M. Minucii Felicis Octavius cum integris Woweri, Elmenhorstii, Heraldi & Rigaltii notis aliorumque hinc inde collectis ex recensione Iacobi Gronovii qui emendationes & explicationes suas adjecit. Accedunt Caecilius Cyprianus De idolorum vanitate. & I

발행: 1709년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 로마

411쪽

haec laeti, hilaresque discessimus : Caecilius quod crediderit: 7 Octavius gaudere quod vicerit: ego & quod hic crediderit, & hic vicerit.

ubi Prieaeus has voces apposuit. . Vocem , gaudere, Rom. & Ms. Gr onoυius. l ignorant. Muperur.

7 Octavius gaudere quod viceri

FINIS.

412쪽

CYPRIANUS

DE IDOLORUM VANITATE. Luod idola dii non sint.

uod per Christum 1alas credentibus data sit.

EOS non esse , quos colit Vulgus , hincit notum est. *Reges o im fuerunt, qui ob Iregalem memoriam coli apud suos post-8 modum etiam in morte coeperunt. Inde illis instituta templa ; inde ad defunctorum vultus per imaginem detinendos CX-

presia simulacra. Nam & immolabant hostias, de dies sestos dando honore celebrabant. inde post cris facta

sunt

Vulgatum huic opust illo titulum servavimus; et si minus convenientem , sed usitatum , dc in aliquot exemplaribus antiquis repertum. Opu scul uni vero Cypriani adnectimus Octavio Minuciano , quia scilicet inde est a Cypriano sere descriptum. Litri veteres trium articulorum distinctionem agnoscunt. Duum priorum , Quod idola dii non sint,&, Quod Deus unus sit, auctorem esse Minucium verba ipsa te-nantur. Tertius, Quod per Christum salus credentibus data sit, eotus fere est Tertulliani. Et ta-Maen beatus Hieronymus, qui cane Tertullianum & Minucium legerat , quicquid liic historiarumicientia , verborum & sensium splendore laudabile contiyetur,'

cypriano tribuit haud secus ac si

Cyprianus proprio marte procu- disset. Haec autem sunt ad veterum exemplarium scripturam ex

pressa. unde & cetera sanctissimi Martyris opera propediem , si Deus dederit, exibunt. Rigaltius.1 Quoae per Chrisum olus cre-Zentibas d. f. J Patrem video invenisse in MS. quod inexedentibus datum sit. Similia sunt in editione novissima. An voluit quid'Grono v. 1 Regea olim fueruntJ Hoc fatis visum fuit Cypriano , & uobis etiam videri debet , ac licet

mox advocentur Melicerteso dc Leucothea , non idcirco ad Cyprianum sublevandum annotari

debuit Aut saltem proles regis, quod adjicitur in editione Oxo utensi, blande etiam imitante Cellario. Cui enim vel mediocriter versato in Latinis literis non pa-

tuit

413쪽

Itint sacra , quae primis fuerant assumpta solatia. Et lvideamus an sit haec apud singulos veritas. Meli- certes & Leucothea praecipitantur in maria . & fiunt

postmodum maris numina. Castores alternis moriuntur , Ut Vivant. . 2Esculapius ut in Deum resurgat, fulminatur. Hercules ut hominem exuat, Oetaeis agnibus concrematur. Apollo Admeto pecus pavit. Laomedonti muros Neptunus instituit , nec mercedem

peris infelix structor accepit. Antrum Jovis in Creta visitur, & sepulcrum ejus ostenditur , & ab eo Satu num fugatum esse manifestum cst, inde Latium de latcbra ejus nomen accepit. SHic litteras imprimere,& signare nummos in Italia primus instituit, unde se Tarium Saturni vocatur; dc ' rusticitatis hic cultor fuit, inde falcem ferens pingitur. Hunc fugatum hospitio Ianus eXceperat, de cujus nomine Ianiculum dictum cst ; & mensis Ianuarius institutus est. Ipse bifrons

eXprimitur , quod in medio constitutus annum incipientem pariter & recedentem spectare videatur. = Mauri vero manifeste reges suos colunt , nec ullo Vela' mento hoc nomen obtexunt. Inde per gentes di provincias singulas varia deorum religio mutatur , dum non unus ab omnibus Deus colitur , sed propria cuique majorum suorum si cultura servatur. Hoc ita esie Alexander Magnus insigni volumine ad matrem suam scribit, metu suae potestatis proditum sibi de diis ho. minibus a sacerdote secretum ; quod majorum dc rogum memoria servata sit ; inde colendi oc sacrificandi ritus

tuit Reges etiam dictos filios Regum , etsi ad thronum paternum

non 'pervenerint Gronovius.

suos coluntJ Non ausus sivi parere vel Wo Nero vel editioni novissimae Cypriani , ubi vocem quintam ejiciunt non reddita aliqua causa , nec dubitem , quin Rigaltius in M S. invenerit. .

