ipsum XII. Hineidos Turnus factitauit.
Significάtque manu, ct magno simul incipit
Parcite iam Rutiae , re mos tela inhibete Latini. Necnon apud Tassum cantu XIX. Tancredus cum Argante pugnaturus.' Cessate pur di molestaris hor uoi ici' e proprio mio, piu che comun nemico Lusi, re a tui mistringe obligo antico. At Turnus, & Tancredus milites, ac sectos
98쪽
DE MATERIA EP OPOEIAE. 67 in armis habuere. Hac de re decidi potest , dctota controuei si a tolli ista ratione. Non enim heros ille, cuius ex vita principes instituendi sunt, fortitudinis tantum ; sed etiam consilij, atque prudentiae exempla debet edere. Qui vero si solus extiterit, specimen istarum virtutum dabit 3 VIII. v ID Torquato faciemus nostro,
cuius causa multum noS VolumuS, quem tota
Italorum natio miris effert laudibus, cui haec nostra aetas omnis studet 3 Quid Z si cum Aristotele in re simili , simile aliquid sapimus. Amicus magni fieri debet ; pluris etiam Veri tas. Dent arbitros , qui secus eXistimant, eorum iudicio rem credimus. Sic itaque rem mecum puto. Quidquid in Hiero lyma Torquati arduum est, quidquid magnum , & il lustre, id Reginaldo, id Tan credo indulge tur. Hostium Principes sunt Aladinus, Argantus , Solymannus , Chorinda , Adrastus, Thyssaphernus, EmyrenUS. Argantem , Clorindam Tancredus perimit; hanc quidem
Cantu XI I. tanto apparatu , tanta affectuum
Vi, atque Varietate, ut illo in loco poeta se deamasse facile intelligi possit : Argantem Vero, interficit cantu XIX. cui primae fortitudinis
99쪽
68 DIssERTAΤ. PARS I. partes toto illo poemate Conceduntur. Adr stum inter fortissimos qui recensetur ; tuma hys aphernum Armidat defensorem, &Solymannum illum partium inimicarum velut Hectorem cantu ultimo Reginaldus interficit
choragio verborum, sententiarum, Comparationum superbissimo; uti nemo sit, qui haec legerit, idem qui non intelligat, victoriam in illorum nece consistere. Supererat Aladinus Hierosolymorum Rex, palmam illam inuidit heroi suo Codofredo, & eam Raemundo Concessit. Tandem Torquatum haud dubie p. duit sui iudicij, atque illud contempsit. Nam sub finem libri ultimi, ne nihil egisse videretur Godostedus, Emyrenum illi mactandum obiicit frigide, obscure, & paucis omnino vem sibus ; ut vel inuitus, & ingratiis id concessisse videatur. Atque ut aliquid illa ex gloriola de-
rueret, illum ab hoste certo vulnus accepisse canit: &, quod turpius est, cantu XI. a Clorin-da vulnerari; quae duo sunt praeter morem summorum poetarum. Scilicet dum nationi, i& Mecaenati suo plus aequo studet, non animaduertit poemati suo se iniuriam facere. Verumenimuero illud mihi pluris est, quo
uno cauta totius Controuersia continetur.
100쪽
DE MAΤERIA EPOPOEIAE. 69 Primum spectatur in poemate EpiCo , actio
Herois , Ut pote quae sit argumentum Epopoeiae. Quid igitur invenustum magis, aut αλs- ' ρον, quam eius actionis , quae tota Heres Consecrata est; laudes alterius cuiusdam virtuti odiose adscribere λ In Homero, n suspexit Philosophus, & omnium temporum literati omnes praeter paucos i 'φιλ φομ, qui e sordibus Grammaticae caput non extulere. At
cum in aliis laude ssit diynus tantus poeta I tum in actione ornanda, hoc est in fabula fuit eximius. Diuinae illius Iliadis hic est nodus Q, atque ea λυmς, & solutio. Homero m-silium fuit Achillis fortitudinem laude aliqua singulari efferre. Quo itaque eum non TroianiS tantum, quae laus futura erat magna; sed etiam Graecis anteponeret, quae gloria erat cumulatissima : finxit illum prae ira a bello ad tempus sibi temperasse; tum legitima causa placatum iterum induisse arma. Quo is tempore a praesio manus continet, caeduntur G ci, triumphant Troiani, desoluenda obsidio ne consilia habentur, affli me, & desperatae iacent res Grariorum : ut iterum in Certamen, atque praelium rediit, inclinata Graecorum fortuna erigitur, affligitur exultans illa Troia-