Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

Uur . Unde etiam debita dicuntur , qua in Oratione Dominica humanitus dimittere monemur ,

ut nobis O nostra divinitus dimittantur . Iuod autem debetur etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur : sed sicut in jurando , etiam qui verum jurat, propinquat penurio , unde longe abest qui omnino non jurat: O quamvis non peccet qui verum jurat, remotior tamen a peccato es qui non jurat: unde admonitio non jurandi , conservatio est a peccato penurii, ita cum peccet , qui per immoderationem injuste vult lim dieari , remotior est a peccato penurit . Ita cum peccet, qui per immoderationem injuste vult vindicari ; non peccet autem , qui modum adhibens , lasse Vult Vindicari, remotior est a peccato injustae vindieta, qui non vult omnino vinindicari . Τotum caput laudatum S. Augultini insonte legi potest. Quod spectat certorum interdictionem ciborum, illam pariter bonam esse contendo, quia exercendae continentiae causa p cepta erat: &ut ad ceteras virtutes abstinentiae beneficio populus electus formaretur . Sic cibis detrhait,

inquit, in immunda pronuntiat animalia , quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae eontinentiae intellige ; O fraenos impositos illigulae agnosce , Ps cum Panem ederet Angelorum , cucumeres , O pepones Ountiorum desiderabat. Agnoscesimul O comitibus gulae, I bidini scilicet atque luxuria prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. Proinde ut pecuniae ardor restingueretur ex parte , qua O

42쪽

CONTRA MAReIONEM . 3 svimu necessitate ea fatur , praetiosiorum ciborum ambitio detracta est . Postremo ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur , paucis , O non gloriosis escis assuefactus , O nihil de lautioribus esuriturus c inquit Τertullianus P .

Respondeo secundo , interdictum esse certis cibis, non quod natura immundi essent , sed mystica significatione . Sic respondet S. Augustinus lib.6.contra Faustum, cap. 7. Testamenis autem Veteri, inquit, ubi quidam cibi carnalium prohibentur , cur non sit contraria ista se tentia , qua dicit Apostolus: omnia munda undis , O , omnis creatura Dei bona est: si possunt, intelligant hoc Apostolum de ipsis dixisse

naturis et illas autem Litteras , propter qua dam praefigurationes tempori congruentes , ani

malia quadam , non natura, sed signi dicatione immunda dixisse . Ita quod verbi gratia , si de

porco oe agno requiratur, utrumque natura mumdum est, quia omnis creatura Dei bona est: qu dam .ero significatione agnus mmdus di porcus immundus est . . . Immundum quippe illud an mal in Lege positum est , eo quod non ruminet rnon autem hoc ejus vitium , sed natura est . Sunt autem homines , qui per hoc animal signisica tμη , immundi proprio vitio , non natura : qui cum libenter audiant oerba sapientia , postea de ibis omnino non cogitant. 'uod enim utile audis ris , velut ab intestino memoriar, tamquam ad os cogitationis, recordandi dulcedine revocare,

quid est aliud quam spiritaliter quodammodo r minare t Iuod qui non faciunt, illorum anim

43쪽

tium genere figurantur. Unde oe ipsa a talibus carnibus abstinentia tale vitium nos cavere prae

monuit.

od denique spectat multitudinem sacruficiorum & oblationum , respondeo, Deum ista imperasse propter bonum hominum , ut eos his observantiis illigatos ab idolatria , in quam

propensi erant, avocaret. Sic respondet Te tullianus cap. I 8. lib.2. contra Marcionem . Sa- erificiorum onera , inquit, O operationum , in oblationum negotiosar scrupulositates nemo reprehendat , quasi Deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamati diuo mi si multitudinem sacrificiorum oestrorum p Et quis exquisivit ista de manibus vestris p Sed illum Dei industriam sentiat, qua populum pronum in idolatriam O transgressi em , dum di ossiciis Religioni suae voluit adseringere , quibus superstitio saeculi agebatur , ut ab ea avoca νet illos , sibi jubens feri, quasi desideranti , ne simulacris faciendis delinqueret. sed O in ipsis commerciis vita , pergit

