Fr. Thomae Mariae Mamachii ... Epistolarum ad Justinum Febronium jurisconsultum de ratione regendae Christianae reipublicae, deque legitima Romani Pontificis potestate liber primus tertius

발행: 1777년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

non ex fidelibus cunctis , sed ex Episcopis, Presbyteris , & Ministris composita . At si

restitissent majorem quidem certe accepissent plagam , ut minorem repellerent. Quae namque accipi ab iis plaga potuisset major, atque atrocior, quam si in eas redacti anguis litas fuissent, e quibus elabi se nequire perspicerent , nisi convulsis Oecumenicae Syno di sacrosanctis de Hierarchia canonibus; cum tamen ultro proselli essent, nihil sibi tam es.se vehementer cordi, quam ut ne usquam a

decretis ejusdem Synodi deflexisse viderentur 3 Itaque cum illi de Hierarchia ege- Iint , neque ab Synodo Tridentina discedendum putarint; censuerint profecto nece L se est, sacris Pastoribus fuisse clavium p

testatem datam , non Vero membris Omn1bus collectim Ecclesiae. Verum de hac re satis . Nunc illud rogo , quid isti Antistites questi fuerint 3 Laesa, inquies , jura Episcoporum. Cur Z Quia falso sibi persuase-

Tant, damnatione nonagesimae Quesnellianae propositionis , confixam simul eorum fuisse opinionem, qui immediate a Christo potestatem clavium in sacrorum Praesides manasse defenderent. Iam istud teneo. Rogo rursum , num ii, qui omnibus collectim membris Ecclesiae immediate a Christo eam PQ- testatem suppostaliter datam ἔ atque a 'membris ipsis omnibus exercitium Episcopis

132쪽

I3o EPIST TERTIA

commissum statuerent ; num , inquam , ii a Christo immediate I) ; an immediare a mem-His illis omnibus co Ilectim ς mediateque a Christo potestatem ipsam , ac ministerium in Episcopos defluere arbitrarentur Z Scilicet nemo tam est caecus , quin cernat, si ab omnibus collectim membris in sacrorum Praesides potestas clavium, hujusve ministerium derivetur , iminediate eam pote salem, id vemininerium in sacrorum Praesides ab iis. dem omnibus collectim membris derivari ; in diate autem a Christo, a quo membra ipsa collectim omnia genu . idem potestatis acceperint. Quid igitur est, cur hoc voluisse Antistites illos perpaucos Gallos putes sa), quod

ci Confer sdnotationem superiorem. 1 Vide eamdem Adnotationem . Ιidem in opere , quod inscripsere a Memoire des IV. Eveques, dans tequel onDit votria nec est e d' un Concite Gen rat Oc. Tart. ΙΙ. Artic. XVI. n. I. Tom. I. Operum coiberti Episc. Monspelim. Edit. Colon. an. I76Ο. pag. IIo. demonstraturi, constanti doctrina Patrum essici

posse , ab Iesu Christo immediate datas fuisse claves Ecclesiae m Tertullien , inquiunt, S. Basile , S. Je- ,, rome , S. Chrysostome , S. Cyrille d' Alexandrie

arat, longe haec discrepare a Febronii. sententia p

133쪽

quod si voluissent, gravius jura illa Episcoporum violassent, quae laesa ab suis Collegis. atque etiam a Pontifice Maximo, per summam injuriam, querebantur Θ At Romani, dices , mediate a Christo, immediate ab Apostolica Sede potestatem clavium in Episcopos deri Vari pugnant. In aliam me quaestionem Vocas . Nos heic, non quid Romani censeant, sed quid Episcopi illi senserint, quaerimus. Illi vero cum clavium potestatem a Christo, ut vid imus , immediate corpori Pastorum traditam existimarint ; proptereaque indigne tulerint, in Pastores derivatam dici immedi te ab alio quopiam; quo tandem modo seis Cum pugnantes constituissent, potestatem ip sam, & ejusdem potestatis ministerium immediate a Christo in collectionem membrorum omnium ; mediate vero, hoc est per collemonem ipsam in Pastorum corpus manare Nam immediate, non immediate quid est, obsecro ,

nisi pugnans est Quod si eo progressi sunt,

ut potestatem eamdem propriam Ecclesiae esse dixerint; sane, ni si proprii vocabulo id intellexere , quod in Ecclesia, etsi paucis insit, tamen ad commune omnium hoαnum, I datum sit, quid demum intellexerint, mihi certe ne suspicari quidem licet. Ni-

I a si

134쪽

si enim ita intellexissent, non dixissent, eam potestatem immediate transmissam ab Iesu Christo in Episcopos fuisse,neque Sancti Leonis ea de re insignem adduxissent locum si ).Jam ex te rursum sciscitor , cur illi clavium potestatem datam Ecclesiae assirmaruntZQuia,

inquies, metuebant, ne potestas eadem non in sacrorum Praesides universos , sed in Pontificem Maximum immediate manasse videre tur . Sat habeo. Nam Video, quorsum evadas .

