Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

excogitarunt I ue hinc recentiores ea aetate Pictores huiusniodi inventum lubentissime amplexati sunt, qu re in xystis, porticibus, cryptis , balneis ornandis &ipsi cum Gemmariis Lithographis certantes ea monstra express prunt. Frequenter etiam ad varietatem in formis Orbicularibus vel quadratis, figuris albo , area nigro , colore expressis, antiqua Gemmarum anaglypha opera vel diaglyphica repraesentarunt , videlicet venationes, piscationes, bacchanalia, Nereidas Nymphas, Veterum Numina in aediculis, ac praecipue encarpia ex fructibus variis contexta , qualia in Admirandis Antiquitatum Herculanensium a me descripta, nuper edita sunt; corollas tum floreas, tum laneas, margaritarum uni nes , aviculas dc columbas volitantes, & alia emblema. ta ex antiquis Geminis petita erudito ingenio pinx Tunt , ne recentioribus Gemmarum Caelatoribus totam hanc gloriae spartam relinquere viderentur. De his plura habes apud V AsARIUΜ.

DOMINICUS POLI FLORENT IN. Saeculo XV. & XVI.

Multum gloriae sibi tribuendum esse existimarunt antiqui Gemmarum Scalptores , si in gemmis ipsis ninmen suum, ac non solum patriam, sed etiam praeceptoris sui nomen inscriberent , quod non raro Occurrit in praeclaro Stoschiano opere, e quo e pluribus unicum adseram exemplum , desumtum ex insigni Gemma , quae Romae adservatur in Thesauro Exceli. DucisSALVIATI COLUMNAE , in qua faberrime scalpta est integra facie, pectore tenus, Minerva ; cuius operis prae

ci His complures similes vide editas a Celeberri Petro Sancte Bartolio in Libris, qui Cryptas, Sestilcra antiqua, di eorum piis emblemata exhibent.

172쪽

Scilicet:

EVTYCHES DIOS CORIDIS Discipulus sive Filius AEGAEVS FAciebat

Parentum loco discipuli Scalptores eximios Magistros suos habebant, atque in eorum Schola se profecisse honoris gratia ita testabantur, atque eorum filios in a te genitos se esse gloriabantur. Multis Ornatur laudibus a UAsARIO et DOMINICUs, vulgo di 'si, Florentinus , qui inter discipulos pra Iaudati Ioannis Florentini delis Comisse, primum decus &nominis famam consecutus est. Sardae gemmae pulche rimae atque eximiae magnitudinis, quae altitudine pollicem excedit , incidit imaginem Alexandri Medices Pucsis Reipublicae Florentinae; cuius ectypum e sulph re ex Andreiniis Cimeliis in mea migravit. VAsARIus in eo laudando opere non excedit aut abundat in laude dum scribit: Hirasse dimi mente si Di ea Messandro de Mediei. In ectypo caput eius dextrorsum respicit. Vultus lineamenta, crispati capilli, interioris tunicae collare, phrygio opere ornatum, chlamys sive trabea limmeros operiens, admirandum opus ac suspiciendum te-N n stan-

-at Vide in stoschimo opere Tab. XIV. pag. - & 47. a iam superius crito pag. 29 I.

173쪽

stantur . Quod vero me rapit in his Glyptographicae primordiis, est exigua barba sub genis & mento Ducis Alexandri innata , in qua emngenda , si eum vel aemulum, vel fortasse etiam parem Dioscoridi consummatae persectionis Gemmario antiquo Opifici, qui Augusti imaginem insculpsit i , adseram , rem nec imcredibilem, nec absurdam me adfirmare credam . Iudicium eorum , qui conferre antiquum Dioscoridis opus icum hoc DOMINICI POLi Florentini voluerint, testem iadpello. Nec dubitandum est, valde placuisse Alexandro, qui gloriae cupidissimus fuit, suamque imaginem

non ab eo solum, verum etiam & ab aliis Caelatoribus ea aetate praestantissimis, nimirum aere a FRANCI-sco Hieronymi filio Pratensi , ALpHONso LoMBARDO , Sculptore Ferrariensi a , BENVENUTO CELLINIO Fl rentino , S a GEORGIO VAsARio picta tabula , cera , cretaque , marmore , aere in numismatis omni studio accurate exprimendam mandavit . Altera imago eiusdem Alexandri adhuc exstat, Sc spectatur adligata Tabulae XXVI. regii Cimeliarchii Florentini, ex Achate Chalcedonio exscisa anaglypho opere exquisitissimo ac probatissimo. Exstat quoque altera eiusdem Alexandri Uucis imago crystallo insculpta, opificio insignis, quae adservatur in t hesauro Christianissimi Galliamin Regis , quam proseri in egregio suo opere P. I. MARI ET-