ε Cultura J Cultus. Realtius.

414쪽

3' C Y P R I A N ritus inoleverit. Si autem aliquando dii nati sunt, cire non hodieque nascuntur 3 7 nisi sorte Iupitor senuit, aut partus in Iunone desecit. Cur Vero deos putas pro Romanis possc , quos ' siepius videas nihil pro suis ad-

naculos Deos novimus : est Romulus pejerante Proculo Deus saetus, dc Picus, & Tiberinus, & Pilumnus , & Consus ; quem Deum fraudis , velut consiliorum Deum , coli Romulus voluit ; postquam raptum Sabinarum perfidia provenit. Deam quoque ψ Cloacinam Tatius dc invenit & coluit. Pavorem Ho-

stilius atque Pallorem . mox a nescio quo Febris dedicata, dc Acca, dc Flora meretrices. In tantum Vero deorum vocabula apud Romanos finguntur , ut siti apud illos & Uiduus Deus, qui anima corpus Viduet, qui quasi stralis dc senebris intra muros non habetur, sed soris collocatur; dc nihilominus, quia extorris factus , damnatur potius Romana religione quam coli. tur. Est lc Scansus ab ascensibus, dc Forculus a sori-l bus, dc a liminibus Limentinus , dc Cardea a cardi-j nibus, e dc ab orbitatibus δ*Suborbana. Hi dii Roma ni J Ceterum Mars Thracius, &Jupiter Creticus, d Iuno vel Argiva , vel Samia , vel Poena ; dc Diana Taurica, dc Deum mater Idaea , .ec AEgyptia portenta , non numina , quae utique si quid potestatis ha- buissent, sua ac suorum regna servasient. Plane sunt

mox illic editum est quos videas vibi ornita . epius. Gronovius.

8 Romanorum enim vernacuus

Deos novimus J Sequentes perio dos uncis inclusimus , quarum maxima pars in quibusdam exemplatibus antiquis non legitur.& interjectie sensum abrumpunt. Etenim illa, Quos saepius videas nihil pro suis adversus eorum arma valuisse , eommodissime adnexa eratit istis , Ceterum Mars Thracius & Iupiter Creticus , si quid potestatis habuissent, sua ac suorum regna servassent. Rigati.

provenit J Processit, eventu prospero. In Veronensibus membranis vetustissilvis legitur , per γnit. Idem .io Suborbanal orbona Plinici 'dicitur, lib. II. nat..hist. Quo μ σ

415쪽

L E IDOLORUM VANITATE. 39

apud Romanos & victi Penates , quos AEneas prosu-gus advexit. Est & Venus multo hic turpius Calva, .

quam apud Homerum vulnerata. Regna autem non merito accidunt, sed sorte Variantur. Ceterum, imperium ante tenuerunt & Assyrii, & Medi, &Peris;& Graecos & AEgyptios regnasse cognovimus. Ita Vicibus potestatum , Romanis quoque, ut dc ceteris imperandi tempus obvenit. Ceterum si ad originem redeas , erubescas. Populus de sceleratis & nocentibus congregatur , & asylo constituto facit numerum impunitas Criminum ; nunc ' ut ReX ipse principatum habeat ad crimina, fit Romulus parricida. Atque ut matrimonium faciant , rem concordiae per discordias au spicantur, rapiunt, ferociunt, fallunt. Ad copiam civitatis augendam , nuptiae sunt illis rupta hospitii foedera, & cum seceris bella crudelia. Est & gradus summus in Romanis honoribus Consulatus: sic Con- atum coepi me videmus ut regnum. Filios interficit Brutus , ut crescat de suffragio sceleris commendatio dignitatis. Non ergo de religionibus sanctis , nec de auspiciis , aut auguriis Romana regna creverunt, sed acceptum tempus certo fine custodiunt. Ceterum &Regulus auspicia servavit, & captus est: & Mancinus religionem tenuit, & sub jugum missus est. Et pullos edaces Paulus habuit, ta apud Cannas tamen caesus est. C. Caesar ne ante brumam in Africam navi-

autem hie Suborbana scribitur', lsortean accidit per ultimae voca- lbuli praecedentis syllabae replica

tionem. Idem.