Nunc illud quaero , si Ecclesiae toti immedia- ih a Christo data illa eadem potestas esset, eaque per Ecclesiam totam, hoc est per Corpus i Ibid. Le grand S. Leon nla mini fait dita

ficulte de tenir ce meme tangage dans te Sermon., qu' il fit au tour de l' anniversatre de son ordina- , , tion is . Age videamus, cuiusmodi ea dicendi ratio, langete, sit. S. Leo Serm. III. in Anniversario die suae Assumptionis. CV.III. is Transivit, inquit, qui-

M RIsus Petri forma praeponitur is . Tenes, in quos ea commearit potestas. Non ergo in omnia membra Ecclesiae collectim. Atque hanc S. Leonis doctrinam communem esse Patrum , ibidem illi Episcopi quatuor an madvertunt . I cs au tres, inquirent, Sainis Doeteum ,, n oni potnt parse autrement se . En igitur quomodo

id intelligant Episcopi illi quatuor, quod aiunt de Clavibus datis univcrsae Ecclesiae.

135쪽

pus omnium membrorum EcClesiae , ut tu

censes , in sacrorum Praesides derivaretur; nonne pore Ias ejusmodi in omnia collectim EccIesiae membra immediate a Christo deflueret mediate vero , hoc est per membra eadem coIlectim Ecclesiae in sacrorum Praesides redundaret 8 Id tu quidem ultro fatebeώre, ni facere nolis tecum confligendi finemo Igitur in membra collecIim omnia Ecclesi ei mismediate a Christo , te fatente, ejusmodi po. testas manat. Atqui Episcopi illi Galli, quorum tu sorte patrociniis gloriare, immediate a Christo illam potestatem in Episcopos permanasse ita pugnarunt, ut quoniam secus

ab Apostolica Sede definitum fuisse existimavere, injuriam ordini Pastorali inlatam conquesti fuerint I . Non ergo tecum Episcopi illi Galli sensere . Quod si sensissent te-Cum , ac clavium potestatem in Omnibus eo

lectim Ecclesia membris residere putassent ἔjudicassentque , eam ex membris ipsis in corpus Pastorum defluere ; si membris

si) Id illos existimasse , constat ex iis , quuaddunt ibid. pag. a Ia. , , C' est , inquiunt, ce qui dOit, , litteresser tous les Eue lues fur la censure de lais proposition , On n'y attribue potnt a un seul PD,, sleur, quelque eminent que soli son Siege, tou- te P autorite que Jesus Chriit a donaee Au CORPs

136쪽

a 34 ET IST TERTIA

inquam , omnibus sic datas claves putassent; in eos certe laqueos incidissent sa), quos vitare voluerant; idque ademissent Sibi, Collegisque suis , atque id dedissent omni hus collectim membris Ecclesiae , quod ne Sibi, Collegisque suis adimeretur, Concedendum negarant Pontifici. Verum quid multis opus est Θ Perpaucorum illorum Antistitum Galliae factio erroris arguit eos, qui

censeant , toti Ecclesiae corpori fuisse immo diate a Christo ita traditam clavium potestatem , ut statuant, ex corpore ipso Ecclesiae in Episcopos usum ejus potestatis , exercitiumque defluere . In errore igitur te

perinde versari illi ipsi contendunt homines sa), quos fortasse tibi praesidio suturos

arbitrabare.

si Ibid. pag. a II. Graviter enim expostulant, concludi ab suis adversariis ex ipsorum doctrina se avec,, Anne Dubourg celebre Calviniste du XVI. si is cle , que rous Ies fideles O erodians en vesus-

se communier O d' absoudre se . Nihil enim tam esse hac conclusione dogmati ipsorum adversius. A Comis sequence , inquiunt , d' ailleurs si oppoiae a la d is etrine &c.,, . Cur enim omnes fideles collectim ea potellate carerent, si in omnibus ipsa collectim . ut Febronius existimat, resideret λ a Confer opusculum inscriptum: Apolσι e des rea du Diocese de Paris contre P Ordonnance de