Excelluit etiam in numismatis flandis cudendisque , in quibus spirantes inlustrium Uirorum vultus & cmblemata in postica parte egregio labore exprimere Iebat , quod testantur numismata cum imagine Urbis

174쪽

GLYPTO GRAPHICA. oliti Florentiae, & illud cum typo Capricorni thematis auspicatissimi CosM1 primi Florentinorum Ducis, quo se aemulum Augusti, vel parem designavit, cuius imagunem exhibuit longe simillimam. Eidem DoMiNico Potii Florentino, vel potius NAN- Ni Prosperi filio, de quo mox dicam, tribuitur abs luti cluna imago IOANNIs, a turma Equitum ab eo conducta constri piaque , adpellati delis Bamle Nere , quam eius filius CosMus Florentinorum Dux Gemmae incidendam mandavit , cuius ectypum gypso expressum apud me adservatur. Gemma ovalis figurae duas uncias altitudine aequat . Prototypum ipsum nuper conspexi in regiis Mediceis Cimeliis; siquidem anaglyptico opere ex Achate Chalcedonio pulcherrimo exscalptum est. Capilli breves intorti, auris, vultus lineamenta, oculus tanta peritia expressi sunt, ut nil supra desiderari possit. Ex eius Schola Laurentiana prodiere alumni in scalpendis Gemmis praestantes , eaque tempestate perfectus

videtur aureus anulus , opere encaustico eleganter oris

natus , quem sibi fieri iussit Pallas Stroga , vir nobilissimus, optimisque disciplinis instructissimus . In eo Strogiae Gentis insignia sculpta sunt in elithropio , quibus cassis imposita pinnis de cristis ornata, cui imminet draco alatus, inflexo deorsum capite. In area ita incisum maioribus litteris eius nomen, PALLAS STRO-ZA . In aureo circulo nascentes lunulae encaustico opere expressae cernuntur. Servatur Florentiae I penes Excell. Principem D. Ferdinandum Stroram. Laudat πι-sARius a Angelum Poli Florentinum, discipulum An-

175쪽

exliv HISTORIA dreae Uerrochii, qui in Plastice se exercuit, dc multa opera secit i de quo alii videant, an frater eius sit . . NANNES Prosperi Filius Florentinus. Saec. XU. & XVI.

Memoratur ac laudatur a VAsARIO r NANNEs, hoc est IOANNEs, Prosperi filius , domo Florentinus , qui in Gemmis scalpendis adeo excelluit, ut ab iisdem gemmis, nempe Sardis, sive, ut vulgo dictum, a Camneolis & ipse cognomentum acceperit. Hunc Artificem, artis callentissimum , longe diversum a praestantissimo IOANNE a Carneolis adpellato, qui primus Florentiae, ut diximus, Glyptographicam Scholam S officinam

peruit, fuisse, ostendit idem UAsAstius, r qui in si

diis socium Francisci Salviati fuisse narrat, nosque ei probe notum fuisse suspicari possumus . Porro Franciscus Rositus , qui a Maecenate suo Cardinali Amplismmo Salviato cognomentum honoris causa obtinuit, quod eiusdem Purpurati auspiciis, opibus , & liberalitate inpingendi arte magnam nominis famam sit adeptus , &Franciscus Salviatus adpellatus est , obiit Romae anno MDLXIII. aetatis suae quinquagesimo quarto: eX quiabus monumentis discimus, quo tempore hic NANNEs Florentinus floruerit. VAsARIUM culpat ΡΕTRUs MARIETTUs, quod de eo subobscure S aequivoce scripserit, & se nescire fatetur, utrum patri an filio cognomentum tribui debeat. Sed nihil heic cognomenti video ; siquidem Nannes est nomen, quod significat Iamnes. Pater NANNIs Prosper fuit ; ipse vero NANNEs, nempe IOANNEs Llle onmisis dictus est, quod in huiusmodi Sa

i Vide in Vita Francisei Salviati Tom. III. pag. 78. cia In vita Valerii virentini, ioco supra m orato.