& Tyrii. Idem. I x in rex ipse prineipatum habeat ad erimina sit Romulus pari-eida J Minucius dixerat, ut ipse Romulus Imperator , & rector populum suum facinore praecelloret, parricidium fecit. Irim. Nunc ut rex iis princip. hab. IIta retineo , quoniam in promta sunt testimonia ex MSStis , qui ita exhibent ; ut parum assequar, cur quod in Wo erit editione est admissum , etiam Oxonii fuerit

expulsa prima vox. Gronovius. c

i 3 In Afrisam navigia transfimisteret J In Corbejensi legitur ,

416쪽

336 CYPRIANUS.

ia transmitteret , auguriis & auspiciis retinentibus isprevit, dc co facilius navigavit dc vicit. Horum autem omnium ratio est illa , quae fallit & decipit , dc pnestigiis c cantibus veritatem , stultum & prodigum vulgus inducit. Spiritus sunt insinceri & vagi, qui posteaquam terrenis vitiis immersi sunt , dc a vigore coeleiii. terreno contagio recesserunt , non desinunt perdere , & depravati errorem pravitatis insundere. Hos & poetae daemonas norunt; & Socrates in

strui se de regi ad arbitrium daemonis praedicabat ; &Magis inde cst ad perniciosa vel ludicra potentatus;

quorum tamen praecipuus Hostanes & formam veri

Dei negat coni pici poste , & Angelos veros sedi ejus

dicit assistere. ln quo dc Plato pari ratione consentit,& unum Deum scrvans, ceteros angelos, Vel daemo nas dicit. Hermes quoque Trista egistus unum Deum loquitur , eumque incomprehensibilem atque in limabilem confitetur. Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecratis delitescunt. hi assiatu suo vatum pectora inspirant. eXtorum fabras animant, avium Volatus gubernant , .sortes regunt , oraCula essiciunt , falsiaiveris semper involvunt. nam ec falluntur Zc fallant , vitam turbant, ' somnos inquietant, irrepentes

etiam in corporibus occulte mentem terrent, membra

distorquent, valetudinem frangunt, morbos ipcesilant;

14 Stultum 9 prorigum Uulgas inducit J In Corbejensi , stultumae crudelem , quod profecto de

pravatum est ex aliqua vetere seri plura quae habuisse videtur , cre

dulum. Illud vero , prodigum, unde irrepserit, non habeo dicere : nisi scriptum olim fui me, perditum ; deque illo perdito factum ab imperitis proditum , accclude, prodigum. Perditi homines dicuntur , scelerati ac neqsarii. Irim. Is Somnos inquistant i sic legi tur in optimis exemplaribus, nec dubito qui hi sta scriptum habuerit Cyprianus in exemplari suo Minucii. ut jam hinc emendari debeant vetςres Minucii nostri membranae, quae nobis ex bibent, Omnes inquietant , pag. 27s. nisi dicamus istos daemonas omnes hominesi inquietare , quia sunt humanita

j iis ivimici, ut ait ipse Minucius.

417쪽

ng IDOLORUM VANITATE.

ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium lc rogis pecorum saginati, remissis quae constrinxerant, Cu- .rasse videantur. Haec est de illis medela, cum illorum cessat injuria. ncc aliud illis studium est, quam a Deo homines avocare , dc ad superstitionem sui ab intollectu verae religionis avertere ; cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites quos ad crimen suum secerint errore participes. Hi tamen adjurati per Deum Verum a nobis, statim cedunt Zc fatentur, & de obsessis corporibus exire coguntur. ' Videas illos nostra Voce dc operatione majestatis occultae flagris caedi , iδne torrcri, ' incremento poenae propagantis eXtendi, Rulare, gemere, deprecari: unde veniant, dc quando discedant, ipsis etiam qui se colunt audientibus confiateri ; & vel exiliunt statim Vel evaneseunt gradatim . prout sides patientis adjuvat , aut gratia curantis aspirat. Hinc vulgus in odium nostri nominis cogunt. ut nos odi sic incipiant homines antequam nosse, ne Cognitos aut imitari possint , aut damnare non possint. Unus igitur omnium Dominus unus est Deus. neque enim illa sublimitas potest habere consortem , cum so-1a omnem teneat potestatem. Ad divinum imperium etiam de terris mutuemur CXemplum. Quando unquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore desiit ξ Sic Thcbanorum fratrum germanitas rupta , &permanens rogis dissidentibus etiam in morte discordia. Romanos geminos Unum non capit regnum, quos