Tertullianus cap. I9. oe conversationis humanae , domi, O foris , ad usque curam vasculorum , omnifariam distinxit: ut istis legalidus Disciplinis occurrentibus ubique , ne ullo momento vac νent a Dei respectu . 'uid enim faceret beatum hominem , quam , in lege Domini voluntas eius PEt in lege Domini meditabitur die ac nocte φ&uam legem non duritia promulgavit Auctoris:

sed ratio summa benignitatis , populi potius duritiam edomantis , oe rudem obsequio sidem ope

44쪽

CONTRA MARCIONEM . 37 resis viciis dedolantis r ut nihil de arcanis attingam significantis Legis , spiritalis scilicet , in Propheticae , O in omnibus pene argumentis figuratae . Susscit enim in praesenti , si simpliciter hominem Deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet Deo dese

vire .

Famdem doctrinam tradit Sanctus Grego rius Nagian genus . Oratione 42. Propterea sinquit, nobis alumenti caussa Lex datur , Pelut maceria quaedam inter Deum O Idola interjecta , ab his quidem nos abducens , ad illum autem reSocans . Ac paullum quiddam primo indulget , ut majus accipiat. Sacrificia ad tempus concedit, ut Deum in nobis inferat: ac postea , commodum fuerit, ipsa quoque Sacria sicia de medio tollat, mira sapientia per tacitas subtractiones animos nostros sensim immutans , ad Evangelium traducens , ad ob diendum exercitatos , O assuefactos. Sic igitur , his de caussis Lex scripta introducta est; ad Christum nos colligens . Atque haec Sacrificiorum est ratio . Contra . Sacrificia Legis veteris mala erant: siquidem erant simillima Sacrisiciis, quae falsis Numinibus offerebantur. Ergo a Malo

Deo imperata sunt. Respondeo, nego antecedens. Tantum, enim interest inter Sacrificia Paganorum , O Hebraeorum, inquit Sanctus Augustinus lib. 2I. contra Faustum , cap. Io. a quantum inter imi- tutionem errantem , , praefigurationem pranμο-

45쪽

tiantem. Sicut autem non ideo contemnenda vel

detestanda est virginitas Sanctimonialium , quia O Vestales Virgines fuerunt: sic non ideo reprehendenda Sacrificia Patrum , quia sunt O Sacrificia Gentium ; quia sicut inter illas Virginitates multum distat, quamois nihil aliud distet, nisi quae cui v veatur , atque reddatur et sic in

ter Sacrificia Paganorum O Hebraeorum multum distat , eo ipso quod hoc solum distat, quae cui sint immolata , O oblata r illa scilicet smperbae impietati daemoniorum , idipsum sibi ob

hoc arrogantium , quo haberentur Dii, quia di- Uinus honor est Sacrificium t illa vero uni Deo , ut ei offerretur similitudo promittens veritatem Sacrisicii , cui erat offerenda ipsa reddita veritas in Passone corporis, O Sanguinis Christi. Contra. Si idem esset Veteris, & Novi Testarnenti Deus , Sacrificia , oblationes, ceteraeque observantiae, quae praecepta erant in Veteri Testamento , in Novo prohibitae nota essent. Alias sibi ipsi Deus ille contradiceret. Ergo non est idem Veteris & Novi Testamenti