176쪽

di Sardis rubro colore Gemmis carneolis scalpendis sua tempestate nominis sui dc artis famam sane praeclaram sit consecutus I S facile plurimarum Gemmarum Schemata delineam a Francisco Salviato socio suo eum ac cepisse credibile est . Neque , ut arbitror , absurdum coniicere , NANNEM nostrum primum Florentiae sub praelaudatis magistris, mox Romae in gemmis scalpendis plurimum profecisse, ubi Franciscus Salviatus praestantissima opera eiusdem Cardinalis Salviati Fautoris sui genio liberalissimo dedicabat. VAsARIus nulla huius Amtificis NANNis opera memorat , neque nobis in tanta monumentorum caligine , iactura , & paucitate declarari possunt, quum nomen suum in ipsis Gemmis scribere nec ipse consueverit, nec alii, qui primi apud nos

Gemmariam artem restituerunt, atque in Italia inte mortuam , ut ita dicam , ad vitam revocarunt.

Scalptor Gemmarius , Saec. XUI. Nominatur hic BERNARDINUs a VAsARIO in Indice rerum memorabilium , praeposito Volumini secundo Partis iiΙ. his verbis: Bemaesim Intagliatore di giste, pa-gin. 8 4. Sed quaesitus a me in hoc loco atque in aliis,

minime inventus est ; quod typographi incuria falsus

sit citatus numerus . De eo nulla mentio in Dissert

tione Glyptographica.

177쪽

lvj HISTORIA

CAPUT IX.

Gemmarii Scalpici es in Florentina Schola elari, qui si b OOO L. Francisio I. Mag. Etrur. Ducitas sortiore, recensentur.

FActis hisce tam felicibus ac praeclaris in Glypt

graphico opificio fundamentis , quae Florentinam Scholam toto orbe celebrem effecerunt , nil mirum si ad eam exteri quoque ex Italicis urbibus Scalptores convolarint, ut Mediceorum Heroum favore ac patrocinio fruerentur , peritiamque suam & magisterii scientiam, qua pollebant , vel pollere studebant, in tanto

praeclaro artium omnium theatro vel ostenderent, vel acquirerent. Eximia illa laus, quam Horatius tribuit Augusto , metrius revocmail antes , tribuenda quoque est

COSMO I. Florentinorum Duci, qui hanc Urbem amreo illo saeculo florentissimam innumeris operibus laudatissimis Pictorum , Sculptorum , & Architectorum , qui tunc temporis Floriae Verticem occuparunt , Implevit ac locupletavit; quo auspice & favente artes omnes ad summum praestantiae & laudis fistigium auctas esse, cumulatissime toto opere suo immortali docet UASARIUS , RAPHAEL BOR GHi Nius, & alii, qui de iisdem scripserunt. Sed ex his laudatoribus, qui paucis multa complexi sunt, non praeteribo FRANCisCi ROBORTELLI , in Pisano Lyceo Eloquentiae Professoris, elogium hoc, quo eumdem COSMUM exornavit . se optimo Duciis Cosmo tota non modo Etruria , sed universa etiam se Italia , hac aetate quicquid ubique venustatis est acis nitoris in omni genere non solum scientiarum & aris tium quae litteris continentur ι verum & harum , n quae Disiligoo by Corale

178쪽

quae aut pigmentis , aut aere , aut marmore gemis misy e opera effngunt posteris spectanda, acceptum is referre debent. Multos enim magno sumtu alit A se chitectos , Aerarios , Fabros , Marmorarios , Pict is res, qui antiquitatem illam non modo apte imitanis tur, sed etiam adaequant & superant. Exstabunt igiis tur passim in illius Urbibus praeclara monimenta , is quae annis permaneant innumerabilibus, & testatum

is relinquant apud posteros , quam multae eius generisis artes, quae fere exstinctae videbantur, virtute illius,, rursua excitatae, & singulari liberalitate sustentatae, is amplissimisque honoribus cohonestatae viguerint. OSMO nim minor FRANCISCUS I. Magnus Dux Etruriae eius filius, qui artes omnes fovit, mirumque in modum amplificavit ; qui incredibili novorum Op rum ardore flagravit, atque ea opificia, quibus Floremtia carebat, invexit , S praestantissimos Artifices tum Florentinos, tum exteros insigni liberalitate aluit, ditavit , ac summa benevolentia prosecutus est , quae laudes iam superius expositae a me sunt, adlatis testim ni is synchroni Scriptoris P. Fr. AUGUsTINI RICCII , quibus & illae addendae sunt , quae a UAsARIO & BoR-cMirato frequenter inlustrantur. Illud nunc breviter notandum, eius munificentiae auspiciis , felici ausu , sed maxime dissicili atque arduo , adamantes inscalpi coepisse . Quum enim augusto connubio eidem in sponsam obtigisset Regina Iohanna Austriae , filia Imperatoris Caesaris Ferdinandi , & Reginae Annae filiae &heredis Ladistat Regis Hungariae, quae ea de re Hunis gariae Regina adpellata est , iussum est ab eo magnanimo Principe, ut pronubus anulus, eidem Sponsae in nuptiis dandus, omnium pretiosissimus emngeretur; in