unum uteri cepit hospitiuom Pompejus & Caesar asti-

est Hostanee pag. 27 I. Idem .r6 Remissis quae constrinxerantJHaec Minuciana locutio placet Cypriano. Nam & lib. de Mor

talitate usurpavit. Accei durariar trepidi , constringuntur remissi.

Irim.

17 Imriasilus nostra vociri Cum dicto nostro. simul atque jussimus. Sie legitur in cod. Tituani,

Corbeiensi , Navarrico & Victorino. At in optimo illo Ucronensi, Videas illos, non nostra voce , sed operatione majestatis occultae flagris caedi. Ex utraqua autem scriptura facile sentus elicietur, idem. Idem . Ig Ineremento poens propagantis

418쪽

393 CYPRIA NUL

nes fuerunt, nec tamen necessitudinis scedus in aemula potestate tenuerunt. ' NeC hoc tantum de homine mireris. cum in hoc omnis natura consentiat. Rex unus est apibus , & dux unus in gregibus , ec in armentis rector unus. multo magis mundi unus est rector , qui universa, quaecunque sunt, verbo jubet, ratione dis- Pensat, Virtute Consummat.. Hic nec videri potest, visu clarior est : nec comprehendi, tactu purior est: ' nec aestimari, sensu major est : & ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus. Quod verbtemplum habere possit Deus, cujus templum totus est mundus; dc cum homo latius maneat, intra unam se diculam vim tantae majestatis includam λ In nostra dedicandus est mente, in nostro consecrandus est pectore. Nec nomen Dei quaeras : Dcus nomen est illi: illic vocabulis opus est , ubi propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est. Deo qui solus est, Deus vocabulum totum est. Ergo unus est, & ubique ipse diffusus est. Nam dc *' vulgus in multis Deum naturaliter confitetur , cum mens ic anima sui auctoris dc principis admonetur. Dici frequcnter audimus, o Deus; dc Deus videt; dc Dco commendo; dc Deus mihi reddet; dc quod vult Deus; dc si Deus dederit. Atque haec est summa delicti , nolle agnoscere quem ignorare non possis. Quid vero Christus sit, dc quo modo per ipsum nobis salus venerit , sic est ordo, sic ratio. Iudaeis primum erat apud Deum gratia: sic olim justi erant , - sic majores eorum religionibus obediebant. Inde illis de regni sublimitas floruit , dc

retendi J Idem dixit verbiis iiDdem Epist. ad Donatum . Idem. 19 Nee hoe tantum de homine miareris J Sic placuit ex Oxoniensi repetere, quod idem eadem manu notari ex MS. Cambron.

videbam in exemplari, quod est penes Eruditissimum Scalbruis

chium. Vulgo nec tu dehom. Gron. ao Vulgus in mutiis naturatiter Deum confitetur J NaturaIi & publico sentu Deum esse mundi rectorem agnoscunt. Naturaliter

judicant. Ut contra Minucius de brutis

419쪽

DE IOOLORUM VANITATE. 3

generis magnitudo provenit. sed illi negligentes, indu sciplinati & superbi postmodum facti , di fiducia pa- .