Deus a

Respondeo , nego maiorem . Haec enim cum ad Christum figurandum pertinerent universa , ct promi stiones essent gratiae per ipsum exhibendae ; ipsa veritate affulgente , & gra tia per Jesum Christum data , impleta sunt. Sic respondet S. Augustinus libro I9. contra Faustum , cap. 18. SHid ergo habent isti, inquit , unde Legi O Propbetis calumnientur , quod eos Christus solvere venerit potius , quam

adimis

46쪽

Cou TRA MARCIONEM . 39 adimplere, quia Christiani non observant qua ibi praecepta sunt, cum ea sola non obserSent, per quae Christus promittebatur , oe ideo non obis servent magis , quia eadem promissa jam Christus implevit: nec adhuc promittuntur, quia

jam impleta sunt; eorumque promissiva signa in

eis terminari debuerunt, quos fides Christi hae adimplentis jam talibus imbutos laetenerat pDeinde recensitis Decalogi praeceptis , quae a Christianis observari ait, quam Vis ad Veterem legem etiam pertinerent , hujus discriminis r tionem hanc profert. Haec , inquit , Praecepta sunt morum : illa Sacramenta sunt promissorum : haec implentur per adjuvantem gratiam et illa per redditam veritatem : utraque per Chri- sum , oe illam semper gratiam donantem ,

nunc etiam revelantem et O banc veritatem tunc

promittentem , nune exhibentem ; quia Lex per

Mosem data est , Gratia oe Veritas per Iesum Christum facta est . Denique ista , quae in recte

Nivente conscientia conservantur , Rite per dii ctionem operante complentur t illa vero quae in promittente significatione versata sunt , rebus redditis transierunt. Ita O ipsa non soluta, sed impleta sunt , quia ea non irrita , nec fallacia

Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur , exhibuit. Nec ideo secum pugnat Creator , quos tam diversa praecepta tradiderit hominibus,quia eorum statui accommodata erant. Id praeclaro exemplo explicat S. Augustinus libro 32. contra Faustum, cap. I 4. Sicut aeger , inquit, non debet

47쪽

debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit , aliud cras, probiabens etiam quod ante praeceperat; sic enim fehabet sanandi ejus corporis ratio i ita genus humanum ab Adam usque ad finem saeculi, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggraPat animam,vrum atque faucium non debet divinam reprehendere medicinam , si in quibusdam hoc idem ,

in qMibusdam vero aliud prius , aliud posterius observandum esse praecepit , praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.

Obiiciebant sexto Marcionitae , Deum Veteris Τestamenti repudium uxoris permisisse : Novi vero Testamenti Auctorem prohibuisse dimissionem uxoris his verbis et Suod ergo Deus conjunxit , homo non separet. Adeoque non esse eumdem Deum .

Respondeo illegitimam fore consequentiam , etsi verum e1set antecedens. At illud falsium est. Nam repudium uxoris non permisit approbando , sed tolerando , ob duritiam cordis , ut Christus in Evangelio exposuit , Matth. 9. , , Quanta enim duritia erat c inquit S. Augustinus lib. Io. contra Faustum, cap. 29. , , quae nec per libelli interpositionem , ubi dis is suadendi locus iustis & prudentibus tribueba- , , tur , solvi de flecti posset ad recipiendam , is vel revocandam , conjugis charitatem et ita, , Dominus quid Lex & bonis praeciperet, R,, duris permitteret, eiusdem Legis testim , , nio declaravit, cum & non dimittendam is uxorem, S eadem scriptura commemorata

48쪽

CONTRA MARCIONAM . AI coniunctione malculi & foeminae monuit, di- , , vinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis, , exposuit: & dandum libellum repudii pro- ,, pter duritiam vel domandi, vel indomiti coris dis ostendit. Obiiciebant septimo Marcionitae verba Apostoli a. ad Corinthios 4. In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium . Ex quibus colligebant alium esse Deum huius saeculi, qui spiritalis caecitatis, omniumque malorum auctor esset; alium bonorum omnium fontem , & supra omnem principatum di potestatem evectum .