179쪽

exliiij HISTORIA

quo , inserto adamante valde prominenti, sed stupem da planitie insignia suae Gentis sculperentur, prim

que loco & quarto spatio stemma Hungarici Resni ,

in secundo & tertio illud Bohemiae , in centro illud Ausustissimae Domus Austriae spectarentur. Quia Vero regia superposita corona , quae in eo spectatur , haud radiata est, sed ad instar rosarum & unionum ; pro hinc intelligimus , hunc adamantem stupendum instat. ptum fuisse antequam Franciscus ad Imperium Etruriae conscenderet, adeoque ejus nuptiale pignus fuisse. Quum hoc opificium a Florentinis Scalptoribus feliciter perfectum fuisset , placuit Mediceis Principibus , ut alii

adamantes pretiosii sculpturis edomarentur , quos, quia ad institutum meum pertinent, & eorum ectypa rubra cera expressa vidi & observavi inter Cimelia Societ tis Columbariae Florentinae i) , describere atque hic recensere minime pigebit. Hi omnes inscalpti adama tes aureis annulis faberrimo opere insculpti inserti sunt.

Post iam descriptum , cuius ectypum probe vidi , de

observavi, secundus magnitudine eximius continet Stemma Domus Medicae a dextris , a sinistris vero Augustissimae Domus Austriae , cuius ductus excellentes ac valde profunde excavati stupentes oculos ad se rapiunt. Tertius demissiore caelatura Stemma tantum Medicem

exhibet . Quartus parvus idem stemma . Quintus S crum Christi Monogramma in ipso adamante ita incisum It S. Sextus solam Crucifixi D. N. imaginem perparvam exhibet . Septimus duas Imagines sacras , pectore tenus, a dextris Deiparam Mariam Uirginem, a sinistris Angelum, qui eam salutavit. Octavus litte

ratum ci Describuatur in Amiali IV. pag. & in Arurali XiI.

180쪽

GLIPTO GRAPHICA. clxix ratum sphragisma Cosmi Magni Ducis Etruriae instauptum habet, quo pro nota, sive, ut aiunt Cista utebatur, ita expressa hoc est Cosmus Medices , vel forte

etiam Magnus Cosmus . Nonus praesert cum regia corona Stemma Regis Lusitaniae S Algarbiorum , qui eum Cos Mo III. in suo itinere donavit , dum Hispaniam peteret; S adamas unciam altitudine aequat. Scio multos Scriptores hanc gloriam tribuere Clementi Birago Mediolanensi , & arguere Abrahamum Gortaeum , qui in ea excelluisse adfirmavit Iacobum Treccium Mediolanensem, de quibus mox sermo. Ex

Florentinis monumentis , quae diligenter evolvi, eruitur aerumnosissimam hanc artem caelandi incidendique adamantes, permultos annos antequam in Hispania oratum haberet , in Florentinis Glyptographicis ossicinis

summa cum laude , veluti singulare artis prodigium , viguisse , quae etiam regnante FERDINANDO I. Magno Duce Etruriae perduravit; nam in Elenchis Gemmariorum Artificum & hi laudantur , qui in his ad mantibus eringendis perpoliendisque valde excellebant,& honorifico stipendio per singulos menses fruebantur. Testatur id perspicue memoratus pronubus anuluS, O natus inaestimabili magno adamante, quo FRANCIsCUs I. manum lectissimae Sponsae suae Reginae IOANNAE exornavit anno CID. ID. LXV. eamque emenso dissicili itinere praesentia sua beavit . Credibile est Artificem in eo caelando multum temporis insumsisse , ut immensum opus mirabile , tanto Principe , pulcherrimarum artium Fautore , & aestimatore liberalissimo , dignum haberetur . Sed de FRANCIsco I. quum multa superius adnotata sint, & de Oricinis crystallorum ab eo com ditis, atque etiam de Compositoribus sive Compagin

SEARCH

MENU NAVIGATION