trum inflati; dum divina praecepta contemnunt , datam sibi gratiam perdiderunt. Quam vero fuerit illis, profana Vita , quae contracta sit violatae religionis OD fensa , ipsi quoque testantur , qui etsi voce tacent. exitu confitentur. dispersi dc palabundi vagantur, soli& coeli sui profugi, per holpitia aliena jactantur. NeC-

non Deus ante praediXerat fore , ut Vergente saeculo,

& mundi fine jam proximo , ex omni gente , & pol lo , & loco cultores sibi allegeret Deus multo fid

iores qui indulgentiam de divinis muneribus haurirent , quam acceptam Iudaei contemptis religionibus perdidissent. Hujus igitur indulgentiae, gratiae discia plinaeque arbiter & magister sermo Sc filius Dei mitiatitur , qui per prophetas omnes retro illuminator &η deductor humani generis praedicabatur. Hic est vii tus Dei, hic ratio, hic sapientia ejus & gloria. hic in virginem delabitur 3 *3 carnem Spiritus sanctus inaduis

brutis animantibus dixit, eas naturaliter sentire , quod idola dii non sint. De diis vestris, inquit, animalia mill naturaliter indi

cant. Rigaltius. .

2I Deductor humani heneris JSie legitur in antiquissimis Cypriani, & Tertulliani exemplaribus. Idem. 22 Hie in virginem delabiturJ Tertullianus in Apolog. Delabiatur in virginem quandam. Irim 23 Carnem Spiritus Saveus Piu-duitur J Sic habent exemplaria vetustiora. Quod in aliis legitur, carnem Spiritu sancto cooperantuinduitur , sequentium aetatum dehola subtilior invexit. Dei sermo, Dei ratio, Dei virtus, Dei

sapientia , Dei spiritus , Dei si- .lius carnem induitur. Angelus dixerat Mariae , Spiritus Sanctus superveniet in te , & virtus alti Dsimi obumbrabit tibi. supervenit& obumbravit qui subiit ut indueret. Obumbravit carnem Spiritus incarnandus. Obumbratus est carne sp totus lucarnanu. Spiritus autem dicitur & Dei Filius, tu quo dc Pater Sc Spiritus Sa0ctus. sic tamen, ut Filius sit iu-

carnatus, Hon Pater , non Spiri- '

tus sanctus , & Filius sit, passus, non Pater, non Spiritus Sanctus, In exemplari Beneventanae biblic- thecae , quod inspexit ADt. Augustinus, ita scriptum esse tradunt viri adictoritate & fide praestantes: Hic in virginem delabitur. carnem spiritu sancto tu lai

420쪽

duitur; Deus cum homine miscetur. hic Deus n6ει , hic Christus est , qui mediator duorum , hominem induit, quem perducat ad Patrem. quod homo est, esse Christus voluit, ut & homo possit esse quod Christus est. Sciebant & Judaei Christum esse venturum :nam hoc illis semper Prophetis admonentibus adnunciabatur: sed significato duplici ejus adventu, Uno, qui exercitio & exemplo hominis fungeretur, alterd, qui Deum fateretur, non intelligendo primum adventum , qui in passione praecessit occultus ; Unum tantum credunt, qui crit in potestate manifestus. Quod autem hoc Iudaeorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit: sic crant sapientiae intelligentiae caecitate multati, ut qui vita indigni essens,

haberent vitam ante oculos, nec viderent. Itaque cum

Christus Jesus , secundum a prophetis ante praedicta , verbo & vocis imperio daemonia de hominibus exCuia teret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret, illuminaret caecos, claudiS gressitim daret, mortuos rursus animaret. cogeret sibi elementa famulari, servire ventos, maria obedire, inferos cedere ; Judaei qui inuiocrediderant hominem tantum, de humilitate carnis iccorporis; existimabant magum , de licentia potestatis. Hunc magistri eorum atque primores, hoc est, quoS& doctrina ille & sapientia revincsbat, *'accensi ira &indignatione provocati, postremo detentum, Pontio Pilato, qui tu is ex parte Romana Syriam procurabar, tradiderunt, crucem ejus & mortem suffragiis violentis ac pertinacibus flagitantes. Hoc fami ros & ipse praedixerat, & prophetarum omnium testimonium sic ante praecesserat, Opoztere illum pati, non ut sentiret

tur. Tertuli. Apolog. Caro spi- provoeati J In Cotbeiensi legitur:

situ instructa nutritur, adolescit, Accensa ira & indignatione revo- affatur , docet, Operatur . &icata. Quae scriptura accedere vi-

Christus est. Idem. l detur ad Manutii editionem , cui 1 Aeeensi ira O indignatione consentanea Veronensis. Idcin

SEARCH

MENU NAVIGATION