Respondet S. Irenaeus , in isto S. Pauli loco, ut in pluribus aliis , hyperbaton esse , seu vocis transpositionem, & genitivum istud ,

hujus faeculi, referendum esse ad haec verba , infidelium mentes, non ad hoc nomen Deus , eumdemque esse istius sententiae sensum , ac si dixi sset Apostolust Deus excaecavit mentes ins delium hujus faeculi. Lege S. Irenaeum , lib. I. adversus Haereses , c. 7. Hanc etiam expositionem probat Sanctus Augustinus lib. ai. contra Faustum , cap. 2. Nec ideo malum eise Deum sequitur et quia excaecatio illa poena est, quam

ipsorum peccatis infligit, spargens panales caestates super illicitas cupiditates, ut ait alicubi lS. Augustinus. Quod etiam loco mox citato docet his verbis: Potest etiam talis operatio ,

qua excaecantur mentes infidelium , secundum quemdam modum pertinere ad verum Deum δ

quod non facit malitia, sed justitia oec.

49쪽

DE UNITATE DEI

Respondeo secundo , his verbis , Deus hujus saeculi, non mtelligi Creatorem , sed diabolum , qui mentes infidelium malis suasioninibus, & tentationibus excaecat. Huic responsioni sumagatur Sanctus Augustinus lib. II. contra Faustum , cap. 9. Ubi, inquit, etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes inmdelium , non negamus , malis suasionibus, quibus qui consentiunt, justitiae lumen amittunt , Deo retribuente , quod justum est. Et infra: Terturbati homines non intelligunt in uno eodemque opere malo non postea consequente alia, quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante Pinis dicta , aliud venire de astutia suadentis , aliud de nequitia volentis , aliud de justitia punientis reum diabolus suggerit, homo consentit, Deus deserit. Obiiciebant nono Marcionitae. i praecepit fornicationem , non est bonus Deus r sed Deus Veteris Τestamenti praecepit fornicationem , cum dixit osseae Prophetae: Vade, sume

tibi uxorem fornicationum, O fac tibi filios fornicationum . Quis igitur eum bonum praedicet λRespondeo , nego minorem . Non enim praecepit Deus Prophetae , ut cum muliere illa fornicaretur , sed ut eam , quae fornicata prius erat, ad meliorem frugem revocatam duceret uxorem, ad Gentium vocationem significandam . Sic respondet Manichaeis , qui idipsum obiiciebant, Sanct. Augustinus libro 22. contra Faustum , cap. 8o. Iuid enim , inquit, adversum clementia veritatis, quid inimicum Fidei

50쪽

CONTRA MARCIONEM . 43 Christianae , si meretrix , relicta fornicatione , in castum conjugium commutetur λ ω quid tam incongruum O alienum a fide Prophetae , quam si non crederet omnia peccata impudicae dimissa

esse in melius commutata λ Itaque cum meretriacem Propheta fecit uxorem , O ad vitam com rigendam mulieri consultum est; O figurae Sacramentum , de quo mox loquemur , expressum . Lege c.89. ejusdem libri. Objiciebant decimo Marcionitae . Bonus Deus rapinam & fraudem non mandat. Atqui Deus Hebraeorum fraudem & rapinam imperavit r igitur malus est . Minor evidens est.

Jussit enim spoliari AEgyptios ab Hebraeis .

Respondeo , nego minorem . Non enim rapina fuit, sed merces laborum . Ita responis det Tertullianus lib. a. contra Marcionem , cap. 2O. Reposcunt, inquit, Ountii de Hebraeis S a aurea , O argentea . Contra Hebrai mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi mercedes restitui oportere illius operariae servitutis , pro laterinis deduotis , pro civitatibus , O vititis aedificatis . Hac de re coniicit actum utrinque per Legatos, & tandem AEgyptios pretiosae illi supellectili renuntiasse . Demum sic colligit i Igitur si bona Hebraeorum caussa , bona jam ct caussa , id est , mandatum Creatoris , qui a Dptios gratos fecit nescientes , O suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacita compensationis expunxit, plane

minus exigi jussiti Hebraeis enim etiam Alios . Dptii restituere debuerant. sic

SEARCH

MENU NAVIGATION