137쪽

DE SUBIECTO TOTEST CLAU. Igς

Sed fac , eadem factio tecum senserit, equidem non magnopere laborabo. Cur enim eam morarer , quae a Communi, ut vidimus, eademque veteri Ecclesiae Gallicanae doctrina recessisset , abductaque in errorem fuisset sectariorum p verum dicrursum , quam putes suisse perpaucorum illorum Antistitum Gallorum sententiam Hanc certe dices fuisse, si modo perstes, eos tibi praeivisse , defendere : In societate. seu in omnibus collectim membris Ecclesia potestatem cIaυium residere ; eamque poterialem, seu potius ejus potestatis usum, vel exercitium ab iisdem collectim membris committi ministis sacrorum . Atqui ista ipsa sententia, mi Fe.hroni, est, quam, ab Ecclesia Catholica repudiatam , Protestantibus vehementer probari , Bossuetius in Hisoria Variationum &c.

is Si la dispute qui est dans l' Eglile fur la pulsa

se ce de cleD consiste a Ravoir αα si Ies premiera Pa-- fleurs repolvent des fideles le pouvoir d' excommu- ,, nier Respondent i and quelqisun dans PE- ,, gliis muroit eire suspect de cette ridicule erreur ce ne semit potnt assurement P Auteur des Re- ,, flexions se . id censet autem Febronius , nisi ab omnibus Ecclesiae membris collectim poteitatem clamylum in Pastores primos manare p

138쪽

136 EPIST TERTIA

testis est locuples, cui his de rebus agenti negare fidem, perinde est, ac inclitae Gallorum Genti univcrsae resistere . Atque ille quidem Bossuetius in Auinto , ac decimo ejus resoria libro, hanc esse Ecclesiae Catholicae loquendi rationem docet I): Populum Christianum unum esse STAT uM , a unamque Societatem; sed Jesum Christum, qui Populi ejusdem Rex est, nihil e Popualo ipso, Societate ve habere . Nam auctoritatem Christi altius esse repetendam . Rursum

Populo , sive Statui, sive Societati non plus inesse juris dandi Regi Christo ministros , quam cidem inesset Populo Christum ipsum dicendi, constituendive Regem. Qua .

qu'il ait Dabli Sc. et Jam vidimus Epistola superiore . negari a

Febronio probante Pufendoesi doctrinam , Ecclesiam esse Statum. Et is tamen Febronius cum Gallis sent se gloriatur, etsi contra palam os Gallorum Bossietius statuat a

139쪽

DE SUMECTO POTEST. AT I 37re Ministros Christi, qui Populi Christia

ni, seu Societatis Pastores sunt , altius item obtinere auctoritatem eo prorsus, quem Christus voluit, atque instituit, ordine. Post ubi haec, aliaque generis ejus dem plane catholice Bossuetius doctus scilicet vir , atque diligens animadvertit; mox explicat, quid eadem de re plenum erroris Protestantium dogma ferat . Est autem

id hujusmodi : 1 Potestatem ligandi, atque solvendi stabiliendi, & de truendi in a Populo, seu in Societate esse quare quod Pastoribus datum est potestatis , id ipsis omnino ut repraesentantibus Societatem competere. Quin etiam auctoritatem Synodorum,

quibus Pastores intersunt, e Populo, seu

140쪽

138 EPIST TERTIA

e Societate manare, cujus Pastores ipsi nonnisi delegati & habeantur , & sint revera . Nega, si modo potes, Febroni, huc tandem recidere doctrinam verbo abs to attribuis tam Gallis, re autem vera tuam. Sed qua id tu ratione neges, si nulla usus circuitione palam professus es, clavium, hoc est Iigandi, solvendique auctoritatem omnibus collectim membris EecIsa inesse, ab ijsque collectim omnibus ejus auctoritatis usum , & exer- eitium committi sacrorum Praesidibus p Id vero quidquid est si ve potestatis, sive exercitii ,

si usus, si Praesidibus sacrorum rammitri tkr ab omnibus collectim membris EccIsa , quo demum modo, te judice, i i sdem Prae sidibus sacrorum competet, nisi solum ut delegatis Omnium collectim membrorum Christianae Societatis , utque eadem coIlectim membra repraesentantibus Z Cumque istud

dogmatis genus haereticorum sit Bossuetio apud Gallos principe ingenij, & doctrinae teste , qua tu confidentia id ipsum dogma commune etiam defendes esse Gallorum E

SEARCH

MENU NAVIGATION